Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTUM CHRISTIANAE

BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «NOSSA SENHORA DA ASSUNÇÃO
(SANTA MARIA MAJOR)» TAMQUAM PRINCIPALIS ATQUE
SANCTUS THEOTONIUS PRESBYTER TAMQUAM SECUNDARIUS
DIOECESIS VIANENSIS CASTELLI APUD DEUM PATRONI CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quantum christianae vitae proficiat Sanctorum cultus eoque magis pietas erga Beatam Mariam Virginem, quae quidem «materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur» (Lumen Gentium, 62), experiendo probe novit Dei Populus, qui ubique terrarum omnique tempore honori sibi duxit suos coram Deo intercessores habere. Huius rei plane sibi conscii, non solum Clerus et Christifideles dioecesis Vianensis Castelli specialem in modum iam diu Beatam Maria Virginem ad caelestem gloriam assumptam et Sanctum Theotonium presbyterum venerantur, sed ipse etiam Excellentissimus memoratae Ecclesiae Praesul, qui iam e communi cleri ac populi optato electionem tum Beatae Mariae Virginis sub titulo «Nossa Senhora da Assunção (Santa Maria Major)» uti principalis Patronae tum secundarii apud Deum Patroni Sancti Theotonii presbyteri approbavit, nuper ab Apostolica hac Sede poposcit ut probata electio rite confirmaretur. Hac de causa, sententiam Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino ratam habentes, vi et potestate Nostra Apostolica Beatam Mariam Virginem sub titulo «Nossa Senhora da Assunção (Santa Maria Major)» apud Deum Patronam dioecesis Vianensis Castelli principalem atque Sanctum Theotonium Presbyterum Patronum secundarium confirmamus, dummodo memoratae res sint in tali dioecesi ad statutum ius peractae, cunctis adiectis iuribus ac liturgicis privilegiis secundam ipsam Sacrae Congregationis, quam diximus, Instructionem «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» sub n. 30. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Volumus praeterea ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque nunc et in posterum habeant effectus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX Ianuarii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana