The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO DOGMATICA DE ECCLESIA
LUMEN GENTIUM

 

Caput I

DE ECCLESIAE MYSTERIO

1. Lumen gentium cum sit Christus, haec Sacrosancta Synodus, in Spiritu Sancto congregata, omnes homines claritate Eius, super faciem Ecclesiae resplendente, illuminare vehementer exoptat, omni creaturae Evangelium annuntiando (cf. Mc 16,15). Cum autem Ecclesia sit in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis, naturam missionemque suam universalem, praecedentium Conciliorum argumento instans, pressius fidelibus suis et mundo universo declarare intendit. Condiciones huius temporis huic Ecclesiae officio urgentiorem vim addunt, ut nempe homines cuncti, variis hodie vinculis socialibus, technicis, culturalibus arctius coniuncti, plenam etiam unitatem in Christo consequantur.

2. Aeternus Pater, liberrimo et arcano sapientiae ac bonitatis suae consilio, mundum universum creavit, homines ad participandam vitam divinam elevare decrevit, eosque lapsos in Adamo non dereliquit, semper eis auxilia ad salutem praebens, intuitu Christi, Redemptoris, "qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae" (Col 1,15). Omnes autem electos Pater ante saecula "praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus" (Rom 8,29). Credentes autem in Christum convocare statuit in sancta Ecclesia, quae iam ab origine mundi praefigurata, in historia populi Israel ac foedere antiquo mirabiliter praeparata(1), in novissimis temporibus constituta, effuso Spiritu est manifestata, et in fine saeculorum gloriose consummabitur. Tunc autem, sicut apud sanctos Patres legitur, omnes iusti inde ab Adam, "ab Abel iusto usque ad ultimum electum"(2) in Ecclesia universali apud Patrem congregabuntur.

3. Venit igitur Filius, missus a Patre, qui nos in Eo ante mundi constitutionem elegit ac in adoptionem filiorum praedestinavit, quia in Eo omnia instaurare sibi complacuit (cf. Eph 1,4-5 et 10). Christus ideo, ut voluntatem Patris impleret, regnum caelorum in terris inauguravit nobisque Eius mysterium revelavit, atque oboedientia sua redemptionem effecit. Ecclesia, seu regnum Christi iam praesens in mysterio, ex virtute Dei in mundo visibiliter crescit. Quod exordium et incrementum significantur sanguine et aqua ex aperto latere Iesu crucifixi exeuntibus (cf. Io 19,34), ac praenuntiantur verbis Domini de morte sua in cruce: "Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum" (Io 12,32 gr.). Quoties sacrificium crucis, quo "Pascha nostrum immolatus est Christus" (1Cor 5,7), in altari celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Simul sacramento panis eucharistici repraesentatur et efficitur unitas fidelium, qui unum corpus in Christo constituunt (cf. 1Cor 10,17). Omnes homines ad hanc vocantur unionem cum Christo, qui est lux mundi, a quo procedimus, per quem vivimus, ad quem tendimus.

4. Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum (cf. Io 17,4), missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret, atque ita credentes per Christum in uno Spiritu accessum haberent ad Patrem (cf. Eph 2,18). Ipse est Spiritus vitae seu fons aquae salientis in vitam aeternam (cf. Io 4,14; 7,38-39), per quem Pater homines, peccato mortuos, vivificat, donec eorum mortalia corpora in Christo resuscitet (cf. Rom 8,10-11). Spiritus in Ecclesia et in cordibus fidelium tamquam in templo habitat (cf. 1Cor 3,16; 6,19), in eisque orat et testimonium adoptionis eorum reddit (cf. Gal 4,6; Rom 8,15-16 et 26). Ecclesiam, quam in omnem veritatem inducit (cf. Io 16,13) et in communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit, et fructibus suis adornat (cf. Eph 4,11-12; 1Cor 12,4; Gal 5,22). Virtute Evangelii iuvenescere facit Ecclesiam eamque perpetuo renovat et ad consummatam cum Sponso suo unionem perducit(3). Nam Spiritus et Sponsa ad Dominum Iesum dicunt: Veni! (cf. Apoc 22,17).

Sic apparet universa Ecclesia sicuti "de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata"(4).

5. Ecclesiae sanctae mysterium in eiusdem fundatione manifestatur. Dominus enim Iesus Ecclesiae suae initium fecit praedicando faustum nuntium, adventum scilicet Regni Dei a saeculis in Scripturis promissi: "Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei" (Mc 1,15; cf. Mt 4,17). Hoc vero regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit. Verbum nempe Domini comparatur semini, quod in agro seminatur (cf. Mc 4,14): qui illud cum fide audiunt et Christi pusillo gregi (cf. Lc 12,32) adnumerantur, regnum ipsum susceperunt; propria dein virtute semen germinat et increscit usque ad tempus messis (cf. Mc 4,26-29). Miracula etiam Iesu Regnum iam in terris pervenisse comprobant: "Si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos Regnum Dei" (Lc 11,20; cf. Mt 12,28). Ante omnia tamen Regnum manifestatur in ipsa Persona Christi, Filii Dei et Filii hominis, qui venit "ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis" (Mc 10,45).

Cum autem Iesus, mortem crucis pro hominibus passus, resurrexerit, tamquam Dominus et Christus Sacerdosque in aeternum constitutus apparuit (cf. Act 2,36; Hebr 5,6; 7,17-21), atque Spiritum a Patre promissum in discipulos suos effudit (cf. Act 2,33). Unde Ecclesia, donis sui Fundatoris instructa fideliterque eiusdem praecepta caritatis, humilitatis et abnegationis servans, missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium constituit. Ipsa interea, dum paulatim increscit, ad Regnum consummatum anhelat, ac totis viribus sperat et exoptat cum Rege suo in gloria coniungi.

6. Sicut in Vetere Testamento revelatio Regni saepe sub figuris proponitur, ita nunc quoque variis imaginibus intima Ecclesiae natura nobis innotescit, quae sive a vita pastorali vel ab agricultura, sive ab aedificatione aut etiam a familia et sponsalibus desumptae, in libris Prophetarum praeparantur.

Est enim Ecclesia ovile, cuius ostium unicum et necessarium Christus est (cf. Io 10,1-10). Est etiam grex, cuius ipse Deus pastorem se fore praenuntiavit (cf. Is 40,11; Ez 34,11 ss.), et cuius oves, etsi a pastoribus humanis gubernantur, indesinenter tamen deducuntur et nutriuntur ab ipso Christo, bono Pastore Principeque pastorum (cf. Io 10,11; 1Pt 5,4), qui vitam suam dedit pro ovibus (cf. Io 10,11-15).

Est Ecclesia agricultura seu ager Dei (cf. 1Cor 3,9). In illo agro crescit antiqua oliva, cuius radix sancta fuerunt Patriarchae, et in qua Iudaeorum et Gentium reconciliatio facta est et fiet (cf. Rom 11,13-26). Ipsa plantata est a caelesti Agricola tamquam vinea electa (cf. Mt 21,33-43 par.; Is 5,1ss.). Vitis vera Christus est, vitam et fecunditatem tribuens palmitibus, scilicet nobis, qui per Ecclesiam in ipso manemus, et sine quo nihil possumus facere (cf. Io 15,1-5).

Saepius quoque Ecclesia dicitur aedificatio Dei (cf. 1Cor 3,9). Dominus ipse se comparavit lapidi, quem reprobaverunt aedificantes, sed qui factus est in caput anguli (cf. Mt 21,42 par.; Act 4,11; 1Pt 2,7; Ps 118,22). Super illud fundamentum Ecclesia ab Apostolis exstruitur (cf. 1Cor 3,11), ab eoque firmitatem et cohaesionem accipit. Quae constructio variis appellationibus decoratur: domus Dei (cf. 1Tim 3,15), in qua nempe habitat eius familia, habitaculum Dei in Spiritu (cf. Eph 2,19-22), "tabernaculum Dei cum hominibus" (Apoc 21,3), et praesertim templum sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a Sanctis Patribus laudatur, et in Liturgia non immerito assimilatur Civitati sanctae, novae Ierusalem(5). In ipsa enim tamquam lapides vivi his in terris aedificamur (cf. 1Pt 2,5). Quam sanctam civitatem Ioannes contemplatur, in renovatione mundi descendentem de caelis a Deo, "paratam sicut sponsam ornatam viro suo" (Apoc 21,1s.).

Ecclesia etiam, "quae sursum est Hierusalem" et "mater nostra" appellatur (Gal 4,26; cf. Apoc 12,17), describitur ut sponsa immaculata Agni immaculati (cf. Apoc 19,7; 21,2 et 9; 22,17), quam Christus "dilexit... et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret" (Eph 5,25-26), quam sibi foedere indissolubili sociavit et indesinenter "nutrit et fovet" (Eph 5,29), et quam mundatam sibi voluit coniunctam et in dilectione ac fidelitate subditam (cf. Eph 5,24), quam tandem bonis caelestibus in aeternum cumulavit, ut Dei et Christi erga nos caritatem, quae omnem scientiam superat, comprehendamus (cf. Eph 3,19). Dum vero his in terris Ecclesia peregrinatur a Domino (cf. 2Cor 5,6), tamquam exsulem se habet, ita ut quae sursum sunt quaerat et sapiat, ubi Christus est in dextera Dei sedens, ubi vita Ecclesiae abscondita est cum Christo in Deo, donec cum Sponso suo appareat in gloria (cf. Col. 3, 1-4).

7. Dei Filius, in natura humana Sibi unita, morte et resurrectione sua mortem superando, hominem redemit et in novam creaturam transformavit (cf. Gal 6,15; 2Cor 5,17). Communicando enim Spiritum suum, fratres suos, ex omnibus gentibus convocatos, tamquam corpus suum mystice constituit.

In corpore illo vita Christi in credentes diffunditur, qui Christo passo atque glorificato, per sacramenta arcano ac reali modo uniuntur(6). Per baptismum enim Christo conformamur: "Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus" (1Cor 12,13). Quo sacro ritu consociatio cum morte et resurrectione Christi repraesentatur et efficitur: "Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem"; si autem "complantati facti sumus similitudini mortis Eius, simul et resurrectionis erimus" (Rom 6,4-5). In fractione panis eucharistici de Corpore Domini realiter participantes, ad communionem cum Eo ac inter nos elevamur. "Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus" (1Cor 10,17). Ita nos omnes membra illius Corporis efficimur (cf. 1Cor 12,27), "singuli autem alter alterius membra" (Rom 12,5).

Sicut vero omnia corporis humani membra, licet multa sint, unum tamen corpus efformant, ita fideles in Christo (cf. 1Cor 12,12). Etiam in aedificatione corporis Christi diversitas viget membrorum et officiorum. Unus est Spiritus, qui varia sua dona, secundum divitias suas atque ministeriorum necessitates, ad Ecclesiae utilitatem dispertit (cf. 1Cor 12,1-11). Inter quae dona praestat gratia Apostolorum, quorum auctoritati ipse Spiritus etiam charismaticos subdit (cf. 1Cor 14). Idem Spiritus per Se suaque virtute atque interna membrorum connexione corpus unificans, caritatem inter fideles producit et urget. Unde, si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive si unum membrum honoratur, congaudent omnia membra (cf. 1Cor 12,26).

Huius corporis Caput est Christus. Ipse est imago Dei invisibilis, in Eoque condita sunt universa. Ipse est ante omnes et omnia in Ipso constant. Ipse est caput corporis quod est Ecclesia. Ipse est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus primatum tenens (cf. Col 1,15-18). Magnitudine virtutis suae caelestibus et terrestribus dominatur, et supereminenti perfectione et operatione sua totum corpus gloriae suae divitiis replet (cf. Eph 1,18-23)(7).

Omnia membra Ei conformari oportet, donec Christus formetur in eis (cf. Gal 4,19). Quapropter in vitae Eius mysteria adsumimur, cum Eo configurati, commortui et conresuscitati, donec cum Eo conregnemus (cf. Phil 3,21; 2Tim 2,11; Eph 2,6; Col 2,12; etc.). In terris adhuc peregrinantes, Eiusque vestigia in tribulatione et persecutione prementes, Eius passionibus tamquam corpus Capiti consociamur, Ei compatientes, ut cum Eo conglorificemur (cf. Rom 8,17).

Ex Eo "totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei" (Col 2,19). Ipse in corpore suo, scilicet Ecclesia, dona ministrationum iugiter disponit, quibus Ipsius virtute nobis invicem ad salutem servitia praestamus, ut veritatem facientes in caritate, crescamus in illum per omnia, qui est Caput nostrum (cf. Eph 4,11-16 gr.).

Ut autem in Illo incessanter renovemur (cf. Eph 4,23), dedit nobis de Spiritu suo, qui unus et idem in Capite et in membris exsistens, totum corpus ita vivificat, unificat et movet, ut Eius officium a sanctis Patribus comparari potuerit cum munere, quod principium vitae seu anima in corpore humano adimplet(8).

Christus vero diligit Ecclesiam ut sponsam suam, exemplar factus viri diligentis uxorem suam ut corpus suum (cf. Eph 5,25-28); ipsa vero Ecclesia subiecta est Capiti suo (ib. 5,23-24). "Quia in Ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter" (Col 2,9), Ecclesiam, quae corpus et plenitudo Eius est, divinis suis donis replet (cf. Eph 1,22-23), ut ipsa protendat et perveniat ad omnem plenitudinem Dei (cf. Eph 3,19).

8. Unicus Mediator Christus Ecclesiam suam sanctam, fidei, spei et caritatis communitatem his in terris ut compaginem visibilem constituit et indesinenter sustentat(9), qua veritatem et gratiam ad omnes diffundit. Societas autem organis hierarchicis instructa et mysticum Christi Corpus, coetus adspectabilis et communitas spiritualis, Ecclesia terrestris et Ecclesia coelestibus bonis ditata, non ut duae res considerandae sunt, sed unam realitatem complexam efformant, quae humano et divino coalescit elemento(10). Ideo ob non mediocrem analogiam incarnati Verbi mysterio assimilatur. Sicut enim natura assumpta Verbo divino ut vivum organum salutis, Ei indissolubiliter unitum, inservit, non dissimili modo socialis compago Ecclesiae Spiritui Christi, eam vivificanti, ad augmentum corporis inservit (cf. Eph 4,16)(11).

Haec est unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur(12), quam Salvator noster, post resurrectionem suam Petro pascendam tradidit (cf. Io 21,17), eique ac ceteris Apostolis diffundendam et regendam commisit (cf. Mt 28,18ss.), et in perpetuum ut columnam et firmamentum veritatis erexit (cf. 1Tim 3,15). Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata(13), licet extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur, quae ut dona Ecclesiae Christi propria, ad unitatem catholicam impellunt.

Sicut autem Christus opus redemptionis in paupertate et persecutione perfecit, ita Ecclesia ad eandem viam ingrediendam vocatur, ut fructus salutis hominibus communicet. Christus Iesus, "cum in forma Dei esset,... semet ipsum exinanivit formam servi accipiens" (Phil 2,6-7) et propter nos "egenus factus est, cum esset dives" (2Cor 8,9): ita Ecclesia, licet ad missionem suam exsequendam humanis opibus indigeat, non ad gloriam terrestrem quaerendam erigitur, sed ad humilitatem et abnegationem etiam exemplo suo divulgandas. Christus a Patre missus est "evangelizare pauperibus,... sanare contritos corde" (Lc 4,18), "quaerere et salvum facere quod perierat" (Lc 19,10): similiter Ecclesia omnes infirmitate humana afflictos amore circumdat, imo in pauperibus et patientibus imaginem Fundatoris sui pauperis et patientis agnoscit, eorum inopiam sublevare satagit, et Christo in eis inservire intendit. Dum vero Christus, "sanctus, innocens, impollutus" (Hebr 7,26), peccatum non novit (cf. 2Cor 5,21), sed sola delicta populi repropitiare venit (cf. Hebr 2,17), Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, poenitentiam et renovationem continuo prosequitur.

"Inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit"(14) ecclesia, crucem et mortem Domini annuntians, donec veniat (cf. 1Cor 11,26). Virtute autem Domini resuscitati roboratur, ut afflictiones et difficultates suas, internas pariter et extrinsecas, patientia et caritate devincat, et mysterium Eius, licet sub umbris, fideliter tamen in mundo revelet, donec in fine lumine pleno manifestabitur.

Caput II

DE POPULO DEI

9. In omni quidem tempore et in omni gente Deo acceptus est quicumque timet Eum et operatur iustitiam (cf. Act 10,35). Placuit tamen Deo homines non singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum constituere, qui in veritate Ipsum agnosceret Ipsique sancte serviret. Plebem igitur israeliticam Sibi in populum elegit, quocum foedus instituit et quem gradatim instruxit, Sese atque propositum voluntatis suae in eius historia manifestando eumque Sibi sanctificando. Haec tamen omnia in praeparationem et figuram contigerunt foederis illius novi et perfecti, in Christo feriendi, et plenioris revelationis per Ipsum Dei Verbum carnem factum tradendae. "Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum... Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum... Omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus" (Ier 31,31-34). Quod foedus novum Christus instituit, novum scilicet testamentum in suo sanguine (cf. 1Cor 11,25), ex Iudaeis ac gentibus plebem vocans, quae non secundum carnem sed in Spiritu ad unitatem coalesceret, essetque novus Populus Dei. Credentes enim in Christum, renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi (cf. 1Pt 1,23), non ex carne sed ex aqua et Spiritu Sancto (cf. Io 3,5-6), constituuntur tandem "genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis... qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei" (1Pt 2,9-10).

Populus ille messianicus habet pro capite Christum, "qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram" (Rom 4,25), et nunc nomen quod est super omne nomen adeptus, gloriose regnat in coelis. Habet pro conditione dignitatem libertatemque filiorum Dei, in quorum cordibus Spiritus Sanctus sicut in templo inhabitat. Habet pro lege mandatum novum diligendi sicut ipse Christus dilexit nos (cf. Io 13,34). Habet tandem pro fine Regnum Dei, ab ipso Deo in terris inchoatum, ulterius dilatandum, donec in fine saeculorum ab Ipso etiam consummetur, cum Christus apparuerit, vita nostra (cf. Col 3,4), et "ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei" (Rom 8,21). Itaque populus ille messianicus, quamvis universos homines actu non comprehendat, et non semel ut pusillus grex appareat, pro toto tamen genere humano firmissimum est germen unitatis, spei et salutis. A Christo in communionem vitae, caritatis et veritatis constitutus, ab Eo etiam ut instrumentum redemptionis omnium adsumitur, et tamquam lux mundi et sal terrae (cf. Mt 5,13-16), ad universum mundum emittitur.

Sicut vero Israel secundum carnem, qui in deserto peregrinabatur, Dei Ecclesia iam appellatur (cf. Ne 13,1; Num 20,4; Deut 23,1ss.), ita novus Israel qui in praesenti saeculo incedens, futuram eamque manentem civitatem inquirit (cf. Hebr 13,14), etiam Ecclesia Christi nuncupatur (cf. Mt 16,18), quippe quam Ipse sanguine suo acquisivit (cf. Act 20,28), suo Spiritu replevit, aptisque mediis unionis visibilis et socialis instruxit. Deus congregationem eorum qui in Iesum, salutis auctorem et unitatis pacisque principium, credentes aspiciunt, convocavit et constituit Ecclesiam, ut sit universis et singulis sacramentum visibile huius salutiferae unitatis(15). Ad universas regiones extendenda, in historiam hominum intrat, dum tamen simul tempora et fines populorum transcendit. Per tentationes vero et tribulationes procedens Ecclesia virtute gratiae Dei sibi a Domino promissae confortatur, ut in infirmitate carnis a perfecta fidelitate non deficiat, sed Domini sui digna sponsa remaneat, et sub actione Spiritus Sancti, seipsam renovare non desinat, donec per crucem perveniat ad lucem, quae nescit occasum.

10. Christus Dominus, Pontifex ex hominibus assumptus (cf. Hebr 5,1-5) novum populum "fecit... regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo" (Apoc 1,6; cf. 5,9-10). Baptizati enim, per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrantur in domum spiritualem et sacerdotium sanctum, ut per omnia opera hominis christiani spirituales offerant hostias, et virtutes annuntient Eius qui de tenebris eos vocavit in admirabile lumen suum (cf. 1Pt 2,4-10). Ideo universi discipuli Christi, in oratione perseverantes et collaudantes Deum (cf. Act 2,42-47), seipsos hostiam viventem, sanctam, Deo placentem exhibeant (cf. Rom 12,1), ubique terrarum de Christo testimonium perhibeant, atque poscentibus rationem reddant de ea, quae in eis est, spe vitae aeternae (cf. 1Pt 3,15).

Sacerdotium autem commune fidelium et sacerdotium ministeriale seu hierarchicum, licet essentia et non gradu tantum differant, ad invicem tamen ordinantur; unum enim et alterum suo peculiari modo de uno Christi sacerdotio participant(16). Sacerdos quidem ministerialis, potestate sacra qua gaudet, populum sacerdotalem efformat ac regit, sacrificium eucharisticum in persona Christi conficit illudque nomine totius populi Deo offert; fideles vero, vi regalis sui sacerdotii, in oblationem Eucharistiae concurrunt(17), illudque in sacramentis suscipiendis, in oratione et gratiarum actione, testimonio vitae sanctae, abnegatione et actuosa caritate exercent.

11. Indoles sacra et organice exstructa communitatis sacerdotalis et per sacramenta et per virtutes ad actum deducitur. Fideles per baptismum in Ecclesia incorporati, ad cultum religionis christianae charactere deputantur et, in filios Dei regenerati, fidem quam a Deo per Ecclesiam acceperunt coram hominibus profiteri tenentur(18). Sacramento confirmationis perfectius Ecclesiae vinculantur, speciali Spiritus Sancti robore ditantur, sicque ad fidem tamquam veri testes Christi verbo et opere simul diffundendam et defendendam arctius obligantur(19). Sacrificium eucharisticum, totius vitae christianae fontem et culmen, participantes, divinam Victimam Deo offerunt atque seipsos cum Ea(20); ta tum oblatione tum sacra communione, non promiscue sed alii aliter, omnes in liturgica actione partem propriam agunt. Porro corpore Christi in sacra synaxi refecti, unitatem Populi Dei, quae hoc augustissimo sacramento apte significatur et mirabiliter efficitur, modo concreto exhibent.

Qui vero ad sacramentum poenitentiae accedunt, veniam offensionis Deo illatae ab Eius misericordia obtinent et simul reconciliantur eum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, et quae eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat. Sacra infirmorum unctione atque oratione presbyterorum Ecclesia tota aegrotantes Domino patienti et glorificato commendat, ut eos alleviet et salvet (cf. Iac 5,14-16), immo eos hortatur ut sese Christi passioni et morti libere sociantes (cf. Rom 8,17; Col 1,24; 2Tim 2,11-12; 1Pt 4,13), ad bonum Populi Dei conferant. Iterum, qui inter fideles sacro Ordine insigniuntur, ad Ecclesiam verbo et gratia Dei pascendam, Christi nomine instituuntur. Tandem coniuges christiani, virtute matrimonii sacramenti, quo mysterium unitatis et fecundi amoris inter Christum et Ecclesiam significant atque participant (cf. Eph 5,32), se invicem in vita coniugali necnon prolis susceptione et educatione ad sanctitatem adiuvant, adeoque in suo vitae statu et ordine proprium suum in Populo Dei donum habent(21). Ex hoc enim connubio procedit familia, in qua nascuntur novi societatis humanae cives, qui per Spiritus Sancti gratiam, ad Populum Dei saeculorum decursu perpetuandum, baptismo in filios Dei constituuntur. In hac velut Ecclesia domestica parentes verbo et exemplo sint pro filiis suis primi fidei praecones, et vocationem unicuique propriam, sacram vero peculiari cura, foveant oportet.

Tot ac tantis salutaribus mediis muniti, christifideles omnes, cuiusvis conditionis ac status, ad perfectionem sanctitatis qua Pater ipse perfectus est, sua quisque via, a Domino vocantur.

12. Populus Dei sanctus de munere quoque prophetico Christi participat, vivum Eius testimonium maxime per vitam fidei ac caritatis diffundendo, et Deo hostiam laudis offerendo, fructum labiorum confitentium nomini Eius (cf. Hebr 13,15). Universitas fidelium, qui unctionem habent a Sancto (cf. 1Io 2,20 et 27), in credendo falli nequit, atque hanc suam peculiarem proprietatem mediante supernaturali sensu fidei totius populi manifestat, cum "ab Episcopis usque ad extremos laicos fideles"(22) universalem suum consensum de rebus fidei et morum exhibet. Illo enim sensu fidei, qui a Spiritu veritatis excitatur et sustentatur, Populus Dei sub ductu sacri magisterii, cui fideliter obsequens, iam non verbum hominum, sed vere accipit verbum Dei (cf. 1Thess 2,13), "semel traditae sanctis fidei" (Iud 1,3), indefectibiliter adhaeret, recto iudicio in eam profundius penetrat eamque in vita plenius applicat.

Idem praeterea Spiritus Sanctus non tantum per sacramenta et ministeria Populum Dei sanctificat et ducit eumque virtutibus ornat, sed dona sua "dividens singulis prout vult" (1Cor 12,11), inter omnis ordinis fideles distribuit gratias quoque speciales, quibus illos aptos et promptos reddit ad suscipienda varia opera vel officia, pro renovatione et ampliore aedificatione Ecclesiae proficua, secundum illud: "Unicuique... datur manifestatio Spiritus ad utilitatem" (1Cor 12,7). Quae charismata, sive clarissima, sive etiam simpliciora et latius diffusa, cum sint necessitatibus Ecclesiae apprime accommodata et utilia, cum gratiarum actione ac consolatione accipienda sunt. Dona autem extraordinaria non sunt temere expetenda, neque praesumptuose ab eis sperandi sunt fructus operarum apostolicarum: sed iudicium de eorum genuinitate et ordinato exercitio ad eos pertinet, qui in Ecclesia praesunt, et quibus speciatim competit, non Spiritum exstinguere, sed omnia probare et quod bonum est tenere (cf. 1Thess 5,12 et 19-21).

13. Ad novum Populum Dei cuncti vocantur homines. Quapropter hic populus, unus et unicus manens, ad universum mundum et per omnia saecula est dilatandus, ut propositum adimpleatur voluntatis Dei, qui naturam humanam in initio condidit unam, filiosque suos, qui erant dispersi, in unum tandem congregare statuit (cf. Io 11,52). Ad hoc enim misit Deus Filium suum, quem constituit heredem universorum (cf. Hebr 1,2), ut sit Magister, Rex et Sacerdos omnium, Caput novi et universalis populi filiorum Dei. Ad hoc tandem misit Deus Spiritum Filii sui, Dominum et Vivificantem, qui pro tota Ecclesia et singulis universisque credentibus principium est congregationis et unitatis in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus (cf. Act 2,42, gr.).

Omnibus itaque gentibus terrae inest unus Populus Dei, cum ex omnibus gentibus mutuetur suos cives, Regni quidem indolis non terrestris, sed coelestis. Cuncti enim per orbem sparsi fideles cum ceteris in Spiritu Sancto communicant, et sic "qui Romae sedet, Indos scit membrum suum esse"(23).

Cum autem Regnum Christi de hoc mundo non sit (cf. Io 18,36), ideo Ecclesia seu Populus Dei, hoc Regnum inducens, nihil bono temporali cuiusvis populi subtrahit, sed e contra facultates et copias moresque populorum, quantum bona sunt, fovet et assumit, assumendo vero purificat, roborat et elevat. Memor est enim se cum illo Rege colligere debere, Cui gentes in hereditatem datae sunt (cf. Ps 2,8), et in Cuius civitatem dona et munera adducunt (cf. Ps 71[72],10; Is 60,4-7; Apoc 21,24). Hic universalitatis character, qui Populum Dei condecorat, ipsius Domini donum est, quo catholica Ecclesia efficaciter et perpetuo tendit ad recapitulandam totam humanitatem cum omnibus bonis eius, sub Capite Christo, in unitate Spiritus Eius(24).

Vi huius catholicitatis, singulae partes propria dona ceteris partibus et toti Ecclesiae afferunt, ita ut totum et singulae partes augeantur ex omnibus invicem communicantibus et ad plenitudinem in unitate conspirantibus. Inde fit ut Populus Dei non tantum ex diversis populis congregetur, sed etiam in seipso ex variis ordinibus confletur. Adest enim inter membra eius diversitas, sive secundum officia, dum aliqui sacro ministerio in bonum fratrum suorum funguntur, sive secundum condicionem et vitae ordinationem, dum plures in statu religioso, arctiore via ad sanctitatem tendentes, fratres exemplo suo stimulant. Inde etiam in ecclesiastica communione legitime adsunt Ecclesiae particulares, propriis traditionibus fruentes, integro manente primatu Petri Cathedrae, quae universo caritatis coetui praesidet(25), legitimas varietates tuetur et simul invigilat ut particularia, nedum unitati noceant, ei potius inserviant. Inde denique inter diversas Ecclesiae partes vincula intimae communionis quoad divitias spirituales, operarios apostolicos et temporalia subsidia. Ad communicandum enim bona vocantur membra Populi Dei, et de singulis etiam Ecclesiis valent verba Apostoli: "Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei" (1Pt 4,10).

Ad hanc igitur catholicam Populi Dei unitatem, quae pacem universalem praesignat et promovet, omnes vocantur homines, ad eamque variis modis pertinent vel ordinantur sive fideles catholici, sive alii credentes in Christo, sive denique omnes universaliter homines, gratia Dei ad salutem vocati.

14. Ad fideles ergo catholicos imprimis Sancta Synodus animum vertit. Docet autem, Sacra Scriptura et Traditione innixa, Ecclesiam hanc peregrinantem necessariam esse ad salutem. Unus enim Christus est Mediator ac via salutis, qui in Corpore suo, quod est Ecclesia, praesens nobis fit; Ipse autem necessitatem fidei et baptismi expressis verbis inculcando (cf. Mc 16,16; Io 3,5), necessitatem Ecclesiae, in quam homines per baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit. Quare illi homines salvari non possent, qui Ecclesiam Catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam esse conditam non ignorantes, tamen vel in eam intrare, vel in eadem perseverare noluerint.

Illi plene Ecclesiae societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis. Non salvatur tamen, licet Ecclesiae incorporetur, qui in caritate non perseverans, in Ecclesiae sinu "corpore" quidem, sed non "corde" remanet(26). Memores autem sint omnes Ecclesiae filii condicionem suam eximiam non propriis meritis, sed peculiari gratiae Christi esse adscribendam; cui si cogitatione, verbo et opere non respondent, nedum salventur, severius iudicabuntur(27).

Catechumeni qui, Spiritu Sancto movente, explicita voluntate ut Ecclesiae incorporentur expetunt, hoc ipso voto cum ea coniunguntur; quos iam ut suos dilectione curaque complectitur Mater Ecclesia.

15. Cum illis qui, baptizati, christiano nomine decorantur, integram autem fidem non profitentur vel unitatem communionis sub Successore Petri non servant, Ecclesia semetipsam novit plures ob rationes coniunctam(28). Sunt enim multi, qui sacram Scripturam ut normam credendi et vivendi in honore habent sincerumque zelum religiosum ostendunt, amanter credunt in Deum Patrem omnipotentem et in Christum, Filium Dei Salvatorem(29), baptismo signantur, quo Christo coniunguntur, imo et alia sacramenta in propriis Ecclesiis vel communitatibus ecclesiasticis agnoscunt et recipiunt. Plures inter illos et episcopatu gaudent, Sacram Eucharistiam celebrant necnon pietatem erga Deiparam Virginem fovent(30). Accedit orationum aliorumque beneficiorum spiritualium communio; imo vera quaedam in Spiritu Sancto coniunctio, quippe qui donis et gratiis etiam in illis sua virtute sanctificante operatur, et quosdam illorum usque ad sanguinis effusionem roboravit. Ita Spiritus in cunctis Christi discipulis desiderium actionemque suscitat, ut omnes, modo a Christo statuto, in uno grege sub uno Pastore pacifice uniantur(31). Quod ut obtineat, Ecclesia Mater precari, sperare et agere non desinit, filiosque ad purificationem et renovationem exhortatur, ut signum Christi super faciem Ecclesiae clarius effulgeat.

16. Ii tandem qui Evangelium nondum acceperunt, ad Populum Dei diversis rationibus ordinantur(32). In primis quidem populus ille cui data fuerunt testamenta et promissa et ex quo Christus ortus est secundum carnem (cf. Rom 9,4-5), populus secundum electionem carissimus propter patres: sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei (cf. Rom 11,28-29). Sed propositum salutis et eos amplectitur, qui Creatorem agnoscunt, inter quos imprimis Musulmanos, qui fidem Abrahae se tenere profitentes, nobiscum Deum adorant unicum, misericordem, homines die novissimo iudicaturum. Neque ab aliis, qui in umbris et imaginibus Deum ignotum quaerunt, ab huiusmodi Deus ipse longe est, cum det omnibus vitam et inspirationem et omnia (cf. Act 17,25-28), et Salvator velit omnes homines salvos fieri (cf. 1Tim 2,4). Qui enim Evangelium Christi Eiusque Ecclesiam sine culpa ignorantes, Deum tamen sincero corde quaerunt, Eiusque voluntatem per conscientiae dictamen agnitam, operibus adimplere, sub gratiae influxu, conantur, aeternam salutem consequi possunt(33). Nec divina Providentia auxilia ad salutem necessaria denegat his qui sine culpa ad expressam agnitionem Dei nondum pervenerunt et rectam vitam non sine divina gratia assequi nituntur. Quidquid enim boni et veri apud illos invenitur, ab Ecclesia tamquam praeparatio evangelica aestimatur(34) et ab Illo datum qui illuminat omnem hominem, ut tandem vitam habeat. At saepius homines, a Maligno decepti, evanuerunt in cogitationibus suis, et commutaverunt veritatem Dei in mendacium, servientes creaturae magis quam Creatori (cf. Rom 1,21 et 25) vel sine Deo viventes ac morientes in hoc mundo, extremae desperationi exponuntur. Qua propter ad gloriam Dei et salutem istorum omnium promovendam, Ecclesia, memor mandati Domini dicentis: "Praedicate evangelium omni creaturae" (Mc 16,15), missiones fovere sedulo curat.

17. Sicut enim Filius missus est a Patre, et Ipse Apostolos misit (cf. Io 20,21), dicens: "Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecc† Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" (Mt 28,19-20). Quod solemne Christi mandatum annuntiandi veritatem salutarem Ecclesia ab Apostolis recepit adimplendum usque ad ultimum terrae (cf. Act 1,8). Unde sua facit verba Apostoli: "Vae... mihi est, si non evangelizavero!" (1Cor 9,16), ideoque in mittendis praeconibus indesinenter pergit, usquedum novellae Ecclesiae plene constituantur atque opus evangelizandi et ipsae continuent. A Spiritu Sancto enim ad cooperandum compellitur, ut propositum Dei, qui Christum principium salutis pro universo mundo constituit, effectu compleatur. Praedicando Evangelium, Ecclesia audientes ad fidem confessionemque fidei allicit, ad baptismum disponit, a servitute erroris eripit, eosque Christo incorporat, ut per caritatem in Illum usque ad plenitudinem crescant. Opera autem sua efficit ut quidquid boni in corde menteque hominum vel in propriis ritibus et culturis populorum seminatum invenitur, non tantum non pereat, sed sanetur, elevetur et consummetur ad gloriam Dei, confusionem daemonis et beatitudinem hominis. Cuilibet discipulo Christi onus fidei disseminandae pro parte sua incumbit(35). Sed si quilibet credentes baptizare potest, sacerdotis tamen est aedificationem Corporis sacrificio eucharistico perficere, adimplendo verba Dei per prophetam: "Ab ortu... solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda" (Mal 1, 11)(36). Ita autem simul orat et laborat Ecclesia, ut in Populum Dei, Corpus Domini et Templum Spiritus Sancti, totius mundi transeat plenitudo, et in Christo, omnium Capite, reddatur universorum Creatori ac Patri omnis honor et gloria.

Caput III

DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA ECCLESIAE
ET IN SPECIE DE EPISCOPATU

18. Christus Dominus, ad Populum Dei pascendum semperque augendum, in Ecclesia sua varia ministeria instituit, quae ad bonum totius Corporis tendunt. Ministri enim, qui sacra potestate pollent, fratribus suis inserviunt, ut omnes qui de Populo Dei sunt, ideoque vera dignitate christiana gaudent, ad eumdem finem libere et ordinatim conspirantes, ad salutem perveniant.

Haec Sacrosancta Synodus, Concilii Vaticani primi vestigia premens, cum eo docet et declarat Iesum Christum Pastorem aeternum sanctam aedificasse Ecclesiam, missis Apostolis sicut Ipse missus erat a Patre (cf. Io 20,21); quorum successores, videlicet Episcopos, in Ecclesia sua usque ad consummationem saeculi pastores esse voluit. Ut vero Episcopatus ipse unus et indivisus esset, beatum Petrum ceteris Apostolis praeposuit in ipsoque instituit perpetuum ac visibile unitatis fidei et communionis principium et fundamentum(37). Quam doctrinam de institutione, perpetuitate, vi ac ratione sacri Primatus Romani Pontificis deque eius infallibili Magisterio, Sacra Synodus cunctis fidelibus firmiter credendam rursus proponit, et in eodem incepto pergens, doctrinam de Episcopis, successoribus Apostolorum, qui cum successore Petri, Christi Vicario(38) ac totius Ecclesiae visibili Capite, domum Dei viventis regunt, coram omnibus profiteri et declarare constituit.

19. Dominus Iesus, precibus ad Patrem fusis, vocans ad Se quos voluit Ipse, duodecim constituit ut essent cum Illo et ut mitteret eos praedicare Regnum Dei (cf. Mc 3,13-19; Mt 10,1-42); quos Apostolos (cf. Lc 6,13) ad modum collegii seu coetus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum praefecit (cf. Io 21,15-17). Eos ad filios Israel primum et ad omnes gentes misit (cf. Rom 1,16), ut suae participes potestatis, omnes populos discipulos Ipsius facerent, eosque sanctificarent et gubernarent (cf. Mt 28,16-20; Mc 16,15; Lc 24,45-48; Io 20,21-23), sicque Ecclesiam propagarent, eamque sub ductu Domini ministrando pascerent, omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (cf. Mt 28,20). In qua missione die Pentecostes plene confirmati sunt (cf. Act 2,1-36) secundum promissum Domini: "Accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae" (Act 1,8). Apostoli autem praedicando ubique Evangelium (cf. Mc 16,20), ab audientibus Spiritu Sancto operante acceptum, Ecclesiam congregant universalem, quam Dominus in Apostolis condidit et supra beatum Petrum, eorum principem, aedificavit, ipso summo angulari lapide Christo Iesu (cf. Apoc 21,14; Mt 16,18; Eph 2,20)(39).

20. Missio illa divina, a Christo Apostolis concredita, ad finem saeculi erit duratura (cf. Mt 28,20), cum Evangelium, ab eis tradendum, sit in omne tempus pro Ecclesia totius vitae principium. Quapropter Apostoli, in hac societate hierarchice ordinata, de instituendis successoribus curam egerunt.

Non solum enim varios adiutores in ministerio habuerunt(40), sed ut missio ipsis concredita post eorum mortem continuaretur, cooperatoribus suis immediatis, quasi per modum testamenti, demandaverunt munus perficiendi et confirmandi opus ab ipsis inceptum(41), commendantes illis ut attenderent universo gregi, in quo Spiritus Sanctus eos posuit pascere Ecclesiam Dei (cf. Act 20, 28). Constituerunt itaque huius modi viros ac deinceps ordinationem dederunt, ut cum decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent(42). Inter varia illa ministeria quae inde a primis temporibus in Ecclesia exercentur, teste traditione, praecipuum locum tenet munus illorum qui, in episcopatum constituti, per successionem ab initio decurrentem(43), apostolici seminis traduces habent(44). Ita, ut testatur S. Irenaeus, per eos qui ab Apostolis instituti sunt Episcopi et successores eorum usque ad nos, traditio apostolica in toto mundo manifestatur(45) et custoditur(46).

Episcopi igitur communitatis ministerium cum adiutoribus preshyteris et diaconis susceperunt(47), loco Dei praesidentes gregi(48), cuius sunt pastores, ut doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes, gubernationis ministri(49). Sicut autem permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, ita permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine sacrato Episcoporum iugiter exercendum(50). Proinde docet Sacra Synodus Episcopos ex divina institutione in locum Apostolorum successisse(51), tamquam Ecclesiae pastores, quos qui audit, Christum audit, qui vero spernit, Christum spernit et Eum qui Christum misit (cf. Lc 10,16)(52).

21. In Episcopis igitur, quibus presbyteri assistunt, adest in medio credentium Dominus Iesus Christus, Pontifex Summus. Sedens enim ad dexteram Dei Patris, non deest a suorum congregatione pontificum(53), sed imprimis per eorum eximium servitium verbum Dei omnibus gentibus praedicat et credentibus sacramenta fidei continuo administrat, eorum paterno munere (cf. 1Cor 4,15) nova membra Corpori suo regeneratione superna incorporat, eorum denique sapientia et prudentia Populum Novi Testamenti in sua ad aeternam beatitudinem peregrinatione dirigit et ordinat. Hi pastores ad pascendum dominicum gregem electi, ministri Christi sunt et dispensatores mysteriorum Dei (cf. 1Cor 4,1), quibus concredita est testificatio Evangelii gratiae Dei (cf. Rom 15,16; Act 20,24), atque ministratio Spiritus et iustitiae in gloria (cf. 2Cor 3,8-9).

Ad tanta munera explenda, Apostoli speciali effusione supervenientis Spiritus Sancti a Christo ditati sunt (cf. Act 1,8; 2,4; Io 20,22-23), et ipsi adiutoribus suis per impositionem manuum donum spirituale tradiderunt (cf. 1Tim 4,14; 2Tim 1,6-7), quod usque ad nos in episcopali consecratione transmissum est(54). Docet autem Sancta Synodus episcopali consecratione plenitudinem conferri sacramenti Ordinis, quae nimirum et liturgica Ecclesiae consuetudine et voce Sanctorum Patrum summum sacerdotium, sacri ministerii summa nuncupatur(55). Episcopalis autem consecratio, cum munere sanctificandi, munera quoque confert docendi et regendi, quae tamen natura sua nonnisi in hierarchica communione cum Collegii Capite et membris exerceri possunt. Ex traditione enim, quae praesertim liturgicis ritibus et Ecclesiae tum Orientis tum Occidentis usu declaratur, perspicuum est manuum impositione et verbis consecrationis gratiam Spiritus Sancti ita conferri(56) et sacrum characterem ita imprimi(57), ut Episcopi, eminenti ac adspectabili modo, ipsius Christi Magistri, Pastoris et Pontificis partes sustineant et in Eius persona agant(58). Episcoporum est per Sacramentum Ordinis novos electos in corpus episcopale assumere.

22. Sicut, statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur. Iam perantiqua disciplina, qua Episcopi in universo orbe constituti ad invicem et cum Romano Episcopo communicabant in vinculo unitatis, caritatis et pacis(59), itemque concilia coadunata(60), per quae et altiora quaeque in commune statuerentur(61), sententia multorum consilio ponderata(62), ordinis episcopalis indolem et rationem collegialem significant; quam manifeste comprobant Concilia Oecumenica decursu saeculorum celebrata. Eandem vero iam innuit ipse usus, antiquitus inductus, plures advocandi Episcopos qui in novo electo ad summi sacerdotii ministerium elevando partem haberent. Membrum Corporis episcopalis aliquis constituitur vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii Capite atque membris.

Collegium autem seu corpus Episcoporum auctoritatem non habet, nisi simul cum Pontifice Romano, successore Petri, ut capite eius intellegatur, huiusque integre manente potestate Primatus in omnes sive Pastores sive fideles. Romanus enim Pontifex habet in Ecclesiam, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi et totius Ecclesiae Pastoris, plenam, supremam et universalem potestatem, quam semper libere exercere valet. Ordo autem Episcoporum, qui collegio Apostolorum in magisterio et regimine pastorali succedit, immo in quo corpus apostolicum continuo perseverat, una cum Capite suo Romano Pontifice, et numquam sine hoc Capite, subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit(63), quae quidem potestas nonnisi consentiente Romano Pontifice exerceri potest. Dominus unum Simonem ut petram et clavigerum Ecclesiae posuit (cf. Mt 16,18-19), eumque Pastorem totius sui gregis constituit (cf. Io 21,15ss.); illud autem ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est (cf. Mt 16,19), collegio quoque Apostolorum, suo Capiti coniuncto, tributum esse constat (cf. Mt 18,18; 28,16-20)(64). Collegium hoc quatenus ex multis compositum, varietatem et universalitatem Populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum unitatem gregis Christi exprimit. In ipso, Episcopi, primatum et principatum Capitis sui fideliter servantes, propria potestate in bonum fidelium suorum, immo totius Ecclesiae funguntur, Spiritu Sancto organicam structuram eiusque concordiam continenter roborante. Suprema in universam Ecclesiam potestas, qua istud Collegium pollet, sollemni modo in Concilio Oecumenico exercetur. Concilium Oecumenicum numquam datur, quod a Successore Petri non sit ut tale confirmatum vel saltem receptum; et Romani Pontificis praerogativa est haec Concilia convocare, iisdem praesidere et eadem confirmare(65). Eadem potestas collegialis una cum Papa exerceri potest ab Episcopis in orbe terrarum degentibus, dummodo Caput Collegii eos ad actionem collegialem vocet, vel saltem Episcoporum dispersorum unitam actionem approbet vel libere recipiat, ita ut verus actus collegialis efficiatur.

23. Collegialis unio etiam in mutuis relationibus singulorum Episcoporum cum particularibus Ecclesiis Ecclesiaque universali apparet. Romanus Pontifex, ut successor Petri, est unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum(66). Episcopi autem singuli visibile principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus(67), ad imaginem Ecclesiae universalis formatis in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit(68). Qua de causa singuli Episcopi suam Ecclesiam, omnes autem simul cum Papa totam Ecclesiam repraesentant in vinculo pacis, amoris et unitatis.

Singuli Episcopi, qui particularibus Ecclesiis praeficiuntur, regimen suum pastorale super portionem Populi Dei sibi commissam, non super alias Ecclesias neque super Ecclesiam universalem exercent. Sed qua membra Collegii episcopalis et legitimi Apostolorum successores singuli ea sollicitudine pro universa Ecclesia ex Christi institutione et praecepto tenentur(69), quae, etiamsi per actum iurisdictionis non exerceatur, summopere tamen confert ad Ecclesiae universalis emolumentum. Debent enim omnes Episcopi promovere et tueri unitatem fidei et disciplinam cunctae Ecclesiae communem, fideles edocere ad amorem totius Corporis mystici Christi, praesertim membrorum pauperum, dolentium et eorum qui persecutionem patiuntur propter iustitiam (cf. Mt 5,10), tandem promovere omnem actuositatem quae toti Ecclesiae communis est, praesertim ut fides incrementum capiat et lux plenae veritatis omnibus hominibus oriatur. Ceterum hoc sanctum est quod, bene regendo propriam Ecclesiam ut portionem Ecclesiae universalis, ipsi efficaciter conferunt ad bonum totius mystici Corporis, quod est etiam corpus Ecclesiarum(70).

Cura Evangelium ubique terrarum annuntiandi ad corpus Pastorum pertinet, quibus omnibus in commune Christus mandatum dedit imponendo commune officium, ut iam Papa Coelestinus Patribus Ephesini Concilii commendavit(71). Unde singuli Episcopi, quantum propria eorum perfunctio muneris sinit, in laborum societatem venire tenentur inter se et cum successore Petri, cui grande munus christiani nominis propagandi singulari modo demandatum est(72). Quare missionibus tum messis operarios, tum etiam auxilia spiritualia et materialia, tam per se directe, quam suscitando fidelium ardentem cooperationem, suppeditare omnibus viribus debent. Episcopi denique, in universali caritatis societate, fraternum adiutorium aliis Ecclesiis, praesertim finitimis et egentioribus, secundum venerandum antiquitatis exemplum, libenter praebeant.

Divina autem Providentia factum est ut variae variis in locis ab Apostolis eorumque successoribus institutae Ecclesiae decursu temporum in plures coaluerint coetus, organice coniunctos, qui, salva fidei unitate et unica divina constitutione universalis Ecclesiae, gaudent propria disciplina, proprio liturgico usu, theologico spiritualique patrimonio. Inter quas aliquae, notatim antiquae Patriarchales Ecclesiae, veluti matrices fidei, alias pepererunt quasi filias, quibuscum arctiore vinculo caritatis in vita sacramentali atque in mutua iurium et officiorum reverentia ad nostra usque tempora connectuntur(73). Quae Ecclesiarum localium in unum conspirans varietas indivisae Ecclesiae catholicitatem luculentius demonstrat. Simili ratione Coetus Episcopales hodie multiplicem atque fecundam opem conferre possunt, ut collegialis affectus ad concretam applicationem perducatur.

24. Episcopi, utpote Apostolorum successores, a Domino, cui omnis potestas in coelo et in terra data est, missionem accipiunt docendi omnes gentes et praedicandi Evangelium omni creaturae, ut homines universi, per fidem, baptismum et adimpletionem mandatorum salutem consequantur (cf. Mt 28,18-20; Mc 16,15-16; Act 26,17s.). Ad hanc missionem implendam, Christus Dominus Spiritum Sanctum promisit Apostolis et die Pentecostes e coelo misit, cuius virtute testes Eidem essent usque ad ultimum terrae, coram gentibus et populis et regibus (cf. Act 1,8; 2,1ss.; 9,15). Munus autem illud quod Dominus pastoribus populi sui commisit, verum est servitium quod in sacris Litteris "diaconia" seu ministerium significanter nuncupatur (cf. Act 1,17 et 25; 21,19; Rom 11,13; 1Tim 1,12).

Episcoporum autem missio canonica fieri potest per legitimas consuetudines, a suprema et universali potestate Ecclesiae non revocatas, vel per leges ab eadem auctoritate latas aut agnitas, vel directe per ipsum Successorem Petri; quo renuente seu communionem Apostolicam denegante, Episcopi in officium assumi nequeunt(74).

25. Inter praecipua Episcoporum munera eminet praedicatio Evangelii(75). Episcopi enim sunt fidei praecones, qui novos discipulos ad Christum adducunt, et doctores authentici seu auctoritate Christi praediti, qui populo sibi commisso fidem credendam et moribus applicandam praedicant, et sub lumine Sancti Spiritus illustrant, ex thesauro Revelationis nova et vetera proferentes (cf. Mt 13,52), eam fructificare faciunt erroresque gregi suo, impendentes vigilanter arcent (cf. 2Tim 4,1-4). Episcopi in communione cum Romano Pontifice docentes ab omnibus tamquam divinae et catholicae veritatis testes venerandi sunt; fideles autem in sui Episcopi sententiam de fide et moribus nomine Christi prolatam concurrere, eique religioso animi obsequio adhaerere debent. Hoc vero religiosum voluntatis et intellectus obsequium singulari ratione praestandum est Romani Pontificis authentico magisterio etiam cum non ex cathedra loquitur; ita nempe ut magisterium eius supremum reverenter agnoscatur, et sententiis ab eo prolatis sincere adhaereatur, iuxta mentem et voluntatem manifestatam ipsius, quae se prodit praecipue sive indole documentorum, sive ex frequenti propositione eiusdem doctrinae, sive ex dicendi ratione.

Licet singuli praesules infallibilitatis praerogativa non polleant, quando tamen, etiam per orbem dispersi, sed communionis nexum inter se et cum Successore Petri servantes, authentice res fidei et morum docentes in unam sententiam tamquam definitive tenendam conveniunt, doctrinam Christi infallibiliter enuntiant(76). Quod adhuc manifestius habetur quando, in Concilio Oecumenico coadunati, pro universa Ecclesia fidei et morum doctores et iudices sunt, quorum definitionibus fidei obsequio est adhaerendum(77).

Haec autem infallibilitas, qua Divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit, tantum patet quantum divinae Revelationis patet depositum, sancte custodiendum et fideliter exponendum. Qua quidem infallibilitate Romanus Pontifex, Collegii Episcoporum Caput, vi muneris sui gaudet, quando, ut supremus omnium christifidelium pastor et doctor, qui fratres suos in fide confirmat (cf. Lc 22,32), doctrinam de fide vel moribus definitivo actu proclamat(78). Quare definitiones eius ex sese, et non ex consensu Ecclesiae, irreformabiles merito dicuntur, quippe quae sub assistentia Spiritus Sancti, ipsi in beato Petro promissa, prolatae sint, ideoque nulla indigeant aliorum approbatione, nec ullam ad aliud iudicium appellationem patiantur. Tunc enim Romanus Pontifex non ut persona privata sententiam profert, sed ut universalis Ecclesiae magister supremus, in quo charisma infallibilitatis ipsius Ecclesiae singulariter inest, doctrinam fidei catholicae exponit vel tuetur(79). Infallibilitas Ecciesiae promissa in corpore Episcoporum quoque inest, quando supremum magisterium cum Petri Successore exercet. Istis autem definitionibus assensus Ecclesiae numquam deesse potest propter actionem eiusdem Spiritus Sancti, qua universus Christi grex in unitate fidei servatur et proficit(80).

Cum autem sive Romanus Pontifex sive Corpus Episcoporum cum eo sententiam definiunt, eam proferunt secundum ipsam Revelationem, cui omnes stare et conformari tenentur et quae scripta vel tradita per legitimam Episcoporum successionem et imprimis ipsius Romani Pontificis cura integre transmittitur, atque praelucente Spiritu veritatis in Ecclesia sancte servatur et fideliter exponitur(81). Ad quam rite indagandam et apte enuntiandam, Romanus Pontifex et Episcopi, pro officio suo et rei gravitate, per media apta, sedulo operam navant(82); novam vero revelationem publicam tamquam ad divinum fidei depositum pertinentem non accipiunt(83).

26. Episcopus, plenitudine sacramenti Ordinis insignitus, est "oeconomus gratiae supremi sacerdotii"(84), praesertim in Eucharistia, quam ipse offert vel offerri curat(85), et qua continuo vivit et crescit Ecclesia. Haec Christi Ecclesia vere adest in omnibus, legitimis fidelium congregationibus localibus, quae, pastoribus suis adhaerentes, et ipsae in Novo Testamento ecclesiae vocantur(86). Hae sunt enim loco suo Populus novus a Deo vocatus, in Spiritu Sancto et in plenitudine multa (cf. 1Thess 1,5). In eis praedicatione Evangelii Christi congregantur fideles et celebratur mysterium Coenae Domini, "ut per escam et sanguinem Domini corporis fraternitas cuncta copuletur"(87) In quavis altaris communitate, sub Episcopi sacro ministerio(88), exhibetur symbolum illius caritatis et "unitatis Corporis mystici, sine qua non potest esse salus"(89). In his communitatibus, licet saepe exiguis et pauperibus, vel in dispersione degentibus, praesens est Christus, cuius virtute consociatur una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia(90). Etenim "non aliud agit participatio corporis et sanguinis Christi, quam ut in id quod sumimus transeamus"(91).

Omnis autem legitima Eucharistiae celebratio dirigitur ab Episcopo, cui officium commissum est cultum christianae religionis Divinae Maiestati deferendi atque administrandi secundum praecepta Domini et Ecclesiae leges, eius particulari iudicio ulterius pro dioecesi determinatas.

Ita Episcopi, orando pro populo et laborando, de plenitudine sanctitatis Christi multiformiter et abundanter effundunt. Per ministerium verbi virtutem Dei credentibus in salutem communicant (cf. Rom 1,16), et per sacramenta, quorum regularem et fructuosam distributionem auctoritate sua ordinant(92), fideles sanctificant. Ipsi regunt collationem baptismi, quo regalis sacerdotii Christi participatio conceditur. Ipsi sunt ministri originarii confirmationis, dispensatores sacrorum ordinum et moderatores disciplinae poenitentialis, atque populos suos, ut in liturgia et praesertim in sacro Missae sacrificio partes suas fide et reverentia impleant, sollicite exhortantur et instruunt. Eis denique quibus praesunt exemplo conversationis suae proficere debent, mores suos ab omni malo temperantes et quantum poterint, Domino adiuvante, ad bonum commutando, ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniant sempiternam(93).

27. Episcopi Ecclesias particulares sibi commissas ut vicarii et legati Christi regunt(94), consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate, qua quidem nonnisi ad gregem suum in veritate et sanctitate aedificandum utuntur, memores quod qui maior est fiat sicut minor et qui praecessor est sicut ministrator (cf. Lc 22,26-27). Haec potestas qua, nomine Christi personaliter funguntur, est propria, ordinaria et immediata, licet a suprema Ecclesiae auctoritate exercitium eiusdem ultimatim regatur et certis limitibus, intuitu utilitatis Ecclesiae vel fidelium, circumscribi possit. Vi huius potestatis Episcopi sacrum ius et coram Domino officium habent in suos subditos leges ferendi, iudicium faciendi, atque omnia, quae ad cultus apostolatusque ordinem pertinent, moderandi.

Ipsis munus pastorale seu habitualis et cotidiana cura ovium suarum plene committitur, neque vicarii Romanorum Pontificum putandi sunt, quia potestatem gerunt sibi propriam verissimeque populorum quos regunt, Antistites dicuntur(95). Eorum itaque potestas a suprema et universali potestate non eliditur, sed e contra asseritur, roboratur et vindicatur(96), Spiritu Sancto constitutam a Christo Domino in sua Ecclesia regiminis formam indefectibiliter servante.

Episcopus, missus a Patrefamilias ad gubernandam familiam suam, ante oculos teneat exemplum Boni Pastoris, qui venit non ministrari sed ministrare (cf. Mt 20,28; Mc 10,45) et animam suam pro ovibus ponere (cf. Io 10,11). Assumptus ex hominibus et circumdatus infirmitate, condolere potest iis qui ignorant et errant (cf. Hebr 5,1-2). Subditos, quos ut veros filios suos fovet et ad alacriter secum cooperandum exhortatur, audire ne renuat. Pro animabus eorum rationem redditurus Deo (cf. Hebr 13,17) oratione, praedicatione omnibusque operibus caritatis curam habeat tum eorumdem, tum etiam illorum qui de uno grege nondum sunt, quos in Domino commendatos sibi habeat. Ipse, cum sicut Paulus Apostolus cunctis debitor sit, promptus sit omnibus evangelizare (cf. Rom 1,14-15), fidelesque suos ad operositatem apostolicam et missionalem exhortari. Fideles autem Episcopo adhaerere debent sicut Ecclesia Iesu Christo, et sicut Iesus Christus Patri, ut omnia per unitatem consentiant(97), et abundent in gloriam Dei (cf. 2Cor 4,15).

28. Christus, quem Pater sanctificavit et misit in mundum (cf. Io 10,36), consecrationis missionisque suae per Apostolos suos, eorum successores, videlicet Episcopos participes effecit(98), qui munus ministerii sui, vario gradu, variis subiectis in Ecclesia legitime tradiderunt. Sic ministerium ecclesiasticum divinitus institutum diversis ordinibus exercetur ab illis qui iam ab antiquo Episcopi, Presbyteri, Diaconi vocantur(99). Presbyteri, quamvis pontificatus apicem non habeant et in exercenda sua potestate ab Episcopis pendeant, cum eis tamen sacerdotali honore coniuncti sunt(100) et vi sacramenti Ordinis(101), ad imaginem Christi, summi atque aeterni Sacerdotis (cf. Hebr 5, 1-10; 7, 24; 9, 11-28), ad Evangelium praedicandum fidelesque pascendos et ad divinum cultum celebrandum consecrantur, ut veri sacerdotes Novi Testamenti(102). Muneris unici Mediatoris Christi (cf. 1Tim. 2, 5) participes in suo gradu ministerii, omnibus verbum divinum annuntiant. Suum vero munus sacrum maxime exercent in eucharistico cultu vel synaxi, qua in persona Christi agentes(103) Eiusque mysterium proclamantes, vota fidelium sacrificio Capitis ipsorum coniungunt, et unicum sacrificium Novi Testamenti, Christi scilicet Sese Patri immaculatam hostiam semel offerentis (cf. Hebr 9, 11-28), in sacrificio Missae usque ad adventum Domini (cf. 1Cor 11, 26) repraesentant et applicant(104). Pro fidelibus autem poenitentibus vel aegrotantibus ministerio reconciliationis et alleviationis summe funguntur, et necessitates ac preces fidelium ad Deum Patrem afferunt (cf. Hebr 5,1-3). Munus Christi Pastoris et Capitis pro sua parte auctoritatis exercentes(105), familiam Dei, ut fraternitatem in unum animatam(106), colligunt et per Christum in Spiritu ad Deum Patrem adducunt. In medio gregis Eum in spiritu et veritate adorant (cf. Io 4,24). In verbo demum et doctrina laborant (cf. 1Tim. 5,17), credentes quod in lege Domini meditantes legerint, docentes quod crediderint, imitantes quod docuerint(107).

Presbyteri, ordinis Episcopalis providi cooperatores(108) eiusque adiutorium et organum, ad Populo Dei inserviendum vocati, unum presbyterium(109) cum suo Episcopo constituunt, diversis quidem officiis mancipatum. In singulis localibus fidelium congregationibus Episcopum, quocum fidenti et magno animo consociantur, quodammodo praesentem reddunt eiusque munera et sollicitudinem pro parte suscipiunt et cura cotidiana exercent. Qui sub auctoritate Episcopi portionem gregis dominici sibi addictam sanctificant et regunt, Ecclesiam universalem in suo loco visibilem faciunt et in aedificando toto corpore Christi (cf. Eph 4,12) validam opem afferunt. Ad bonum autem filiorum Dei semper intenti operam suam ad opus pastorale totius dioeceseos, immo totius Ecclesiae conferre studeant. Propter hanc in sacerdotio et missione participationem Presbyteri Episcopum vere ut patrem suum agnoscant eique reverenter oboediant. Episcopus vero Sacerdotes cooperatores suos ut filios et amicos consideret, sicut Christus discipulos suos iam non servos, sed amicos vocat (cf. Io 15,15) Corpori igitur Episcoporum, ratione Ordinis et ministerii, omnes Sacerdotes, tum dioecesani tum religiosi coaptantur et bono totius Ecclesiae pro sua vocatione et gratia inserviunt.

Vi communis sacrae ordinationis et missionis Presbyteri omnes inter se intima fraternitate nectuntur, quae sponte ac libenter sese manifestet in mutuo auxilio, tam spirituali quam materiali, tam pastorali quam personali, in conventibus et communione vitae, laboris et caritatis.

Fidelium vero, quos spiritualiter baptismate et doctrina genuerunt (cf. 1Cor 4,15; 1Pt 1,23), curam tamquam patres in Christo agant. Forma facti gregis ex animo (cf. 1Pt 5,3) suae communitati locali ita praesint et inserviant, ut ista digne vocari possit illo nomine, quo unus et totus Populus Dei insignitur, Ecclesiae scilicet Dei (cf. 1Cor 1,2; 2Cor 1,1; et passim). Memores sint se sua cotidiana conversatione et sollicitudine fidelibus et infidelibus, catholicis et non catholicis, faciem ministerii vere sacerdotalis et pastoralis exhibere, omnibusque testimonium veritatis et vitae reddere debere, et ut boni pastores illos quoque quaerere (cf. Lc 15,4-7), qui baptizati quidem in Ecclesia catholica a praxi sacramentorum, vel imo a fide defecerunt.

Quia genus humanum hodie magis magisque in unitatem civilem, oeconomicam et socialem coalescit, eo magis oportet ut Sacerdotes, coniuncta cura et ope sub ductu Episcoporum et Summi Pontificis, omnem rationem dispersionis elidant, ut in unitatem familiae Dei totum genus humanum adducatur.

29. In gradu inferiori hierarchiae sistunt Diaconi, quibus "non ad sacerdotium, sed ad ministerium" manus imponuntur(110). Gratia etenim sacramentali roborati, in diaconia liturgiae, verbi et caritatis Populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inserviunt. Diaconi est, prout ei a competenti auctoritate assignatum fuerit, solemniter baptismum administrare, Eucharistiam servare et distribuere, matrimonio Ecclesiae nomine adsistere et benedicere, Viaticum moribundis deferre, fidelibus sacram legere Scripturam, populum instruere et exhortari, fidelium cultui et orationi praesidere, sacramentalia ministrare, ritui funeris ac sepulturae praeesse. Caritatis et administrationis officiis dediti, meminerint Diaconi moniti Beati Polycarpi: "Misericordes, seduli, incedentes iuxta veritatem Domini, qui omnium minister factus est"(111).

Cum vero haec munera, ad vitam Ecclesiae summopere necessaria, in disciplina Ecclesiae latinae hodie vigenti in pluribus regionibus adimpleri difficulter possint, Diaconatus in futurum tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae restitui poterit. Ad competentes autem varii generis territoriales Episcoporum coetus, approbante ipso Summo Pontifice, spectat decernere, utrum et ubinam pro cura animarum huiusmodi diaconos institui opportunum sit. De consensu Romani Pontificis hic diaconatus viris maturioris aetatis etiam in matrimonio viventibus conferri poterit, necnon iuvenibus idoneis, pro quibus tamen lex coelibatus firma remanere debet.

Caput IV

DE LAICIS

30. Sancta Synodus, muneribus Hierarchiae declaratis, libenter animum advertit statui illorum christifidelium qui laici nuncupantur. Quodsi omnia quae de Populo Dei dicta sunt, ad laicos, religiosos et clericos aequaliter diriguntur, laicis tamen, viris et mulieribus, ratione condicionis et missionis, quaedam particulariter pertinent, quorum fundamenta ob specialia rerum adiuncta nostri temporis magis expendenda sunt. Pastores enim sacri probe norunt quantum laici ad bonum totius Ecclesiae conferant. Sciunt enim Pastores se a Christo non esse institutos, ut totam missionem salvificam Ecclesiae versus mundum in se solos suscipiant, sed praeclarum munus suum esse ita pascere fideles eorumque ministrationes et charismata ita recognoscere, ut cuncti suo modo ad commune opus unanimiter cooperentur. Oportet enim, ut omnes "veritatem... facientes in caritate crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate" (Eph 4,15-16).

31. Nomine laicorum hic intelleguntur omnes christifideles praeter membra ordinis sacri et status religiosi in Ecclesia sanciti, christifideles scilicet qui, utpote baptismate Christo concorporati, in Populum Dei constituti, et de munere Christi sacerdotali, prophetico et regali suo modo participes facti, pro parte sua missionem totius populi christiani in Ecclesia et in mundo exercent.

Laicis indoles saecularis propria et peculiaris est. Membra enim ordinis sacri, quamquam aliquando in saecularibus versari possunt, etiam saecularem professionem exercendo, ratione suae particularis vocationis praecipue et ex professo ad sacrum ministerium ordinantur, dum religiosi suo statu praeclarum et eximium testimonium reddunt, mundum transfigurari Deoque offerri non posse sine spiritu beatitudinum. Laicorum est, ex vocatione propria, res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere. In saeculo vivunt, scilicet in omnibus et singulis mundi officiis et operibus et in ordinariis vitae familiaris et socialis condicionibus, quibus eorum existentia quasi contexitur. Ibi a Deo vocantur, ut suum proprium munus exercendo, spiritu evangelico ducti, fermenti instar ad mundi sanctificationem velut ab intra conferant, sicque praeprimis testimonio vitae suae, fide, spe et caritate fulgentes, Christum aliis manifestent. Ad illos ergo peculiari modo spectat res temporales omnes, quibus arcte coniunguntur, ita illuminare et ordinare, ut secundum Christum iugiter fiant et crescant et sint in laudem Creatoris et Redemptoris.

32. Ecclesia sancta, ex divina institutione, mira varietate ordinatur et regitur. "Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra" (Rom 12,4-5).

Unus est ergo Populus Dei electus: "unus Dominus, una fides, unum baptisma" (Eph 4,5); communis dignitas membrorum ex eorum in Christo regeneratione, communis filiorum gratia, communis ad perfectionem vocatio, una salus, una spes indivisaque caritas. Nulla igitur in Christo et in Ecclesia inaequalitas, spectata stirpe vel natione, condicione sociali vel sexu, quia "non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina. Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu" (Gal 3,28 gr.; cf. Col 3,11).

Si igitur in Ecclesia non omnes eadem via incedunt, omnes tamen ad sanctitatem vocantur et coaequalem sortiti sunt fidem in iustitia Dei (cf. 2Pt 1,1). Etsi quidam ex voluntate Christi ut doctores, mysteriorum dispensatores et pastores pro aliis constituuntur, vera tamen inter omnes viget aequalitas quoad dignitatem et actionem cunctis fidelibus communem circa aedificationem Corporis Christi. Distinctio enim quam Dominus posuit inter sacros ministros et reliquum Populum Dei, secumfert coniunctionem, cum Pastores et alii fideles inter se communi necessitudine devinciantur; Ecclesiae Pastores, exemplum Domini secuti, sibi invicem aliisque fidelibus ministrent, hi autem alacriter Pastoribus et doctoribus sociam operam praestent. Sic in varietate omnes testimonium perhibent de mirabili unitate in Corpore Christi: ipsa enim diversitas gratiarum, ministrationum et operationum filios Dei in unum colligit, quia "haec... omnia operatur unus atque idem Spiritus" (1Cor 12,11).

Laici igitur sicut ex divina dignatione fratrem habent Christum, qui cum sit Dominus omnium, venit tamen non ministrari sed ministrare (cf. Mt 20,28), ita etiam fratres habent eos, qui in sacro ministerio positi, auctoritate Christi docendo et sanctificando et regendo familiam Dei ita pascunt, ut mandatum novum caritatis ab omnibus impleatur. Quocirca pulcherrime dicit S. Augustinus: "Ubi me terret quod vobis sum, ibi me consolatur quod vobiscum sum. Vobis enim sum episcopus, vobiscum sum christianus. Illud est nomen officii, hoc gratiae; illud periculi est, hoc salutis" (112).

33. Laici in Populo Dei congregati et in uno Corpore Christi sub uno capite constituti, quicumque sunt, vocantur, ut tamquam viva membra ad Ecclesiae incrementum eiusque iugem sanctificationem vires suas omnes, beneficio Creatoris et gratia Redemptoris acceptas, conferant.

Apostolatus autem laicorum est participatio ipsius salvificae missionis Ecclesiae, ad quem apostolatum omnes ab ipso Domino per baptismum et confirmationem depuntantur. Sacramentis autem, praesertim sacra Eucharistia, communicatur et alitur illa caritas erga Deum et homines, quae anima est totius apostolatus. Laici autem speciatim ad hoc vocantur, ut praesentem et actuosam reddant Ecclesiam in eis locis et rerum adiunctis, ubi ipsa nonnisi per eos sal terrae evadere potest (113). Sic omnis laicus, ex ipsis donis sibi collatis, testis simul et vivum instrumentum missionis ipsius Ecclesiae exsistit "secundum mensuram donationis Christi" (Eph 4,7).

Praeter hunc apostolatum, qui ad omnes omnino christifideles spectat, laici insuper diversis modis ad cooperationem magis immediatam cum apostolatu Hierarchiae vocari possunt (114), ad modum illorum virorum ac mulierum, qui Paulum apostolum in Evangelio adiuvabant, multum in Domino laborantes (cf. Phil 4,3; Rom 16,3ss.). Praeterea aptitudine gaudent, ut ad quaedam munera ecclesiastica, ad finem spiritualem exercenda, ab Hierarchia adsumantur.

Omnibus igitur laicis onus praeclarum incumbit adlaborandi, ut divinum salutis propositum ad universos homines omnium temporum et ubique terrarum magis magisque pertingat. Via proinde eisdem undequaque pateat, ut pro suis viribus temporumque necessitatibus opus salutare Ecclesiae naviter et ipsi participent.

34. Supremus et aeternus Sacerdos Christus Iesus, cum etiam per laicos suum testimonium suumque servitium continuare velit, eos suo Spiritu vivificat indesinenterque impellit ad omne opus bonum et perfectum.

Illis enim, quos vitae et missioni suae intime coniungit, etiam sui muneris sacerdotalis partem tribuit ad cultum spiritualem exercendum, ut glorificetur Deus et salventur homines. Qua de causa laici, utpote Christo dicati et Spiritu Sancto uncti, mirabiliter vocantur et instruuntur, ut uberiores semper fructus Spiritus in ipsis producantur. Omnia enim eorum opera, preces et incepta apostolica, conversatio coniugalis et familiaris, labor quotidianus, animi corporisque relaxatio, si in Spiritu peragantur, imo molestiae vitae si patienter sustineantur, fiunt spirituales hostiae, acceptabiles Deo per Iesum Christum (cf. 1Pt 2,5), quae in Eucharistiae celebratione, cum dominici Corporis oblatione, Patri piissime offeruntur. Sic et laici, qua adoratores ubique sancte agentes, ipsum mundum Deo consecrant.

35. Christus, Propheta magnus, qui et testimonio vitae et verbi virtute Regnum proclamavit Patris, usque ad plenam manifestationem gloriae suum munus propheticum adimplet, non solum per Hierarchiam, quae nomine et potestate Eius docet, sed etiam per laicos, quos ideo et testes constituit et sensu fidei et gratia verbi instruit (cf. Act 2,17-18; Apoc 19,10), ut virtus Evangelii in vita quotidiana, familiari et sociali eluceat. Ipsi se praebent ut filios repromissionis, si fortes in fide et spe praesens momentum redimunt (cf. Eph 5,16; Col 4,5) et futuram gloriam per patientiam exspectant (cf. Rom 8,25). Hanc autem spem non in animi interioritate abscondant sed conversione continua et colluctatione "adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae" (Eph 6,12) etiam per vitae saecularis structuras exprimant.

Sicut sacramenta Novae Legis, quibus vita et apostolatus fidelium alitur, coelum novum et terram novam (cf. Apoc 21,1) praefigurant, ita laici evadunt validi praecones fidei sperandarum rerum (cf. Hebr 11,1), si cum vita ex fide professionem fidei inhaesitanter coniungunt. Haec evangelizatio, nuntium Christi scilicet et testimonio vitae et verbo prolatum, notam quamdam specificam et peculiarem efficacitatem acquirit ex hoc, quod in communibus condicionibus saeculi completur.

Quo in munere magni pretii apparet ille status vitae, qui speciali sacramento sanctificatur, scilicet vita matrimonialis et familiaris. Ibi exercitium et schola praeclara apostolatus laicorum habetur, ubi religio christiana totam vitae institutionem pervadit et in dies magis transformat. Ibi coniuges propriam habent vocationem, ut sibi invicem et filiis sint testes fidei et amoris Christi. Familia christiana tum praesentes virtutes Regni Dei tum spem vitae beatae alta voce proclamat. Ita exemplo et testimonio suo arguit mundum de peccato et eos qui veritatem quaerunt illuminat.

Proinde laici, etiam quando curis temporalibus occupantur, pretiosam actionem ad evangelizandum mundum exercere possunt et debent. Quodsi quidam eorum, deficientibus sacris ministris, vel iisdem in regimine persecutionis impeditis, quaedam officia sacra pro facultate supplent; et si plures quidem ex eis totas vires suas in opere apostolico impendunt: universos tamen oportet ad dilatationem et incrementum Regni Christi in mundo cooperari. Quapropter laici sollerter in profundiorem cognitionem veritatis revelatae incumbant, et instanter a Deo sapientiae donum impetrent.

36. Christus, factus oboediens usque ad mortem et propter hoc a Patre exaltatus (cf. Phil 2,8-9), in gloriam regni sui intravit. Cui omnia subiiciuntur, donec Ipse se cunctaque creata Patri subiiciat, ut sit Deus omnia in omnibus (cf. 1Cor 15,27-28). Quam potestatem discipulis communicavit, ut et illi in regali libertate constituantur et sui abnegatione vitaque sancta regnum peccati in seipsis devincant (cf. Rom 6,12), immo ut Christo etiam in aliis servientes, fratres suos ad Regem, cui servire regnare est, humilitate et patientia perducant. Dominus enim regnum suum etiam per laicos fideles dilatare cupit, regnum scilicet "veritatis et vitae, regnum sanctitatis et gratiae, regnum iustitiae, amoris et pacis" (115); in quo regno ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (cf. Rom 8,21). Magna sane promissio, magnumque mandatum discipulis datur: "Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei" (1Cor 3,23).

Fideles igitur totius creaturae intimam naturam, valorem et ordinationem in laudem Dei agnoscere, et per opera etiam saecularia se invicem ad sanctiorem vitam adiuvare debent, ita ut mundus spiritu Christi imbuatur atque in iustitia, caritate et pace finem suum efficacius attingat. In quo officio universaliter adimplendo laici praecipuum locum obtinent. Sua igitur in profanis disciplinis competentia suaque activitate, gratia Christi intrinsecus elevata, valide conferant operam, ut bona creata secundum Creatoris ordinationem Eiusque Verbi illuminationem humano labore, arte technica, civilique cultura ad utilitatem omnium prorsus hominum excolantur, aptiusque inter illos distribuantur, et suo modo ad universalem progressum in humana et christiana libertate conducant. Ita Christus per Ecclesiae membra totam societatem humanam suo salutari lumine magis magisque illuminabit.

Laici praeterea, collatis quoque viribus, instituta et condiciones mundi, si qua mores ad peccatum incitant, ita sanent, ut haec omnia ad iustitiae normas conformentur et virtutum exercitio potius faveant quam obsint. Ita agendo culturam operaque humana valore morali imbuent. Hoc modo simul ager mundi melius pro semine verbi divini paratur, et Ecclesiae latius patent portae, quibus praeconium pacis in mundum introeat.

Propter ipsam oeconomiam salutis, fideles discant sedulo distinguere inter iura et officia quae eis incumbunt, quatenus Ecclesiae aggregantur, et ea quae eis competunt, ut sunt humanae societatis membra. Utraque inter se harmonice consociare satagent, memores se, in quavis re temporali, christiana conscientia duci debere, cum nulla humana activitas, ne in rebus temporalibus quidem, Dei imperio subtrahi possit. Nostro autem tempore maxime oportet ut distinctio haec simul et harmonia quam clarissime in modo agendi fidelium elucescant, ut missio Ecclesiae particularibus mundi hodierni condicionibus plenius respondere valeat. Sicut enim agnoscendum est terrenam civitatem, saecularibus curis iure addictam propriis regi principiis, ita infausta doctrina, quae societatem, nulla habita religionis ratione, exstruere contendit et libertatem religiosam civium impugnat et eruit, merito reiicitur (116).

37. Laici, sicut omnes christifideles, ius habent ex spiritualibus Ecclesiae bonis, verbi Dei praesertim et sacramentorum adiumenta a sacris Pastoribus abundanter accipiendi (117), hisque necessitates et optata sua ea libertate et fiducia, quae filios Dei et fratres in Christo decet, patefaciant. Pro scientia, competentia et praestantia quibus pollent, facultatem, immo aliquando et officium habent suam sententiam de iis quae bonum Ecclesiae respiciunt declarandi (118). Hoc fiat, si casus ferat, per instituta ad hoc ab Ecclesia stabilita, et semper in veracitate, fortitudine et prudentia, cum reverentia et caritate erga illos, qui ratione sacri sui muneris personam Christi gerunt.

Laici, sicut omnes christifideles, illa quae sacri Pastores, utpote Christum repraesentantes, tamquam magistri et rectores in Ecclesia statuunt, christiana oboedientia prompte amplectantur, Christi exemplum secuti, qui, sua oboedientia usque ad mortem, beatam libertatis filiorum Dei viam omnibus hominibus aperuit. Neque omittant precibus suis Praepositos suos Deo commendare, quippe qui pervigilant quasi rationem pro animabus nostris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes (cf. Hebr 13,17).

Sacri vero Pastores laicorum dignitatem et responsabilitatem in Ecclesia agnoscant et promoveant; libenter eorum prudenti consilio utantur, cum confidentia eis in servitium Ecclesiae officia committant et eis agendi libertatem et spatium relinquant, immo animum eis addant, ut etiam sua sponte opera aggrediantur. Paterno cum amore coepta, vota et desideria a laicis proposita attente in Christo considerent (119). Iustam autem libertatem, quae omnibus in civitate terrestri competit, Pastores observanter agnoscent.

Ex hoc familiari commercio inter Laicos et Pastores permulta bona Ecclesiae exspectanda sunt: ita enim in laicis roboratur propriae responsabilitatis sensus, fovetur alacritas, et facilius laicorum vires Pastorum operi associantur. Hi vero, laicorum experientia adiuti, tam in rebus spiritualibus quam in temporalibus, distinctius et aptius iudicare valent, ita ut tota Ecclesia, ab omnibus membris suis roborata, suam pro mundi vita missionem efficacius compleat.

38. Unusquisque laicus debet esse coram saeculo testis resurrectionis et vitae Domini Iesu atque signum Dei vivi. Omnes insimul et unusquisque pro sua parte mundum fructibus spiritualibus alere debent (cf. Gal 5,22), in eumque spiritum diffundere, quo animantur illi pauperes, mites et pacifici, quos Dominus in Evangelio beatos proclamavit (cf. Mt 5,3-9). Uno verbo, "quod anima est in corpore, hoc sint in mundo christiani" (120).

Caput V

DE UNIVERSALI VOCATIONE AD SANCTITATEM IN ECCLESIA

39. Ecclesia, cuius mysterium a Sacra Synodo proponitur, indefectibiliter sancta creditur. Christus enim, Dei Filius, qui cum Patre et Spiritu "solus Sanctus" celebratur(121), Ecclesiam tamquam sponsam suam dilexit, Seipsum tradens pro ea, ut illam sanctificaret (cf. Eph 5,25-26), eamque Sibi ut corpus suum coniunxit atque Spiritus Sancti dono cumulavit, ad gloriam Dei. Ideo in Ecclesia omnes, sive ad Hierarchiam pertinent sive ab ea pascuntur, ad sanctitatem vocantur, iuxta illud Apostoli: "Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra" (1Thess 4,3; cf. Eph 1,4). Haec autem Ecclesiae sanctitas in gratiae fructibus quos Spiritus in fidelibus producit, incessanter manifestatur et manifestari debet; multiformiter exprimitur apud singulos, qui in suo vitae ordine ad perfectionem caritatis, aedificantes alios, tendunt; proprio quodam modo apparet in praxi consiliorum, quae evangelica appellari consueverunt. Quae consiliorum praxis, Spiritu Sancto impellente, a multis christianis assumpta, sive privatim sive in conditione vel statu in Ecclesia sancitis, praeclarum in mundo fert, et ferre oportet, eiusdem sanctitatis testimonium et exemplum.

40. Omnis perfectionis divinus Magister et Exemplar, Dominus Iesus, sanctitatem vitae, cuius Ipse et auctor et consummator exstat, omnibus et singulis discipulis suis cuiuscumque conditionis praedicavit: "Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est" (Mt 5,48)(122). In omnes enim Spiritum Sanctum misit, qui eos intus moveat, ut Deum diligant ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente et ex tota virtute sua (cf. Mc 12,30), et ut invicem se diligant sicut Christus eos dilexit (cf. Io 13,34; 15,12). Christi asseclae a Deo non secundum opera sua, sed secundum propositum et gratiam Eius vocati atque in Iesu Domino iustificati, in fidei baptismate vere filii Dei et consortes divinae naturae, ideoque reapse sancti effecti sunt. Eos proinde oportet sanctificationem quam acceperunt, Deo dante, vivendo tenere atque perficere. Ab Apostolo monentur, ut vivant "sicut decet sanctos" (Eph 5,3), et induant "sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam" (Col 3,12), fructusque Spiritus habeant in sanctificationem (cf. Gal 5,22; Rom 6,22). Cum vero in multis offendimus omnes (cf. Iac 3,2), misericordiae Dei iugiter egemus atque orare quotidie debemus: "Et dimitte nobis debita nostra" (Mt 6,12)(123).

Cunctis proinde perspicuum est, omnes christifideles cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocari(124), qua sanctitate, in societate quoque terrena, humanior vivendi modus promovetur. Ad quam perfectionem adipiscendam fideles vires secundum mensuram donationis Christi acceptas adhibeant, ut Eius vestigia sequentes Eiusque imagini conformes effecti, voluntatem Patris in omnibus obsequentes, gloriae Dei et servitio proximi toto animo sese devoveant. Ita sanctitas Populi Dei in abundantes fructus excrescet, sicut in Ecclesiae historia per tot Sanctorum vitam luculenter commonstratur.

41. In variis vitae generibus et officiis una sanctitas excolitur ab omnibus, qui a Spiritu Dei aguntur, atque voci Patris oboedientes Deumque Patrem in spiritu et veritate adorantes, Christum pauperem, humilem, et crucem baiulantem sequuntur, ut gloriae Eius mereantur esse consortes. Unusquisque vero secundum propria dona et munera per viam fidei vivae, quae spem excitat et per caritatem operatur, incunctanter incedere debet.

Gregis Christi Pastores imprimis oportet, ut ad imaginem summi et aeterni Sacerdotis, Pastoris et Episcopi animarum nostrarum, sancte et alacriter, humiliter et fortiter exsequantur ministerium suum, quod ita adimpletum, etiam pro eis erit praecelsum sanctificationis medium. Ad plenitudinem sacerdotii electi, sacramentali gratia donantur, ut orando, sacrificando et praedicando, per omnem formam episcopalis curae et servitii, perfectum pastoralis caritatis munus exerceant(125), animam suam pro ovibus ponere ne timeant et forma facti gregis (cf. 1Pt 5,3), Ecclesiam etiam exemplo suo ad maiorem in dies sanctitatem promoveant.

Presbyteri in similitudinem ordinis Episcoporum, quorum spiritualem coronam efformant(126), de eorum muneris gratia participantes per Christum, aeternum et unicum Mediatorem, quotidiano officii sui exercitio in Dei proximique amore crescant, communionis sacerdotalis vinculum servent, in omni bono spirituali abundent atque vivum Dei testimonium omnibus praestent(127), aemuli eorum sacerdotum, qui saeculorum decursu, in humili saepe et abscondito servitio praeclarum sanctitatis specimen reliquerunt. Quorum laus est in Ecclesia Dei. Pro plebe sua et toto Populo Dei ex officio precantes et sacrificium offerentes, agnoscendo quod agunt et imitando quod tractant(128), nedum apostolicis curis, periculis et aerumnis impediantur, per ea potius ad altiorem sanctitatem ascendant, ex abundantia contemplationis actionem suam nutriendo et fovendo, in oblectamentum totius Ecclesiae Dei. Omnes presbyteri et speciatim illi qui peculiari suae ordinationis titulo sacerdotes dioecesani vocantur, meminerint quantum ad suam sanctificationem conferant cum suo Episcopo fidelis coniunctio atque generosa cooperatio.

Missionis autem et gratiae supremi Sacerdotis peculiari modo participes sunt inferioris quoque ordinis ministri, imprimis Diaconi, qui mysteriis Christi et Ecclesiae servientes(129), ab omni vitio puros se custodire atque Deo placere et omne bonum coram hominibus providere debent (cf. 1Tim 3,8-10 et 12-13). Clerici, qui a Domino vocati et in partem Eius sepositi, sub vigilantia Pastorum ad officia ministrorum se praeparant, mentes et corda sua tam praeclarae electioni conformare tenentur, in oratione assidui, amore ferventes, quaecumque sunt vera, iusta et bonae famae cogitantes, omnia in gloriam et honorem Dei perficientes. Quibus accedunt illi a Deo electi laici, qui, ut plene se dedant apostolicis operibus, ab Episcopo vocantur et in agro Domini cum multo fructu laborant(130).

Coniuges autem parentesque christiani oportet ut propriam viam sequentes, amore fideli, totius vitae decursu se invicem in gratia sustineant, et prolem amanter a Deo acceptam christianis doctrinis et evangelicis virtutibus imbuant. Ita enim exemplum indefessi et generosi amoris omnibus praebent, fraternitatem caritatis aedificant, et foecunditatis Matris Ecclesiae testes et cooperatores exsistunt, in signum et participationem illius dilectionis, qua Christus Sponsam suam dilexit Seque pro ea tradidit(131). Simile exemplum alio modo praebetur a viduis et innuptis, qui ad sanctitatem et operositatem in Ecclesia, et ipsi haud parum conferre possunt. Ii vero, qui laboribus saepe duris incumbunt, oportet ut humanis operibus seipsos perficiant, concives adiuvent, totamque societatem et creationem ad meliorem statum promoveant, verum etiam ut Christum, cuius manus fabrilibus se exercuerunt et qui semper cum Patre ad salutem omnium operatur, in actuosa caritate imitentur, spe gaudentes, alter alterius onera portantes, atque ipso suo quotidiano labore ad altiorem ascendant sanctitatem etiam apostolicam.

Specialiter etiam Christo pro salute mundi patienti se uniri sciant ii, qui paupertate, infirmitate, morbo, variisque aerumnis opprimuntur, vel persecutionem propter iustitiam patiuntur, quos Dominus in Evangelio beatos praedicavit et quos "Deus... omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos, ipse perficiet, confirmabit solidabitque" (1Pt 5,10).

Omnes igitur christifideles in vitae suae conditionibus, officiis vel circumstantiis, et per illa omnia, in dies magis sanctificabuntur, si cuncta e manu Patris coelestis cum fide suscipiunt et voluntati divinae cooperantur, caritatem qua Deus dilexit mundum in ipso temporali servitio omnibus manifestando.

42. "Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo" (1Io 4,16). Deus autem caritatem suam in cordibus nostris diffudit per Spiritum Sanctum qui datus est nobis (cf. Rom 5,5); ideoque donum primum et maxime necessarium est caritas, qua Deum super omnia et proximum propter Illum diligimus. Ut vero caritas tamquam bonum semen in anima increscat et fructificet, unusquisque fidelis debet verbum Dei libenter audire Eiusque voluntatem, opitulante Eius gratia, opere complere, sacramentis, praesertim Eucharistiae, et sacris actionibus frequenter participare, seseque orationi, sui ipsius abnegationi, fraterno actuoso servitio et omnium virtutum exercitationi constanter applicare. Caritas enim, ut vinculum perfectionis et plenitudo legis (cf. Col 3,14; Rom 13,10), omnia sanctificationis media regit, informat ad finemque perducit(132). Unde caritate tum in Deum tum in proximum signatur verus Christi discipulus.

Cum Iesus, Dei Filius, caritatem suam manifestaverit, animam suam pro nobis ponendo, nemo maiorem habet dilectionem, quam qui animam suam pro Eo et fratribus suis ponit (cf. 1Io 3,16; Io 15,13). Ad hoc ergo maximum amoris testimonium reddendum coram omnibus, praesertim persecutoribus, aliqui christiani iam a primo tempore vocati sunt et semper vocabuntur. Martyrium igitur, quo discipulus Magistro pro mundi salute mortem libere accipienti assimilatur, Eique in effusione sanguinis conformatur, ab Ecclesia eximium donum supremaque probatio caritatis aestimatur. Quod si paucis datur, omnes tamen parati sint oportet, Christum coram hominibus confiteri, Eumque inter persecutiones, quae Ecclesiae numquam desunt, in via crucis subsequi.

Sanctitas Ecclesiae item speciali modo fovetur multiplicibus consiliis, quae Dominus in Evangelio discipulis suis observanda proponit(133). Inter quae eminet pretiosum gratiae divinae donum, quod a Patre quibusdam datur (cf. Mt 19, 11; 1Cor 7, 7), ut in virginitate vel coelibatu facilius indiviso corde (cf. 1Cor 7, 32-34) Deo soli se devoveant(134). Haec perfecta propter Regnum coelorum continentia semper in honore praecipuo ab Ecclesia habita est, tamquam signum et stimulus caritatis, ac quidam peculiaris fons spiritualis foecunditatis in mundo.

Ecclesia etiam Apostoli monitionem recogitat, qui fideles ad caritatem provocans, eos exhortatur, ut hoc in se sentiant quod et in Christo Iesu, qui "semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, ...factus oboediens usque ad mortem" (Phil 2,7-8) et propter nos "egenus factus est, cum esset dives" (2Cor 8,9). Huius caritatis et humilitatis Christi imitationem et testimonium cum a discipulis semper praeberi necesse sit, gaudet Mater Ecclesia plures in sinu suo inveniri viros ac mulieres, qui exinanitionem Salvatoris pressius sequuntur et clarius demonstrant, paupertatem in filiorum Dei libertate suscipientes et propriis voluntatibus abrenuntiantes: illi scilicet sese homini propter Deum in re perfectionis ultra mensuram praecepti subiiciunt, ut Christo oboedienti sese plenius conforment(135).

Omnes igitur christifideles ad sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam invitantur et tenentur. Attendant igitur omnes, ut affectus suos recte dirigant, ne usu rerum mundanarum et adhaesione ad divitias contra spiritum paupertatis evangelicae a caritate perfecta prosequenda impediantur, monente Apostolo: Qui utuntur hoc mundo, in eo ne sistant: praeterit enim figura huius mundi (cf. 1Cor 7,31 gr.)(136).

Caput VI

DE RELIGIOSIS

43. Consilia evangelica castitatis Deo dicatae, paupertatis et oboedientiae, utpote in verbis et exemplis Domini fundata et ab Apostolis et Patribus Ecclesiaeque doctoribus et pastoribus commendata, sunt donum divinum, quod Ecclesia a Domino suo accepit et gratia Eius semper conservat. Ipsa autem auctoritas Ecclesiae, duce Spiritu Sancto, ea interpretari, eorum praxim moderari et etiam stabiles inde vivendi formas constituere curavit. Quo factum est ut, quasi in arbore ex germine divinitus dato mirabiliter et multipliciter in agro Domini ramificata, variae formae vitae solitariae vel communis, variaeque familiae creverint, quae tum ad profectum sodalium, tum ad bonum totius Corporis Christi opes augent(137). Illae enim familiae sodalibus suis adminicula conferunt stabilitatis in modo vivendi firmioris, doctrinae ad perfectionem prosequendam probatae, communionis in militia Christi fraternae, libertatis per oboedientiam roboratae, ita ut suam religiosam professionem secure implere et fideliter custodire valeant, atque in caritatis via spiritu gaudentes progrediantur(138).

Status huiusmodi, ratione habita divinae et hierarchicae Ecclesiae constitutionis, non est intermedius inter clericalem et laicalem conditionem, sed ex utraque parte quidam christifideles a Deo vocantur, ut in vita Ecclesiae peculiari dono fruantur et, suo quisque modo, eiusdem missioni salvificae prosint(139).

44. Per vota aut alia sacra ligamina, votis propria sua ratione assimilata, quibus christifidelis ad tria praedicta consilia evangelica se obligat, Deo summe dilecto totaliter mancipatur, ita ut ipse ad Dei servitium Eiusque honorem novo et peculiari titulo referatur. Per baptismum quidem mortuus est peccato, et Deo sacratus; ut autem gratiae baptismalis uberiorem fructum percipere queat, consiliorum evangelicorum professione in Ecclesia liberari intendit ab impedimentis, quae ipsum a caritatis fervore et divini cultus perfectione retrahere possent, et divino obsequio intimius consecratur(140). Tanto autem perfectior erit consecratio, quo per firmiora et stabiìiora vincula magis repraesentatur Christus cum sponsa Ecclesia indissolubili vinculo coniunctus.

Cum vero evangelica consilia suos asseclas, per caritatem ad quam ducunt(141), Ecclesiae eiusque mysterio speciali modo coniungant, spiritualis horum vita bono quoque totius Ecclesiae devoveatur oportet. Inde oritur officium pro viribus et secundum formam propriae vocationis, sive oratione, sive actuosa quoque opera, laborandi ad Regnum Christi in animis radicandum et roborandum, illudque ad omnes plagas dilatandum. Unde et Ecclesia propriam indolem variorum Institutorum religiosorum tuetur et fovet.

Evangelicorum proinde consiliorum professio tamquam signum apparet, quod omnia Ecclesiae membra ad officia vocationis christianae impigre adimplenda efficaciter attrahere potest ac debet. Cum enim Populus Dei hic manentem civitatem non habeat, sed futuram inquirat, status relígiosus, qui suos asseclas a curis terrenis magis liberat, magis etiam tum bona coelestia iam in hoc saeculo praesentia omnibus credentibus manifestat, tum vitam novam et aeternam redemptione Christi acquisitam testificat, tum resurrectionem futuram et gloriam Regni coelestis praenuntiat. Formam quoque vitae, quam Filius Dei accepit, mundum ingressus ut faceret voluntatem Patris, quamque discipulis Ipsum sequentibus proposuit, idem status pressius imitatur atque in Ecclesia perpetuo repraesentat. Regni Dei denique super omnia terrestria elevationem eiusque summas necessitudines peculiari modo patefacit; supereminentem quoque magnitudinem virtutis Christi regnantis atque infinitam Spiritus Sancti potentiam, in Ecclesia mirabiliter operantem, cunctis hominibus demonstrat.

Status ergo, qui professione consiliorum evangelicorum constituitur, licet ad Ecclesiae structuram hierarchicam non spectet, ad eius tamen vitam et sanctitatem inconcusse pertinet.

45. Cum ecclesiasticae Hierarchiae munus sit Populum Dei pascere et ad pascua uberrima ducere (cf. Ez 34,14), ad ipsam spectat evangelicorum consiliorum praxim, quibus perfectio caritatis erga Deum et proximum singulariter fovetur, legibus suis sapienter moderari(142). Ipsa etiam, Spiritus Sancti impulsus dociliter sequens, regulas a praeclaris viris et mulieribus propositas recipit et ulterius ordinatas authentice adprobat, necnon Institutis ad aedificationem Corporis Christi passim erectis, ut secundum spiritum fundatorum crescant atque floreant, auctoritate sua invigilante et protegente adest.

Quo autem melius necessitatibus totius dominici gregis provideatur, quodcumque perfectionis Institutum ac sodales singuli a Summo Pontifice, ratione ipsius in universam Ecclesiam primatus, intuitu utilitatis communis, ab Ordinariorum loci iurisdictione eximi et ei soli subiici possunt(143). Similiter possunt propriis auctoritatibus patriarchalibus relinqui aut committi. Ipsi sodales, in officio erga Ecclesiam ex peculiari suae vitae forma adimplendo, reverentiam et oboedientiam secundum canonicas leges praestare debent Episcopis, ob eorum in Ecclesiis particularibus auctoritatem pastoralem et ob necessariam in labore apostolico unitatem et concordiam(144).

Ecclesia autem professionem religiosam non tantum sua sanctione ad status canonici dignitatem erigit, sed eam ut statum Deo consecratum etiam actione sua liturgica exhibet. Ipsa enim Ecclesia, auctoritate sibi a Deo commissa, profitentium vota suscipit, prece sua publica eis auxilia et gratiam a Deo impetrat, eos Deo commendat eisque spiritualem benedictionem impertitur, oblationem eorum sacrificio eucharistico adsocians.

46. Sollicite attendant religiosi, ut per ipsos Ecclesia revera Christum in dies, sive fidelibus sive infidelibus, melius commonstret, vel in monte contemplantem, vel turbis Regnum Dei annuntiantem, vel aegrotos et saucios sanantem ac peccatores ad bonam frugem convertentem, vel pueris benedicentem, et omnibus benefacientem, semper autem voluntati Patris qui Eum misit oboedientem(145).

Omnes tandem perspectum habeant, consiliorum evangelicorum professionem, quamvis renuntiationem secumferat bonorum quae indubie magni aestimanda veniunt, tamen personae humanae vero profectui non obstare, sed natura sua ei summopere prodesse. Consilia enim, secundum cuiusquam personalem vocationem voluntarie suscepta, ad cordis purificationem et spiritualem libertatem non parum conferunt, fervorem caritatis iugiter excitant et praesertim ad genus vitae virginalis ac pauperis, quod sibi elegit Christus Dominus, quodque Mater Eius Virgo amplexa est, hominem christianum magis conformare valent, ut exemplo tot sanctorum fundatorum comprobatur. Nec quisquam aestimet religiosos consecratione sua aut ab hominibus alienos aut inutiles in civitate terrestri fieri. Nam etsi quandoque coaetaneis suis non directe adsistunt, profundiore tamen modo eos in visceribus Christi praesentes habent atque cum eis spiritualiter cooperantur, ut aedificatio terrenae civitatis semper in Domino fundetur ad Ipsumque dirigatur, ne forte in vanum laboraverint qui aedificant eam(146).

Idcirco denique Sacra Synodus confirmat et laudat viros ac mulieres, Fratres ac Sorores, qui in monasteriis, vel in scholis et nosocomiis, vel in missionibus, constanti et humili fidelitate in praedicta consecratione Sponsam Christi condecorant, omnibusque hominibus generosa ac diversissima servitia praestant.

47. Unusquisque autem ad professionem consiliorum vocatus sedulo curet, ut in quam vocationem a Deo vocatus est, in ea permaneat atque magis excellat, ad uberiorem Ecclesiae sanctitatem, ad maiorem gloriam unius et indivisae Trinitatis, quae in Christo et per Christum est omnis sanctitatis fons et origo.

Caput VII

DE INDOLE ESCHATOLOGICA ECCLESIAE PEREGRINANTIS
EIUSQUE UNIONE CUM ECCLESIA COELESTI

48. Ecclesia, ad quam in Christo Iesu vocamur omnes et in qua per gratiam Dei sanctitatem acquirimus, nonnisi in gloria coelesti consummabitur, quando adveniet tempus restitutionis omnium (cf. Act 3,21) atque cum genere humano universus quoque mundus, qui intime cum homine coniungitur et per eum ad finem suum accedit, perfecte in Christo instaurabitur (cf. Eph 1,10; Col 1,20; 2Pt 3,10-13).

Christus quidem exaltatus a terra omnes traxit ad seipsum (cf. Io 12,32 gr.); resurgens ex mortuis (cf. Rom 6,9) Spiritum suum vivificantem in discipulos immisit et per eum Corpus suum quod est Ecclesia ut universale salutis sacramentum constituit; sedens ad dexteram Patris continuo operatur in mundo ut homines ad Ecclesiam perducat arctiusque per eam Sibi coniungat ac proprio Corpore et Sanguine illos nutriendo gloriosae vitae suae faciat esse participes. Restitutio ergo quam promissam exspectamus, iam incepit in Christo, provehitur in missione Spiritus Sancti et per Eum pergit in Ecclesia in qua per fidem de sensu quoque vitae nostrae temporalis edocemur, dum opus a Patre nobis in mundo commissum cum spe futurorum bonorum ad finem perducimus et salutem nostram operamur (cf. Phil 2,12).

Iam ergo fines saeculorum ad nos pervenerunt (cf. 1Cor 10,11) et renovatio mundi irrevocabiliter est constituta atque in hoc saeculo reali quodam modo anticipatur: etenim Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta insignitur. Donec tamen fuerint novi coeli et nova terra, in quibus iustitia habitat (cf. 2Pt 3,13), Ecclesia peregrinans, in suis sacramentis et institutionibus, quae ad hoc aevum pertinent, portat figuram huius saeculi quae praeterit et ipsa inter creaturas degit quae ingemiscunt et parturiunt usque adhuc et exspectant revelationem filiorum Dei (cf. Rom 8,19-22).

Coniuncti ergo Christo in Ecclesia et signati Spiritu Sancto "qui est pignus hereditatis nostrae" (Eph 1,14), vere filii Dei nominamur et sumus (cf. 1Io 3,1), sed nondum apparuimus cum Christo in gloria (cf. Col 3,4), in qua similes Deo erimus, quoniam videbimus Eum sicut est (cf. 1Io 3,2). Itaque "dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino" (2Cor 5,6) et primitias Spiritus habentes intra nos gemimus (cf. Rom 8,23) et cupimus esse cum Christo (cf. Phil 1,23). Eadem autem caritate urgemur ut magis vivamus Ei, qui pro nobis mortuus est et resurrexit (cf. 2Cor 5,15).

Contendimus ergo in omnibus placere Domino (cf. 2Cor 5,9) et induimus armaturam Dei, ut possimus stare adversus insidias diaboli et resistere in die malo (cf. Eph 6,11-13). Cum vero nesciamus diem neque horam, monente Domino, constanter vigilemus oportet ut, expleto unico terrestris nostrae vitae cursu (cf. Hebr 9,27), cum Ipso ad nuptias intrare et cum benedictis connumerari mereamur (cf. Mt 25,31-46), neque sicut servi mali et pigri (cf. Mt 25,26) iubeamur discedere in ignem aeternum (cf. Mt 25,41), in tenebras exteriores ubi "erit fletus et stridor dentium" (Mt 22,13 et 25,30). Etenim, antequam cum Christo glorioso regnemus, omnes nos manifestabimur "ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit sive bonum sive malum" (2Cor 5,10) et in fine mundi "procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii" (Io 5,29; cf. Mt 25,46).

Existimantes proinde quod "non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis" (Rom 8,18; cf. 2Tim 2,11-12), fortes in fide exspectamus "beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi" (Tit 2,13), "qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae" (Phil 3,21) et qui veniet "glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt" (2Thess 1,10).

49. Donec ergo Dominus venerit in maiestate sua et omnes Angeli cum eo (cf. Mt 25,31) et, destructa morte, Illi subiecta fuerint omnia (cf. 1Cor 15,26-27), alii e discipulis Eius in terris peregrinantur, alii hac vita functi purificantur, alii vero glorificantur intuentes "clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est"(147); omnes tamen, gradu quidem modoque diverso, in eadem Dei et proximi caritate communicamus et eundem hymnum gloriae Deo nostro canimus. Universi enim qui Christi sunt, Spiritum Eius habentes, in unam Ecclesiam coalescunt et invicem cohaerent in Ipso (cf. Eph 4,16). Viatorum igitur unio cum fratribus qui in pace Christi dormierunt, minime intermittitur, immo secundum perennem Ecclesiae fidem, spiritualium bonorum communicatione roboratur(148). Ex eo enim quod coelites intimius cum Christo uniuntur, totam Ecclesiam in sanctitatem firmius consolidant, cultum, quem ipsa hic in terris Deo exhibet, nobilitant ac multipliciter ad ampliorem eius aedificationem contribuunt (cf. 1Cor 12,12-27)(149). Nam in patriam recepti et praesentes ad Dominum (cf. 2Cor 5, 8), per Ipsum, cum Ipso et in Ipso non desinunt apud Patrem pro nobis intercedere(150), exhibentes merita quae per unum Mediatorem Dei et hominum, Christum Iesum (cf. 1Tim 2,5) in terris sunt adepti, Domino in omnibus servientes et adimplentes ea quae desunt passionum Christi in carne sua pro Corpore Eius quod est Ecclesia (cf. Col 1,24)(151). Eorum proinde fraterna sollicitudine infirmitas nostra plurimum iuvatur.

50. Hanc communionem totius Iesu Christi Mystici Corporis apprime agnoscens, Ecclesia viatorum inde a primaevis christianae religionis temporibus, defunctorum memoriam magna cum pietate excoluit(152) et, quia "sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur" (2Mach 12,46), etiam suffragia pro illis obtulit. Apostolos autem et martyres Christi, qui sui sanguinis effusione supremum fidei et caritatis testimonium dederant, in Christo arctius nobis coniunctos esse Ecclesia semper credidit, eos simul cum Beata Virgine Maria et sanctis Angelis peculiari affectu venerata est(153), eorumque intercessionis auxilium pie imploravit. Quibus mox adnumerati sunt alii quoque qui Christi virginitatem et paupertatem pressius erant imitati(154) et tandem ceteri quos praeclarum virtutum christianarum exercitium(155) ac divina charismata piae fidelium devotioni et imitationi commendabant(156).

Dum enim illorum conspicimus vitam qui Christum fideliter sunt secuti, nova ratione ad futuram Civitatem inquirendam (cf. Hebr 13,14 et 11,10) incitamur simulque tutissimam edocemur viam qua inter mundanas varietates, secundum statum ac condicionem unicuique propriam, ad perfectam cum Christo unionem seu sanctitatem pervenire poterimus(157). In vita eorum qui, humanitatis nostrae consortes, ad imaginem tamen Christi perfectius transformantur (cf. 2Cor 3,18), Deus praesentiam vultumque suum hominibus vivide manifestat. In eis Ipse nos alloquitur, signumque nobis praebet Regni sui(158), ad quod tantam habentes impositam nubem testium (cf. Hebr 12, 1), talemque contestationem veritatis Evangelii, potenter attrahimur.

Nec tamen solius exempli titulo coelitum memoriam colimus, sed magis adhuc ut totius Ecclesiae unio in Spiritu roboretur per fraternae caritatis exercitium (cf. Eph 4,1-6) Nam sicut christiana inter viatores communio propinquius nos ad Christum adducit, ita consortium cum Sanctis nos Christo coniungit, a quo tamquam a Fonte et Capite omnis gratia et ipsius Populi Dei vita promanat(158). Summopere ergo decet ut hos Iesu Christi amicos et coheredes, fratres quoque nostros et benefactores eximios diligamus, debitas pro ipsis Deo rependamus gratias(159), "suppliciter eos invocemus et ob beneficia impetranda a Deo per Filium eius Iesum Christum, Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eorum orationes, opem auxiliumque confugiamus"(160). Omne enim genuinum amoris testimonium coelitibus a nobis exhibitum, suapte natura tendit ac terminatur ad Christum qui est "corona Sanctorum omnium"(161) et per Ipsum ad Deum qui est mirabilis in Sanctis suis et in ipsis magnificatur(162).

Nobilissima vero ratione unio nostra cum Ecclesia coelesti actuatur, cum, praesertim in sacra Liturgia, in qua virtus Spiritus Sancti per signa sacramentalia super nos agit, divinae maiestatis laudem socia exsultatione concelebramus(163), et universi, in sanguine Christi ex omni tribu et lingua et populo et natione redempti (cf. Apoc 5, 9) atque in unam Ecclesiam congregati, uno cantico laudis Deum unum et trinum magnificamus. Eucharisticum ergo sacrificium celebrantes cultui Ecclesiae coelestis vel maxime iungimur communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae semper Virginis Mariae, sed et beati Ioseph et beatorum Apostolorum et Martyrum et omnium Sanctorum(164).

51. Quam venerabilem maiorum nostrorum fidem circa vitale consortium cum fratribus qui in gloria coelesti sunt vel adhuc post mortem purificantur, magna cum pietate haec Sacrosancta Synodus recipit et decreta Sacrorum Conciliorum Nicaeni II(165), Florentini(166) et Tridentini(167) rursus proponit. Simul autem pro pastorali sua sollicitudine omnes ad quos spectat hortatur, ut si qui abusus, excessus vel defectus hic illicve irrepserint, eos arcere aut corrigere satagant ac omnia ad pleniorem Christi et Dei laudem instaurent. Doceant ergo fideles authenticum Sanctorum cultum non tam in actuum exteriorum multiplicitate quam potius in intensitate amoris nostri actuosi consistere, quo, ad maius nostrum et Ecclesiae bonum, Sanctorum quaerimus "et conversatione exemplum et communione consortium, et intercessione subsidium"(168), Ex altera vero parte instruant fideles nostram cum coelitibus conversationem, dummodo haec in pleniore fidei luce concipiatur, nequaquam extenuare latreuticum cultum, Deo Patri per Christum in Spiritu tributum, sed illum e contra impensius ditare(169).

Nam omnes qui filii Dei sumus et unam familiam in Christo constituimus (cf. Hebr 3,6), dum in mutua caritate et una sanctissimae Trinitatis laude invicem communicamus, intimae Ecclesiae vocationi correspondemus et consummatae gloriae liturgiam praegustando participamus(170). Quando enim Christus apparebit et gloriosa mortuorum resurrectio erit, claritas Dei illuminabit coelestem Civitatem et eius lucerna erit Agnus (cf. Apoc 21,23). Tunc tota Ecclesia sanctorum in summa caritatis beatitudine adorabit Deum et "Agnum qui occisus est" (Apoc 5,12), una voce proclamans: "Sedenti in throno et Agno: benedictio et honor et gloria, et potestas in saecula saeculorum" (Apoc 5,13).

Caput VIII

DE BEATA MARIA VIRGINE DEIPARA
IN MYSTERIO CHRISTI ET ECCLESIAE

I. Prooemium

52. Benignissimus et sapientissimus Deus, mundi redemptionem complere volens, "ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum factum ex muliere,... ut adoptionem filiorum reciperemus" (Gal 4,4-5). "Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine"(171). Quod salutis divinum mysterium nobis revelatur et continuatur in Ecclesia, quam Dominus ut corpus suum constituit, et in qua fideles Christo Capiti adhaerentes atque cum omnibus sanctis Eius communicantes, memoriam etiam venerentur oportet "in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi"(172).

53. Virgo enim Maria, quae Angelo nuntiante Verbum Dei corde et corpore suscepit et Vitam mundo protulit, ut vera Mater Dei ac Redemptoris agnoscitur et honoratur. Intuitu meritorum Filii sui sublimiore modo redempta Eique arcto et indissolubili vinculo unita, hoc summo munere ac dignitate ditatur ut sit Genitrix Dei Filii, ideoque praedilecta filia Patris necnon sacrarium Spiritus Sancti quo eximiae gratiae dono omnibus aliis creaturis, coelestibus et terrestribus, longe antecellit. Simul autem cum omnibus hominibus salvandis in stirpe Adam invenitur coniuncta, immo "plane mater membrorum (Christi),... quia cooperata est caritate ut fideles in Ecclesia nascerentur, quae illius Capitis membra sunt"(173). Quapropter etiam ut supereminens prorsusque singulare membrum Ecclesiae necnon eius in fide et caritate typus et exemplar spectatissimum salutatur eamque Catholica Ecclesia, a Spiritu Sancto edocta, filialis pietatis affectu tamquam matrem amantissimam prosequitur.

54. Ideo Sacrosancta Synodus, doctrinam de Ecclesia, in qua divinus Redemptor salutem operatur, exponens, illustrare sedulo intendit tum munus Beatae Virginis in mysterio Incarnati Verbi et Corporis Mystici, tum hominum redemptorum officia erga Deiparam, matrem Christi et matrem hominum, maxime fidelium, quin tamen in animo habeat completam de Maria proponere doctrinam, atque quaestiones labore theologorum nondum ad plenam lucem perductas dirimere. Servantur itaque in suo iure sententiae, quae in scholis catholicis libere proponuntur de Illa, quae in Sancta Ecclesia locum occupat post Christum altissimum nobisque maxime propinquum(174).

II. De munere B. Virginis in oeconomia salutis

55. Sacrae Litterae Veteris Novique Testamenti et veneranda Traditio munus Matris Salvatoris in salutis oeconomia modo magis magisque dilucido ostendunt et veluti conspiciendum proponunt. Libri quidem Veteris Testamenti historiam salutis, qua Christi in mundum adventus lento gradu praeparatur, describunt. Quae primaeva documenta, qualiter in Ecclesia leguntur et sub luce ulterioris et plenae revelationis intelliguntur, clarius pedetentim in lucem proferunt figuram mulieris, Matris Redemptoris. Ipsa, sub hac luce, iam prophetice adumbratur in promissione, lapsis in peccatum primis parentibus data, de victoria super serpentem (cf. Gen 3,15). Similiter haec est Virgo quae concipiet et pariet Filium, cuius nomen vocabitur Emmanuel (cf. Is 7,14; coll. Mi 5,2-3; Mt 1,22-23). Ipsa praecellit inter humiles ac pauperes Domini, qui salutem cum fiducia ab Eo sperant et accipiunt. Cum Ipsa tandem praecelsa Filia Sion, post diuturnam exspectationem promissionis, complentur tempora et nova instauratur Oeconomia, quando Filius Dei humanam naturam ex ea assumpsit, ut mysteriis carnis suae hominem a peccato liberaret.

56. Voluit autem misericordiarum Pater, ut acceptatio praedestinatae matris incarnationem praecederet, ut sic, quemadmodum femina contulit ad mortem, ita etiam femina conferret ad vitam. Quod praecellentissime valet de Matre Iesu, quae ipsam Vitam, omnia renovantem, mundo effudit, et a Deo donis tanto munere dignis praedita est. Unde nil mirum apud Sanctos Patres usum invaluisse quo Deiparam appellarunt totam sanctam et ab omni peccati labe immunem, quasi a Spiritu Sancto plasmatam novamque creaturam formatam(175). Singularis prorsus sanctitatis splendoribus a primo instante suae conceptionis ditata, Nazarethana Virgo ab Angelo nuntiante, Dei mandato, ut "gratia plena" salutatur (cf. Lc 1,28), et coelesti nuntio ipsa respondet: "Ecce Ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum" (Lc 1,38). Ita Maria filia Adam, verbo divino consentiens, facta est Mater Iesu, ac salvificam voluntatem Dei, pleno corde et nullo retardata peccato, complectens, semetipsam ut Domini ancillam personae et operi Filii sui totaliter devovit, sub Ipso et cum Ipso, omnipotentis Dei gratia, mysterio redemptionis inserviens. Merito igitur SS. Patres Mariam non mere passive a Deo adhibitam, sed libera fide et oboedientia humanae saluti cooperantem censent. Ipsa enim, ut ait S. Irenaeus, "oboediens et sibi et universo generi humano causa facta est salutis"(176). Unde non pauci Patres antiqui in praedicatione sua cum eo libenter asserunt: "Hevae inoboedientiae nodum solutionem accepisse per oboedientiam Mariae; quod alligavit virgo Heva per incredulitatem, hoc virginem Mariam solvisse per fidem"(177); et comparatione cum Heva instituta, Mariam "matrem viventium" appellant(178), saepiusque affirmant: "mors per Hevam vita per Mariam"(179).

57. Haec autem Matris cum Filio in opere salutari coniunctio a tempore virginalis conceptionis Christi ad Eius usque mortem manifestatur; in primis quidem cum Maria, exsurgens cum festinatione ad visitandam Elisabeth, ab ea ob fidem suam in salutem promissam beata salutatur et praecursor in sinu matris exsultavit (cf. Lc 1,41-45); in nativitate vero, cum Deipara Filium suum primogenitum, qui virginalem eius integritatem non minuit sed sacravit(180), pastoribus et Magis laetabunda ostendit. Cum autem Eum in templo, dono pauperum oblato, Domino praesentavit, audivit Simeonem simul praenuntiantem Filium futurum contradictionis signum et matris animam gladium pertransiturum, ut revelarentur ex multis cordibus cogitationes (cf. Lc 2,34-35). Puerum Iesum deperditum ac cum dolore quaesitum, parentes eius in templo invenerunt in his quae Patris Eius erant occupatum; verbumque Filii non intellexerunt. Mater vero Eius omnia haec in corde suo meditabunda conservabat (cf. Lc 2,41-51).

58. In vita publica Iesu, Mater Eius signanter apparet, in initio quidem, cum ad nuptias in Cana Galilaeae, misericordia permota, initium signorum Iesu Messiae intercessione sua induxit (cf. Io 2,1-11). In decursu praedicationis Eius suscepit verba, quibus Filius, Regnum ultra rationes et vincula carnis et sanguinis extollens, audientes et custodientes verbum Dei, sicut ipsa fideliter faciebat (cf. Lc 2,19 et 51), beatos proclamavit (cf. Mc 3,35 ; Lc 11,27-28). Ita etiam B. Virgo in peregrinatione fidei processit, suamque unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad crucem, ubi non sine divino consilio stetit (cf. Io 19,25), vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit, victimae de se genitae immolationi amanter consentiens; ac demum ab eodem Christo Iesu in cruce moriente uti mater discipulo, hisce verbis data est: Mulier, ecce filius tuus (cf. Io 19,26-27)(181).

59. Cum vero Deo placuerit humanae salutis sacramentum non ante solemniter manifestare quam promissum a Christo Spiritum effunderet, Apostolos videmus ante diem Pentecostes "perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria Matre Iesu et fratribus Eius" (Act 1,14), Mariam quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione ipsam iam obumbraverat. Denique Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis(182), expleto terrestris vitae cursu, corpore et anima ad coelestem gloriam assumpta est(183), ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut plenius conformaretur Filio suo, Domino dominantium (cf. Apoc 19, 16) ac peccati mortisque victori(184).

III. De Beata Virgine et Ecclesia

60. Unicus est Mediator noster secundum verba Apostoli: "Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus" (1Tim 2,5-6). Mariae autem maternum munus erga homines hanc Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit. Omnis enim salutaris Beatae Virginis influxus in homines non ex aliqua rei necessitate, sed ex beneplacito divino exoritur et ex superabundantia meritorum Christi profluit, Eius mediationi innititur, ab illa omnino dependet, ex eademque totam virtutem haurit; unionem autem immediatam credentium cum Christo nullo modo impedit sed fovet.

61. Beata Virgo, ab aeterno una cum divini Verbi incarnatione tamquam Mater Dei praedestinata, divinae Providentiae consilio, his in terris exstitit alma divini Redemptoris Mater, singulariter prae aliis generosa socia, et humilis ancilla Domini. Christum concipiens, generans, alens, in templo Patri sistens, Filioque suo in cruce morienti compatiens, operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam. Quam ob causam mater nobis in ordine gratiae exstitit.

62. Haec autem in gratiae oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit, quemque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium electorum consummationem. In coelis enim assumpta salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis(185). Materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur. Propterea B. Virgo in Ecclesia titulis Advocatae, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis invocatur(186). Quod tamen ita intelligitur, ut dignitati et efficacitati Christi unius Mediatoris nihil deroget, nihil superaddat(187).

Nulla enim creatura cum Verbo incarnato ac Redemptore connumerari umquam potest; sed sicut sacerdotium Christi variis modis tum a ministris tum a fideli populo participatur, et sicut una bonitas Dei in creaturis modis diversis realiter diffunditur, ita etiam unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte cooperationem.

Tale autem munus subordinatum Mariae Ecclesia profiteri non dubitat, iugiter experitur et fidelium cordi commendat, ut hoc materno fulti praesidio Mediatori ac Salvatori intimius adhaereant.

63. Beata autem Virgo divinae maternitatis dono et munere, quo cum Filio Redemptore unitur, suisque singularibus gratiis et muneribus, etiam cum Ecclesia intime coniungitur: Deipara est Ecclesiae typus, ut iam docebat S. Ambrosius, in ordine scilicet fidei, caritatis et perfectae cum Christo unionis(188). In mysterio enim Ecclesiae, quae et ipsa iure mater vocatur et virgo, Beata Virgo Maria praecessit, eminenter et singulariter tum virginis tum matris exemplar praebens(189). Credens enim et oboediens, ipsum Filium Patris in terris genuit, et quidem viri nescia, Spiritu Sancto obumbrata, tamquam nova Heva, non serpenti antiquo, sed Dei nuntio praestans fidem, nullo dubio adulteratam. Filium autem peperit, quem Deus posuit primogenitum in multis fratribus (cf. Rom 8,29), fidelibus nempe, ad quos gignendos et educandos materno amore cooperatur.

64. Iamvero Ecclesia, eius arcanam sanctitatem contemplans et caritatem imitans, voluntatemque Patris fideliter adimplens, per verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit mater: praedicatione enim ac baptismo filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat. Et ipsa est virgo, quae fidem Sponso datam integre et pure custodit, et imitans Domini sui Matrem, virtute Spiritus Sancti, virginaliter servat integram fidem, solidam spem, sinceram caritatem(190).

65. Dum autem Ecclesia in Beatissima Virgine ad perfectionem iam pertingit, qua sine macula et ruga existit (cf. Eph 5,27), christifideles adhuc nituntur, ut devincentes peccatum in sanctitate crescant; ideoque oculos suos ad Mariam attollunt, quae toti electorum communitati tamquam exemplar virtutum praefulget. Ecclesia de Ea pie recogitans Eamque in lumine Verbi hominis facti contemplans, in summum incarnationis mysterium venerabunda penitius intrat, Sponsoque suo magis magisque conformatur. Maria enim, quae, in historiam salutis intime ingressa, maxima fidei placita in se quodammodo unit et reverberat, dum praedicatur et colitur, ad Filium suum Eiusque sacrificium atque ad amorem Patris credentes advocat. Ecclesia vero, gloriam Christi prosequens, praecelso suo Typo similior efficitur, continuo progrediens in fide, spe et caritate, ac divinam voluntatem in omnibus quaerens et obsequens. Unde etiam in opere suo apostolico Ecclesia ad Eam merito respicit, quae genuit Christum, ideo de Spiritu Sancto conceptum et de Virgine natum, ut per Ecclesiam in cordibus quoque fidelium nascatur et crescat. Quae Virgo in sua vita exemplum exstitit materni illius affectus, quo cuncti in missione apostolica Ecclesiae cooperantes ad regenerandos homines animentur oportet.

IV. De cultu Beatae Virginis in Ecclesia

66. Maria, per gratiam Dei post Filium prae omnibus angelis et hominibus exaltata, utpote sanctissima Dei Mater, quae mysteriis Christi interfuit, speciali cultu ab Ecclesia merito honoratur. Et sane ab antiquissimis temporibus Beata Virgo sub titulo "Deiparae" colitur, sub cuius praesidium fideles in cunctis periculis et necessitatibus suis deprecantes confugiunt(191). Inde praesertim ab Ephesina Synodo cultus Populi Dei erga Mariam mirabiliter crevit in veneratione et dilectione, in invocatione et imitatione, secundum ipsius verba prophetica: "Beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est" (Lc 1,48-49). Qui cultus, prout in Ecclesia semper exstitit, singularis omnino quamquam est, essentialiter differt a cultu adorationis, qui Verbo incarnato aeque ac Patri et Spiritui Sancto exhibetur, eidemque potissimum favet. Variae enim formae pietatis erga Dei Genitricem, quas Ecclesia intra limites sanae et orthodoxae doctrinae, pro temporum et locorum conditionibus et pro indole ingenioque fidelium approbavit, id efficiunt ut dum Mater honoratur, Filius, propter quem omnia (cf. Col 1,15-16) et in quo aeterno Patri "complacuit omnem plenitudinem inhabitare" (Col 1,19), rite noscatur, ametur, glorificetur, Eiusque mandata serventur.

67. Hanc catholicam doctrinam Sacrosancta Synodus consulto docet, simulque omnes Ecclesiae filios admonet, ut cultum, praesertim liturgicum, erga Beatam Virginem generose foveant, praxes autem et exercitia pietatis erga Eam saeculorum cursu a Magisterio commendata magni faciant et ea quae anteactis temporibus de cultu imaginum Christi, Beatae Virginis et Sanctorum decreta fuere, religiose servent(192). Theologos autem verbique divini praecones enixe exhortatur, ut aeque ab omni falsa superlatione, quemadmodum et a nimia mentis angustia, in singulari Deiparae dignitate consideranda sedulo abstineant(193). Studium Sacrae Scripturae, Sanctorum Patrum et Doctorum Ecclesiaeque liturgiarum sub ductu Magisterii excolentes, recte illustrent munera et privilegia Beatae Virginis, quae semper Christum spectant, totius veritatis, sanctitatis et pietatis originem. Sedulo arceant quaecumque sive in dictis sive in factis fratres seiunctos vel alios quoscumque in errorem circa veram Ecclesiae doctrinam inducere possent. Meminerint porro fideles veram devotionem neque in sterili et transitorio affectu, neque in vana quadam credulitate consistere, sed a vera fide procedere, qua ad Dei Genitricis excellentiam agnoscendam adducimur, et ad filialem erga Matrem nostram amorem eiusque virtutum imitationem excitamur.

V. Maria, signum certae spei et solatii peregrinanti Populo Dei

68. Interim autem Mater Iesu, quemadmodum in coelis corpore et anima iam glorificata, imago et initium est Ecclesiae in futuro saeculo consummandae, ita his in terris, quoadusque advenerit dies Domini (cf. 2Pt 3,10), tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti Populo Dei praelucet.

69. Sacrosanctae huic Synodo magnum affert gaudium et solatium, etiam inter fratres seiunctos non deesse, qui Matri Domini ac Salvatoris debitum afferunt honorem, speciatim apud Orientales, qui ad cultum Deiparae semper Virginis fervido impulsu ac devoto animo concurrunt(194). Universi christifideles supplicationes instantes ad Matrem Dei et Matrem hominum effundant, ut Ipsa, quae primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit, nunc quoque in coelo super omnes Beatos et Angelos exaltata, in omnium Sanctorum Communione apud Filium suum intercedat, donec cunctae familiae populorum, sive quae christiano nomine decorantur, sive quae Salvatorem suum adhuc ignorant, cum pace et concordia in unum Populum Dei feliciter congregentur, ad gloriam Sanctissimae et individuae Trinitatis.

Haec omnia et singula quae in hac Constitutione dogmatica edicta sunt placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.

Romae, apud S. Petrum
die XXI mensis Novemhris anno MCMLXIV.

Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus

† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.

† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.

† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis ALOISI MASELLA.

† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.

† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.

† Ego EMMANUEL titulo Ss. Marcellini et Petri Presbyter Cardinalis GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.

† Ego IGNATIUS GABRIEL titulo Basilicae XII Apostolorum Presbyter Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha Antiochenus Syrorum.

Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso Prsbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.

† Ego PETRUS titulo Ssmae Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis GERLIER, Archiepiscopus Lugdunensis et Viennensis, Primas Galliae.

Ego GREGORIUS PETRUS titulo Ss. Bartholomaei in insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.

† Ego NORMANNUS THOMAS titulo Ss. Quattuor Coronatorum Presbyter Cardinalis GILROY, Archiepiscopus Sydneyensis.

† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis ante Portam Latinam Presbyter Cardinalis FRINGS, Archiepiscopus Coloniensis.

† Ego ERNESTUS titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis RUFFINI, Archiepiscopus Panormitanus.

† Ego ANTONIUS titulo S. Laurentii in Panisperna Presbyter Cardinalis CAGGIANO, Archiepiscopus Bonaërensis.

Ego PETRUS titulo S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis CIRIACI.

† Ego MAURITIUS titulo S. Mariae de Pace Presbyter Cardinalis FELTIN, Archiepiscopus Parisiensis.

† Ego IACOBUS titulo S. Mariae in Transpontina Presbyter Cardinalis LERCARO, Archiepiscopus Bononiensis.

† Ego STEPHANUS titulo S. Mariae trans Tiberim Presbyter Cardinalis WYSZYNSKI, Archiepiscopus Gnesnensis et Varsaviensis, Primas Poloniae.

† Ego FERDINANDUS titulo S. Augustini Presbyter Cardinalis QUIROGA Y PALACIOS, Archiepiscopus Compostellanus.

† Ego PAULUS AEMILIUS titulo S. Mariae Angelorum in Thermis Presbyter Cardinalis LEGER, Archiepiscopus Marianopolitanus.

† Ego ALOISIUS titulo S. Mariae Novae Presbyter Cardinalis CONCHA, Archiepiscopus Bogotensis.

Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA COSTA NUNES.

Ego HILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI.

Ego EPHRAEM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.

† Ego IOANNES titulo S. Mariae de Aracoeli Presbyter Cardinalis LANDAZURI RICKETTS, Archiepiscopus Limanus, Primas Peruviae.

† Ego RADULFUS titulo S. Bernardi ad Thermas Presbyter Cardinalis SILVA HENRIQUEZ, Archiepiscopus S. Iacobi in Chile.

† Ego LEO IOSEPHUS titulo S. Petri ad Vincula Presbyter Cardinalis SUENENS, Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis.

Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.

Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.

Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.

Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.

Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.

Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Diaconus Cardinalis HEARD.

Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.

Ego ANTONIUS S. Eugenii Diaconus Cardinalis BACCI.

Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.

Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis ALBAREDA.

† Ego STEPHANUS I SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum.

† Ego MAXIMUS IV SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melchitarum.

† Ego PAULUS PETRUS MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus Maronitarum.

† Ego ALBERTUS GORI, Patriarcha Hierosolymitanus Latinorum.

† Ego PAULUS II CHEIKHO, Patriarcha Babylonensis Chaldaeorum.

EX ACTIS SS. OECUMENICI CONCILII VATICANI II

NOTIFICATIONES

Factae ab Exc.mo Secretario Generali Ss. Concilii in Congregatione Generali CXXIII diei XVI Nov. MCMLXIV

Quaesitum est quaenam esse debeat qualificatio theologica doctrinae, quae in Schemate de Ecclesia exponitur et suffragationi subicitur.

Commissio Doctrinalis quaesito responsionem dedit, in expendendis Modis spectantibus ad caput tertium Schematis de Ecclesia, hisce verbis:

"Ut de se patet, textus Concilii semper secundum regulas generales, ab omnibus cognitas, interpretandus est".

Qua occasione Commissio Doctrinalis remittit ad suam Declarationem 6 martii 1964, cuius textum hic transcribimus:

"Ratione habita moris conciliaris ac praesentis Concilii finis pastoralis, haec S. Synodus ea tantum de rebus fidei vel morum ab Ecclesia tenenda definit, quae ut talia aperte ipsa declaraverit.

Cetera autem, quae S. Synodus proponit, utpote Supremi Ecclesiae Magisterii doctrinam, omnes ac singuli christifideles excipere et amplecti debent iuxta ipsius S. Synodi mentem, quae sive ex subiecta materia sive ex dicendi ratione innotescit, secundum normas theologicae interpretationis".

Superiore dein Auctoritate communicatur Patribus nota explicativa praevia ad Modos circa caput tertium Schematis de Ecclesia, ad cuius notae mentem atque sententiam explicari et intelligi debet doctrina in eodem capite tertio exposita.

Nota explicativa praevia

"Commissio statuit expensioni Modorum sequentes observationes generales praemittere.

1. Collegium non intelligitur sensu stricte iuridico, scilicet de coetu aequalium, qui potestatem suam praesidi suo demandarent, sed de coetu stabili, cuius structura et auctoritas ex Revelatione deduci debent. Quapropter in Responsione ad Modum 12 explicite de Duodecim dicitur quod Dominus eos constituit "ad modum collegii seu coetus stabilis". Cf etiam Mod. 53, c. - Ob eandem rationem, de Collegio Episcoporum passim etiam adhibentur vocabula Ordo vel Corpus. Parallelismus inter Petrum ceterosque Apostolos ex una parte, et Summum Pontificem et Episcopos ex altera parte, non implicat transmissionem potestatis extraordinariae Apostolorum ad successores eorum, neque, uti patet, aequalitatem inter Caput et membra Collegii, sed solam proportionalitatem inter primam relationem (Petrus - Apostoli) et alteram (Papa - Episcopi). Unde Commissio statuit scribere in n. 22: non eadem sed pari ratione. Cf Modum 57.

2. Aliquis fit membrum Collegii vi consecrationis episcopalis et communione hierarchica cum Collegii Capite atque membris. Cf n. 22, § 1 in fine. In consecratione datur ontologica participatio sacrorum munerum, ut indubie constat ex Traditione, etiam liturgica. Consulto adhibetur vocabulum munerum, non vero potestatum, quia haec ultima vox de potestate ad actum expedita intelligi posset. Ut vero talis expedita potestas habeatur, accedere debet canonica seu iuridica determinatio per auctoritatem hierarchicam. Quae determinatio potestatis consistere potest in concessione particularis officii vel in assignatione subditorum, et datur iuxta normas a suprema auctoritate adprobatas. Huiusmodi ulterior norma ex natura rei requiritur, quia agitur de muneribus quae a pluribus subiectis, hierarchice ex voluntate Christi cooperantibus, exerceri debent. Evidens est quod haec "communio" in vita Ecclesiae secundum adiuncta temporum applicata est, priusquam in iure velut codificata fuerit.

Quapropter signanter dicitur, requiri hierarchicam communionem cum Ecclesiae Capite atque membris. Communio est notio quae in antiqua Ecclesia (sicut etiam hodie praesertim in Oriente) in magno honore habetur. Non intelligitur autem de vago quodam affectu, sed de realitate organica, quae iuridicam formam exigit et simul caritate animatur. Unde Commissio, fere unanimi consensu, scribendum esse statuit: "in hierarchica communione". Cf Modum 40 et etiam illa quae dicuntur de missione canonica, sub n. 24.

Documenta recentiorum Summorum Pontificum circa iurisdictionem Episcoporum interpretanda sunt de hac necessaria determinatione potestatum.

3. Collegium, quod sine Capite non datur, dicitur: "subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam existere". Quod necessario admittendum est, ne plenitudo potestatis Romani Pontificis in discrimen poneretur. Collegium enim necessario et semper Caput suum cointelligit, quod in Collegio integrum servat suum munus Vicarii Christi et Pastoris Ecclesiae universalis. Aliis verbis distinctio non est inter Romanum Pontificem et Episcopos collective sumptos, sed inter Romanum Pontificem seorsim et Romanum Pontificem simul cum Episcopis. Quia vero Summus Pontifex est Caput Collegii, ipse solus quosdam actus facere potest, qui Episcopis nullo modo competunt, v. gr. Collegium convocare et dirigere, normas actionis approbare, etc. Cf Modum 81. Ad iudicium Summi Pontificis, cui cura totius gregis Christi commissa est, spectat, secundum necessitates Ecclesiae decursu temporum variantes, determinare modum quo haec cura actuari conveniat, sive modo personali, sive modo collegiali. Romanus Pontifex ad collegiale exercitium ordinandum, promovendum, approbandum, intuitu boni Ecclesiae, secundum propriam discretionem procedit.

4. Summus Pontifex, utpote Pastor Supremus Ecclesiae, suam potestatem omni tempore ad placitum exercere potest, sicut ab ipso suo munere requiritur. Collegium vero, licet semper exsistat, non propterea permanenter actione stricte collegiali agit, sicut ex Traditione Ecclesiae constat. Aliis verbis non semper est "in actu pleno", immo nonnisi per intervalla actu stricte collegiali agit et nonnisi consentiente Capite. Dicitur autem "consentiente Capite", ne cogitetur de dependentia velut ab aliquo extraneo; terminus "consentiens" evocat e contra communionem inter Caput et membra, et implicat necessitatem actus qui Capiti proprie competit. Res affirmatur explicite in n. 22, § 2 et explicatur ibid., in fine. Formula negativa "nonnisi" omnes casus comprehendit: unde evidens est quod normae a suprema Auctoritate approbatae semper observari debent. Cf Modum 84.

In omnibus autem apparet quod agitur de coniunctione Episcoporum cum Capite suo, numquam vero de actione Episcoporum independenter a Papa. In quo casu, deficiente actione Capitis, Episcopi agere ut Collegium nequeunt, sicut ex notione "Collegii" patet. Haec hierarchica communio omnium Episcoporum cum Summo Pontifice in Traditione certe solemnis est.

N.B. Sine communione hierarchica munus sacramentale-ontologicum, quod distinguendum est ab aspectu canonico-iuridico, exerceri non potest. Commissio autem censuit non intrandum esse in quaestiones de liceitate et validitate, quae relinquuntur disceptationi theologorum, in specie quod attinet ad potestatem quae de facto apud Orientales seiunctos exercetur, et de cuius explicatione variae exstant sententiae".

† PERICLES FELICI
Archiepiscopus tit. Samosatensis
Ss. Concilii Secretarius Generalis

 


(1) Cf. S. CYPRIANUS, Epist. 64, 4: PL 3, 1017; CSEL (Hartel), III B, p. 720. S. HILARIUS PICT., In Mt 23,6: PL 9, 1047. S. AUGUSTINUS, passim. S. CYRILLUS ALEX., Glaph. in Gen. 2,10: PG 69, 110 A.

(2) S. GREGORIUS M., Hom. in Evang. 19, 1: PL 76, 1154B. Cf. S. AUGUSTINUS, Serm. 341, 9, 11: PL 39, 1499 s. S. Io. DAMASCENUS, Adv. Iconocl. 11: PG 96, 1357.

(3) Cf. S. IRENAEUS, Adv. Haer. III, 24, 1: PG 7, 966B; HARVEY 2, 131, ed. SAGNARD, Sources Chr., p. 398.

(4) S. CYPRIANUS, De Orat. Dom. 23: PL 4, 553: HARTEL, III A, p. 285. S. AUGUSTINUS, Serm. 71, 20, 33: PL 38, 463s. S. Io. DAMASCENUS, Adv. Iconocl. 12: PG 96, 1358D.

(5) Cf. ORIGENES, In Mt. 16,21: PG 13, 1443 C; TERTULLIANUS, Adv. Marc. 3, 7: PL 2, 357C; CSEL 47, 3, p. 386. Pro documentis liturgicis, Cf. Sacramentarium Gregorianum: PL 78, 160B; vel C. MOHLHERG, Liber Sacramentorum Romanae Ecclesiae, Romae, 1960, p. 111, XC: “Deus, qui ex omni coaptatione sanctorum aeternum tibi condis habitaculum...”. Hymnus Urbs Ierusalem beata in Breviario monastico, et Coelestis urbs Ierusalem in Breviario romano.

(6) Cf. S. THOMAS, Summa Theol. III, q. 62, a. 5, ad 1.

(7) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis, 29 iun. 1943: AAS 35 (1943), p. 208.

(8) Cf. LEO XIII, Epist. Encycl. Divinum illud, 9 maii 1897: ASS 29 (1896-97), p. 650. PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis, l. c., pp. 219-220: DENZ. 2288 (3808). S. AUGUSTINUS, Serm. 268, 2: PL 38, 1232, et alibi. S. Io. CHRYSOSTOMUS, In Eph, Hom. 9, 3: PG 62, 72. DIDYMUS ALEX., Trin. 2, 1: PG 39, 449s. S. THOMAS, In Col. 1, 18, lect. 5: ed. Marietti, II, n. 46: “Sicut constituitur unum corpus ex unitate animae, ita Ecclesia ex unitate Spiritus...”.

(9) Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Sapientiae christianae, 10 ian. 1890: ASS 22 (1889-90), p. 392. ID., Epist Encycl. Satis cognitum, 29 iun. 1896: ASS 28 (1895-96), pp. 710 et 724ss. PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis, l. c., pp. 199-200.

(10) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis, l. c., p. 221ss. ID., Litt. Encycl. Humani generis, 12 aug. 1950: AAS 42 (1950), p. 571.

(11) Cf. LEO XIII, Epist. Encycl. Satis cognitum, l. c., p. 713

(12) Cf. Symbolum Apostolicum: DENZ. 6-9 (10-30); Symb. Nic.-Const.: DENZ. 86 (150); coll. Prof. fidei Trid.: DENZ. 994 et 999 (1862 et 1868).

(13) Dicitur “Sancta (catholica apostolica) Romana Ecclesia”, in Prof. fidei Trid., l. c. et CONC. VAT. I, Const. dogm. de fide cath. Dei Filius: DENZ. 1782 (3001).

(14) S. AUGUSTINUS, De civ. Dei, XVIII, 51, 2: PL 41, 614.

(15) Cf. S. CYPRIANUS, Epist. 69, 6: PL 3, 1142B; HARTEL 3B, p. 754: “inseparabile unitatis sacramentum”.

(16) Cf. PIUS XII, Alloc. Magnificate Dominum, 2 nov. 1954: AAS 46 (1954), p. 669. Litt. Encycl. Mediator Dei, 20 nov. 1947: AAS 39 (1947), p. 555.

(17) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Miserentissimus Redemptor, 8 maii 1928: AAS 20 (1928), p. 171s. PIUS XII, Alloc. Vous nous avez, 22 sept. 1956: AAS 48 (1956), p. 714.

(18) Cf. S. THOMAS, Summa Theol. III, q. 63, a. 2.

(19) Cf. S. CYRILLUS HIER., Catech. 17, de Spiritu Sancto, II, 35-37: PG 33, 1009-1012. NIC. CABASILAS, De vita in Christo, lib. III, de utilitate chrismatis: PG 150, 569-580. S. THOMAS, Summa Theol. III, q. 65, a. 3 et q. 72, a. 1 et 5.

(20) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Mediator Dei, 20 nov. 1947: AAS 39 (1947), praesertim p. 552s.

(21) 1Cor 7,7: “Unusquisque proprium donum (idion charisma) habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic”. Cf. S. AUGUSTINUS, De Dono Persev., 14, 37: PL 45, 1015s.: “Non tantum continentia Dei donum est, sed coniugatorum etiam castitas”

(22) S. AUGUSTINUS, De Praed. Sanct. 14, 27: PL 44, 980.

(23) S. Io. CHRYSOSTOMUS, In Io., Hom. 65, 1: PG 59, 361.

(24) Cf. S. IRENAEUS, Adv. Haer. III, 16, 6; III, 22, 1-3: PG 7, 925C-926A et 955C-958A; HARVEY 2, 87s. et 120-123; SAGNARD, ed. Sources Chrét., pp. 290-292 et 372ss.

(25) Cf. S. IGNATIUS M., Ad Rom, Praef.: ed. FUNK, I, 252.

(26) Cf. S. AUGUSTINUS, Bapt. c. Donat. V, 28, 39: PL 43, 197: “Certe manifestum est, id quod dicitur, in Ecclesia intus et foris, in corde, non in corpore cogitandum”. Cf. ib., III, 19, 26: col. 152; V, 18, 24: col. 189; In Io, Tr. 61, 2: PL 35, 1800, et alibi saepe.

(27) Luc. 12, 48: “Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo”. Cf. Mt 5,19-20; 7,21-22; 25,41-46; Iac 2,14.

(28) Cf. LEO XIII, Epist. Apost. Praeclara gratulationis, 20 iun. 1894: ASS 26 (1893-94), p. 707.

(29) Cf. LEO XIII, Epist. Encycl. Satis cognitum, 29 iun. 1896: ASS 28 (1895-96), p. 738. Epist. Encycl. Caritatis studium, 25 iul. 1898: ASS 31 (1898-99), p. 11. PIUS XII, Nuntius radioph. Nell'alba, 24 dec. 1941: AAS 34 (1942), p. 21.

(30) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Rerum Orientalium, 8 sept. 1928: AAS 20 (1928), p. 287. PIUS XII, Litt. Encycl. Orientalis Ecclesiae, 9 apr. 1944: AAS 36 (1944), p. 137.

(31) Cf. Instr. S. S. C. S. OFFICII, 20 dec. 1949: AAS 42 (1950), p. 142.

(32) Cf. S. THOMAS, Summa Theol. III, q. 8, a. 3, ad 1.

(33) Cf. Epist. S. S. C. S. OFFICII ad Archiep. Boston.: DENZ. 3869-72.

(34) Cf. EUSEBIUS CAES., Praeparatio Evangelica, 1, 1: PG 21, 28AB.

(35) Cf. BENEDICTUS XV, Epist. Apost. Maximum illud: AAS 11 (1919), p. 440, praesertim p. 451ss. PIUS XI, Litt. Encycl. Rerum Ecclesiae: AAS 18 (1926), pp. 68-69. PIUS XII, Litt. Encycl. Fidei Donum, 21 apr. 1957: AAS 49 (1957), pp. 236-237.

(36) Cf. Didachè, 14: ed. FUNK, I, p. 32. S. IUSTINUS, Dial. 41: PG 6, 564. S. IRENAEUS, Adv. Haer. IV, 17, 5: PG 7, 1023; HARVEY, 2, p. 199s. CONC. TRID., Sess. 22, cap. 1: DENZ. 939 (1742).

(37) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. De Ecclesia Christi, Pastor aeternus: DENZ. 1821 (3050s.).

(38) Cf. CONC. FLOR., Decretum pro Graecis: DENZ. 694 (1307) et CONC. VAT. I, Const. dogm. De Ecclesia Christi, Pastor aeternus: DENZ. 1826 (3059).

(39) Cf. Liber sacramentorum S. GREGORII, Praef. in natali S. Matthiae et S. Thomae: PL 78, 51 et 152; Cf. Cod. Vat. lat. 3548, f. 18. S. HILARIUS, In Ps. 67, 10: PL 9, 450, CSEL 22, p. 286. S. HIERONYMUS, Adv. Iovin. 1, 26: PL 23, 247A. S. AUGUSTINUS, In Ps. 86, 4: PL 37, 1103. S. GREGORIUS M., Mor. in Iob, XXVIII, V: PL 76, 455-456. PRIMASIUS, Comm. in Apoc. V: PL 68, 924 BC. PASCHASIUS RADB., In Mt, L. VIII, cap. 16: PL 120, 561 C. Cf. LEO XIII, Epist. Et sane, 17 dec. 1888: ASS 21 (1888), p. 321.

(40) Cf. Act 6,2-6; 11,30; 13,1; 14,23; 20,17; 1Thess 5,12-13; Phil 1,1; Col 4,11 et passim.

(41) Cf. Act 20,25-27; 2Tim 4,6 s. coll. 1Tim 5,22; 2Tim 2,2; Tit 1,5; S. CLEMENS ROM., Ad Cor. 44, 3: ed. FUNK, 1, p. 156.

(42) Cf. S. CLEMENS ROM., Ad Cor. 44, 2: ed. FUNK, 1, p. 154s.

(43) Cf. TERTULLIANUS, Praescr. Haer. 32: PL 2, 52 s. S. IGNATIUS M., passim.

(44) Cf. TERTULLIANUS, Praescr. Haer. 32: PL 2, 53.

(45) Cf. S. IRENAEUS, Adv. Haer. III, 3, 1: PG 7, 848A; HARVEY 2, 8; SAGNARD, p. 100 s.: “manifestatam”.

(46) Cf. S. IRENAEUS, Adv. Haer. III, 2, 2: PG 7, 847; HARVEY 2, 7, SAGNARD, p. 100: “custoditur”, Cf. ib. IV, 26, 2: col. 1053; HARVEY 2, 236, necnon IV, 33, 8: col. 1077; HARVEY 2, 262.

(47) Cf. S. IGNATIUS M., Philad., Praef.: ed. FUNK, 1, p. 264.

(48) Cf. S. IGNATIUS M., Philad., 1, 1; Magn. 6, 1: ed. FUNK, 1, 264 et 234.

(49) S. CLEMENS ROM. l. c., 42, 3-4; 44, 3-4; 57, 1-2; ed. FUNK I, 152, 156, 171s. S. IGNATIUS M., Philad. 2; Smyrn. 8; Magn. 3; Trall. 7: ed. FUNK, I, p. 265s.; 282; 232; 246s. etc.; S. IUSTINUS, Apol., 1, 65: PG 6, 428; S. CYPRIANUS, Epist., passim.

(50) Cf. LEO XIII, Epist. Encycl. Satis cognitum, 29 iun. 1896: ASS 28 (1895-96), p. 732.

(51) Cf. CONC. TRID., Decr. De sacr. Ordinis, cap. 4: DENZ. 960 (1768); CONC. VAT. I, Const. dogm. I De Ecclesia Christi, Pastor aeternus, cap. 3: DENZ. 1828 (3061). PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis, 29 iun. 1943: AAS 35 (1943), pp. 209 et 212. CIC, can. 329 § 1.

(52) Cf. LEO XIII, Epist. Et sane, 17 dec. 1888: ASS 21 (1888), p. 321s.

(53) Cf. S. LEO M., Serm. 5, 3: PL 54, 154.

(54) CONC. TRID., Sess. 23, cap. 3, citat verba 2Tim 1,6-7, ut demonstret Ordinem esse verum sacramentum: DENZ. 959 (1766).

(55) In Trad. Apost. 3: ed. BOTTE, Sources Chr., pp. 27-30, Episcopo tribuitur “primatus sacerdotii”. Cf. Sacramentarium Leonianum, ed. C. MOHLBERG, Sacramentarium Veronense, Romae, 1955, p. 119: “ad summi sacerdotii ministerium... Comple in sacerdotibus tuis mysterii tui summam...”. IDEM, Liber Sacramentorum Romanae Ecclesiae, Romae, 1960, pp. 121-122: “Tribuas eis, Domine, cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam”. Cf. PL 78, 224.

(56) Cf. Trad Apost. 2: ed. BOTTE, p. 27.

(57) Cf. CONC. TRID., Sess. 23, cap. 4, docet Ordinis sacramentum imprimere characterem indelebilem: DENZ. 960 (1767). Cf. IOANNES XXIII, Alloc. Iubilate Deo, 8 maii 1960: AAS 52 (1960), p. 466. PAULUS VI, Homilia in Bas. Vaticana, 20 oct. 1963: AAS 55 (1963), p. 1014.

(58) S. CYPRIANUS, Epist. 63, 14: PL 4, 386; HARTEL, III B, p. 713: “Sacerdos vice Christi vere fungitur”. S. Io. CHRYSOSTOMUS, In 2 Tim., Hom. 2, 4: PG 62, 612: Sacerdos est “symbolon” Christi. S. AMBROSIUS, In Ps. 38, 25-26: PL 14, 1051-52; CSEL 64, 203-204. AMBROSIASTER, In 1Tim 5, 19: PL 17, 479 C et In Eph 4, 11-12: col. 387 C. THEODORUS MOPS., Hom. Catech. XV, 21 et 24: ed. TONNEAU, pp. 497 et 503. HESYCHIUS HIER., In Lev., L. 2, 9, 23: PG 93, 894B.

(59) Cf. EUSEBIUS, Hist. Eccl., V, 24, 10: GCS II, 1, p. 495; ed. BARDY, Sources Chrét. II, p. 69. DIONYSIUS, apud EUSEBIUM, ib. VII, 5, 2: GCS II, 2, p. 638 s.; BARDY, II, p. 168s.

(60) Cf. de antiquis Conciliis, EUSEBIUS, Hist. Eccl. V, 23-24: GCS II, 1, p. 488ss.; BARDY, II, p. 66 ss. et passim. CONC. NICAENUM, can. 5: Conc. Oec. Decr. p. 7.

(61) Cf. TERTULLIANUS, De Ieiunio, 13: PL 2, 972B; CSEL 20, p. 292, lin. 13-16.

(62) Cf. S. CYPRIANUS, Epist. 56, 3: HARTEL, III B, p. 650; BAYARD, p. 154.

(63) Cf. Relatio officialis ZINELLI, in CONC. VAT. I: MANSI 52, 1109C.

(64) Cf. CONC. VAT. I, Schema Const. dogm. II, De Ecclesia Christi, c. 4: MANSI 53, 310. Cf. relatio KLEUTGEN de Schemate reformato: MANSI 53, 321B-322B et declaratio ZINELLI: MANSI 52, 1110A. Vide etiam S. LEONEM M., Serm. 4, 3: PL 54, 151A.

(65) Cf. CIC, cann. 222 et 227.

(66) Cf. CONC. VAT. I, Const. Dogm. Pastor aeternus: DENZ. 1821 (3050s.).

(67) Cf. S. CYPRIANUS, Epist. 66, 8: HARTEL III, 2, p. 733: “Episcopus in Ecclesia et Ecclesia in Episcopo”.

(68) Cf. S. CYPRIANUS, Epist. 55, 24: HARTEL, p. 624, lin. 13: “Una Ecclesia per totum mundum in multa membra divisa”. Epist. 36, 4: HARTEL, p. 575, lin. 20-21.

(69) Cf. PIUS XII, Litt Encycl. Fidei Donum, 21 apr. 1957: AAS 49 (1957), p. 237.

(70) Cf. S. HILARIUS PICT., In Ps. 14, 3: PL 9, 206; CSEL 22, p. 86. S. GREGORIUS M., Moral. IV, 7, 12: PL 75, 643C. Ps.-BASILIUS, In Is. 15, 296: PG 30, 637C.

(71) Cf. S. COELESTINUS, Epist. 18, 1-2, ad Conc. Eph: PL 50, 505AB; SCHWARTZ, Acta Conc. Oec. I, 1, 1, p. 22. Cf. BENEDICTUS XV, Epist. Apost. Maximum illud: AAS 11 (1919), p. 440. PIUS XI, Litt. Encycl. Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS 18 (1926), p. 69. PIUS XII, Litt. Encycl. Fidei Donum, l.c.

(72) Cf. LEO XIII, Litt. encycl. Grande munus, 30 sept. 1880: ASS 13 (1880), p. 145. Cf. CIC, can. 1327; can. 1350 § 2.

(73) De iuribus Sedium patriarchalium, Cf. CONC. NICAENUM, can. 6 de Alexandria et Antiochia, et can. 7 de Hierosolymis: Conc. Oec. Decr., p. 8. CONC. LATER. IV, anno 1215, Constit. V: De dignitate Patriarcharum: ibid. p. 212. CONC. FERR.-FLOR.: ibid. p. 504.

(74) Cf. Cod. Iuris Can., pro Eccl. Orient., cann. 216-314: de Patriarchis; cc. 324-339 de Archiepiscopis maioribus; cc. 362-391: de aliis dignitariis; in specie, c. 238 § 3; 216; 240; 251; 255: de Episcopis a Patriarcha nominandis.

(75) Cf. CONC. TRID., Decr. De reform., Sess. V, c. 2, n. 9, et Sess. XXIV, can. 4: Conc. Oec. Decr., pp. 645 et 739.

(76) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. Dei Filius, 3: DENZ. 1792 (3011). Cf. nota adiecta ad Schema I De Eccl. (desumpta ex S. ROB. BELLARMINO): MANSI 51, 579C; necnon Schema reformatum Const. Il De Ecclesia Christi, cum commentario KLEUTGEN: MANSI 53, 313 AB. PIUS IX, Epist. Tuas libenter: DENZ. 1683 (2879).

(77) Cf. CIC, cann. 1322-1323.

(78) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. Pastor Aeternus: Denz. 1839 (3074).

(79) Cf. explicatio GASSER in CONC. VAT. I: MANSI 52, 1213 AC.

(80) Cf. GASSER in CONC. VAT. I: MANSI 1214A.

(81) Cf. GASSER in CONC. VAT. I: MANSI 1215CD, 1216-1217A.

(82) Cf. GASSER in CONC. VAT. I: MANSI 1213.

(83) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. Pastor Aeternus, 4: DENZ. 1836 (3070).

(84) Oratio consecrationis episcopalis in ritu byzantino: Euchologion to mega, Romae, 1873, p. 139.

(85) Cf. S. IGNATIUS M., Smyrn. 8, 1: ed. FUNK, 1, p. 282.

(86) Cf. Act 8,1; 14,22-23; 20,17,et passim.

(87) Oratio mozarabica: PL 96, 759B.

(88) Cf. S. IGNATIUS M., Smyrn. 8, 1: ed. FUNK, I, p. 282.

(89) S. THOMAS, Summa Theol. III, q. 73, a. 3.

(90) Cf. S. AUGUSTINUS C. Faustum, 12, 20: PL 42, 265; Serm. 57, 7: PL 38, 389, etc.      

(91) S. Leo M., Serm. 63, 7: PL 54, 357C.

(92) Cf. Traditio Apostolica Hippolyti, 2-3: ed. BOTTE, pp. 26-30.

(93) Cf. textus examinis in initio consecrationis episcopalis, et Oratio in fine Missae eiusdem consecrationis, post Te Deum.

(94) BENEDICTUS XIV, Br. Romana Ecclesia, 5 oct. 1752, § 1: Bullarium Benedicti XIV, t. IV, Romae, 1758, 21: “Episcopus Christi typum gerit, Eiusque munere fungitur”. PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis, l. c., p. 211: “Assignatos sibi greges singuli singulos Christi nomine pascunt et regunt”.

(95) Cf. LEO XIII, Epist. Encycl. Satis cognitum, 29 iun. 1896: AAS 28 (1895-96), p. 732. IDEM, Epist. Officio sanctissimo, 22 dec. 1887: ASS 20 (1887), p. 264. PIUS IX, Litt. Apost. ad Episcopos Germaniae, 12 mart. 1875, et Alloc. Consist., 15 mart. 1875: DENZ. 3112-3117, in nova ed. tantum.

(96) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. Pastor aeternus, 3: DENZ. 1828 (3061). Cf. Relatio ZINELLI: MANSI 52, 1114D.

(97) Cf. S. IGNATIUS M., Ad Ephes. 5, 1: ed. FUNK, I, p. 216.

(98) Cf. S. IGNATIUS M., Ad Ephes. 6, 1: ed. FUNK, I, p. 218.

(99) Cf. CONC. TRID., De sacr. Ordinis, cap. 2: DENZ. 958 (1765), et can. 6: DENZ. 966 (1776).

(100) Cf. INNOCENTIUS I, Epist. ad Decentium: PL 20, 554 A; MANSI 3, 1029; DENZ. 98 (215): “Presbyteri, licet secundi sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent”. S. CYPRIANUS, Epist. 61, 3: ed. HARTEL, p. 696.

(101) Cf. CONC. TRID., l. c., DENZ. 956a-968 (1763-1778), et in specie can. 7: DENZ. 967 (1777). PIUS XII, Const. Apost. Sacramentum Ordinis: DENZ. 2301 (3857-61).

(102) Cf. INNOCENTIUS I, l. c. S. GREGORIUS NAZ., Apol. II, 22: PG 35, 432 B. Ps.-DIONYSIUS, Eccl. Hier., 1, 2: PG 3, 372 D.

(103) Cf. CONC. TRID., Sess. 22: DENZ. 940 (1743). PIUS XII Litt. Encycl. Mediator Dei, 20 nov. 1947: AAS 39 (1947), p. 553: DENZ. 2300 (3850).

(104) Cf. CONC. TRID., Sess. 22: DENZ. 938 (1739-40). CONC. VAT. II, Const. De Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 7 et n. 47, AAS 56 (1964), pp. 100-113.

(105) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Mediator Dei, l. c., sub n. 67.

(106) Cf. S. CYPRIANUS, Epist. 11, 3: PL 4, 242B; HARTEL, II, 2, p. 497.

(107) Cf. Pontificale romanum, De Ordinatione Presbyterorum, in impositione vestimentorum.

(108) Cf. Pontificale romanum, De Ordinatione Presbyterorum, in praefatione.

(109) CCf. S. IGNATIUS M., Philad. 4: ed. FUNK, I, p. 266. S. CORNELIUS I, apud S. CYPRIANUM, Epist. 48, 2: HARTEL, III, 2, p. 610.

(110) Constitutiones Ecclesiae Aegyptiacae, III, 2: ed. FUNK, Didascalia, II, p. 103. Statuta Eccl. Ant. 37-41: MANSI 3, 954.

(111) S. POLYCARPUS, Ad Phil. 5, 2: ed. FUNK, I, p. 300: Christus dicitur “omnium diaconus factus”. Cf. Didachè, 15, 1: ib., p. 32. S. IGNATIUS M., Trall. 2, 3: ib., p. 242. Constitutiones Apostolorum, 8, 28, 4: ed. FUNK, Didascalia, I, p. 530.

(112) S. AUGUSTINUS, Serm. 340, 1: PL 38, 1483.

(113) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo anno, 15 maii 1931: AAS 23 (1931), p. 221s. PIUS XII, Alloc. De quelle consolation, 14 oct. 1951: AAS 43 (1951), p. 790s.

(114) Cf. PIUS XII, Alloc. Six ans se sont écoulés, 5 oct. 1957: AAS 49 (1957), p. 927.

(115) Missale romanum, e Praefatione festi Christi Regis.

(116) Cf. LEO XIII, Epist. Encycl. Immortale Dei, 1 nov. 1885: ASS 18 (1885), p. 166ss. IDEM, Litt. Encycl. Sapientiae christianae, 10 ian. 1890: ASS 22 (1889-90), p. 397ss. PIUS XII, Alloc. Alla vostra filiale, 23 mart. 1958: AAS 50 (1958), p. 220: “la legittima sana laicità dello Stato”.

(117) Cf. CIC, can. 682.

(118) Cf. PIUS XII, Alloc. De quelle consolation, l. c., p. 789: “Dans les batailles décisives, c'est parfois du front que partent les plus heureuses initiatives...”. IDEM, Alloc. L'importance de la presse catholique, 17 febr. 1950: AAS 42 (1950), p. 256.

(119) Cf. 1Thess 5,19 et 1Io 4,1.

(120) Epist. ad Diognetum, 6: ed. FUNK, I, p. 400. Cf. S. Io. CHRYSOSTOMUS, In Mt., Hom. 46 (47), 2: PG 58, 478, de fermento in massa.

(121) Missale romanum, Gloria in excelsis. Cf. Lc 1,35; Mc 1,24; Lc 4,34; Io 6,69 (ho hagios tou Theou); Act 3,14; 4,27 et 30; Hebr 7,26; 1Io 2,20; Apoc 3,7.

(122) Cf. ORIGENES, Comm. Rom 7, 7: PG 14, 1122B. PS.-MACARIUS, De Oratione, 11: PG 34, 861AB. S. THOMAS, Summa Theol. II-II, q. 184, a. 3.

(123) Cf. S. AUGUSTINUS, Retract. II, 18: PL 32, 637s. PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis, 29 iun. 1943: AAS 35 (1943), p. 225.

(124) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Rerum omnium, 26 ian. 1923: AAS 15 (1923), pp. 50 et 59-60; Litt. Encycl. Casti Connubii, 31 dec 1930: AAS 22 (1930), p. 548. PIUS XII, Const. Apost. Provida Mater, 2 febr. 1947: AAS 39 (1947), p. 117. Alloc. Annus sacer, 8 dec. 1950: AAS 43 (1951), pp. 27-28. Alloc. Nel darvi, 1 iul. 1956: AAS 48 (1956), p. 574s.

(125) Cf. S. THOMAS, Summa Theol., II-II, q. 184, a. 5 et 6. De perf. vitae spir., c. 18. ORIGENES, In Is., Hom. 6, 1: PG 13, 239.

(126) Cf. S. IGNATIUS M., Magn. 13, 1: ed. FUNK, 1, p. 241.

(127) Cf. S. PIUS X, Exhort. Haerent animo, 4 aug. 1908: ASS 41 (1908), p. 560s. CIC, can. 124. PIUS XI, Litt. Encycl. Ad catholici sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), p. 22.

(128) Cf. Pontificale romanum, De Ordinatione Presbyterorum, in exhortatione initiali.

(129) Cf. S. IGNATIUS M., Trall. 2, 3: ed. FUNK, 1, p. 244.

(130) Cf. PIUS XII, Alloc. Sous la maternelle protection, 9 dec. 1957: AAS 50 (1958), p. 36.

(131) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Casti Connubii, 31 dec. 1930: AAS 22 (1930), p. 548s. S. Io. CHRYSOSTOMUS, In Ephes., Hom. 20, 2: PG 62, 136ss.

(132) Cf. S. AUGUSTINUS, Enchir. 121, 32: PL 40, 288. S. THOMAS, Summa Theol. II-II, q. 184, a. 1. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), p. 660.

(133) De consiliis in genere, Cf. ORIGENES, Comm. Rom. X, 14: PG 14, 1275B. S. AUGUSTINUS, De S. Virginitate, 15, 15: PL 40, 403. S. THOMAS, Summa Theol. I-II, q. 100, a. 2 C (in fine); II-II, q. 44, a. 4, ad 3.

(134) De praestantia sacrae virginitatis, Cf. TERTULLIANUS, Exhort. Cast. 10: PL 2, 925 C. S. CYPRIANUS, Hab. Virg. 3 et 22: PL 4, 443B et 461As. S. ATHANASIUS (?), De Virg.: PG 28, 252ss. S. IO. CHRYSOSTOMUS, De Virg.: PG 48, 533ss.

(135) De spirituali paupertate Cf. Mt 5,3 et 19,21; Mc 10,21; Lc 18,22; de oboedientia exemplum Christi affertur Io 4,34 et 6,38; Phil 2,8-10; Hebr 10,5-7. Patres et ordinum fundatores abundant.

(136) De praxi effectiva consiliorum quae non omnibus imponitur, Cf. S. IO. CHRYSOSTOMUS, In Mt, Hom. 7, 7: PG 57, 81s. S. AMBROSIUS, De Viduis, 4, 23: PL 16, 241s.

(137) Cf. ROSWEYDUS, Vitae Patrum, Antwerpiae, 1628. Apophtegmata Patrum: PG 65. PALLADIUS, Historia Lausiaca: PG 34, 995ss.: ed. C. BUTLER, Cambridge 1898 (1904). PIUS XI, Const. Apost. Umbratilem, 8 iul. 1924: AAS 16 (1924), pp. 386-387. PIUS XII, Alloc. Nous sommes heureux, 11 apr. 1958: AAS 50 (1958), p. 283.

(138) Cf. PAULUS VI, Alloc. Magno gaudio, 23 maii 1964: AAS 56 (1964), p. 566.

(139) Cf. CIC, cann. 487 et 488, 4o. PIUS XII, Alloc. Annus sacer, 8 dec. 1950: AAS 43 (1951), p. 27s. PIUS XII, Const. Apost. Provida Mater, 2 febr. 1947: AAS 39 (1947), p. 120ss.

(140) Cf. PAULUS VI, l. c., p. 567.

(141) Cf. S. THOMAS, Summa Theol. II-II, q. 184, a. 3 et q. 188, a. 2. S. BONAVENTURA, Opusc. XI, Apologia Pauperum, c. 3, 3: ed. Opera, Quaracchi, t. 8, 1898, p. 245 a.

(142) Cf. CONC. VAT. I, Schema De Ecclesia Christi, cap. XV, et Adnot. 48: MANSI 51, 549s. et 619s. LEO XIII, Epist. Au milieu des consolations, 23 dec. I900: ASS 33 (1900-01), p. 361. PIUS XII, Const. Apost. Provida Mater. l. c., p. 114s.

(143) Cf. LEO XIII, Const. Romanos Pontifices, 8 maii 1881: ASS 13 (1880-81), p. 483. PIUS XII, Alloc. Annus sacer, 8 dec. 1950: AAS 43 (1951), p. 28s.

(144) Cf. PIUS XII, Alloc l. c., p. 28. PIUS XII, Const. Apost. Sedes Sapientiae, 31 maii 1956: AAS 48 (1956), p. 355. PAULUS VI, Alloc. Magno gaudio, 23 maii 1964: AAS 56 (1964), pp. 570-571.

(145) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis, 29 iun. 1943: AAS 35 (1943), p. 214s.

(146) Cf. PIUS XII, Alloc. Annus sacer, l. c., p. 30. Alloc. Sous la maternelle protection, 9 dec. 1957: AAS 50 (1958), p. 39s.

(147) CONC. FLOR., Decretum pro Graecis: DENZ. 693 (1305).

(148) Praeter documenta antiquiora contra quamlibet formam evocationis spirituum inde ab Alexandro IV (27 sept. 1258), Cf. Encycl. S. S. C. S. OFFICII, De magnetismi abusu, 4 aug. 1856: ASS 1 (1865), pp. 177-178, DENZ. 1653-1654 (2823-2825); responsionem S. S. C. S. OFFICII, 24 apr. 1917: AAS 9 (1917), p. 268: DENZ. 2182 (3642).

(149) Videatur synthetica expositio huius doctrinae paulinae in: PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis: AAS 35 (1943), p. 200 et passim.

(150) Cf, v. g., S. AUGUSTINUS, Enarr. in Ps. 85, 24: PL 37, 1099. S. HIERONYMUS, Liber contra Vigilantium, 6: PL 23, 344. S. THOMAS, In 4m Sent., d. 45, q. 3, a. 2. S. BONAVENTURA, In 4m Sent., d. 45, a. 3, q. 2; etc.

(151) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis: AAS 35 (1943), p. 245.

(152) Cf. Plurimae inscriptiones in Catacumbis romanis.

(153) Cf. GELASIUS I, Decretalis De libris recipiendis, 3: PL 59, 160: DENZ. 165 (353).

(154) Cf. S. METHODIUS, Symposion, VII, 3: GCS (BONWETSCH), p. 74.

(155) Cf. BENEDICTUS XV, Decretum approbationis virtutum in Causa beatificationis et canonizationis Servi Dei Ioannis Nepomuceni Neumann: AAS 14 (1922), p. 23; plures Allocutiones PII XI de Sanctis: Inviti all'eroismo, in Discorsi e Radiomessaggi, tt. I-III, 1941-1942, passim; PIUS XII, Discorsi e Radiomessaggi, t. X, 1949, 37-43.

(156) Cf. Hebr 13,7; Eccli 44-50; Hebr 11,3-40. Cf. etiam PIUS XII, Litt. Encycl. Mediator Dei: AAS 39 (1947), pp. 582-583.

(157) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. De fide catholica, Dei Filius, cap. 3: DENZ. 1794 (3013).

(158) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis: AAS 35 (1943), p. 216.

(159) Quoad gratitudinem erga ipsos Sanctos, Cf. E. DIEHL, Inscriptiones latinae christianae veteres, I, Berolini, 1925, nn. 2008, 2382 et passim.

(160) CONC. TRID, Decr. De invocatione... Sanctorum: DENZ. 984 (1821).

(161) Breviarium romanum, Invitatorium in festo Sanctorum Omnium.

(162) Cf. v. g., 2Thess 1,10.

(163) CONC. VAT. II, Const. De Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, cap. 5, n. 104. AAS 56 (1964), pp. 125-126.

(164) Cf. Missale romanum, Canon Missae.

(165) Cf. CONC. NIC. II, Act VII: DENZ. 302 (600).

(166) Cf. CONC. FLOR., Decretum pro Graecis: DENZ. 693 (1304).

(167) Cf. CONC. TRID., Decr. De invocatione, veneratione et reliquiis Sanctorum et sacris imaginibus: DENZ. 984-988 (1821-1824); Decr. De Purgatorio: DENZ. 983 (1820); Decr. De iustificatione, can. 30: DENZ. 840 (1580).

(168) Missale romanum, e Praefatione de Sanctis, dioecesibus Galliae concessa.

(169) Cf. S. PETRUS CANISIUS, Catechismus Maior seu Summa Doctrinae christianae, cap. III (ed. crit. F. STREICHER), Pars I, 15-16, n. 44 et pp. 100-101, n. 49.

(170) Cf. CONC. VAT. II, Const. De Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, cap. 1, n. 8: AAS 56 (1964), p. 401.

(171) Symbolum Constantinopolitanum: MANSI 3, 566. Cf. CONC. EPH, ib. 4, 1130 (necnon ib. 2, 665 et 4, 1071); CONC. CHALC., ib. 7, 111-116; CONC. CONSTANTINOP. II, ib. 9, 375-396; Missale romanum, e Credo.

(172) Missale romanum, e Canone.

(173) S. AUGUSTINUS, De S. Virginitate, 6: PL 40, 399.

(174) Cf. PAULUS VI, Allocutio in Concilio, die 4 dec. 1963: AAS 56 (1964), p. 37.

(175) Cf. S. GERMANUS CONST., Hom. in Annunt. Deiparae: PG 98, 328A; In Dorm. 2: 357. ANASTASIUS ANTIOCH., Serm. 2 de Annunt., 2: PG 89, 1377AB; Serm. 3, 2: 1388C. S. ANDREAS CRET., Can. in B. V. Nat., 4: PG 97, 1321B. In B. V. Nat., 1: 812A. Hom. in dorm., 1: 1068C. S. SOPHRONIUS Or. 2 in Annunt. 18: PG 87 (3), 3237BD.

(176) S. IRENAEUS, Adv. Haer. III, 22, 4 PG 7, 959A; HARVEY, 2, 123.

(177) S. IRENAEUS, Adv. Haer. III, 22, 4 PG 7, 959A; 1: HARVEY, 2, 124.

(178) S. EPIPHANIUS, Haer. 78, 18: PG 42, 728CD-729AB.

(179) S. HIERONYMUS, Epist. 22, 21: PL 22, 408. Cf. S. AUGUSTINUS, Serm. 51, 2, 3: PL 38, 335; Serm. 232, 2: 1108. S. CYRILLUS HIEROS., Catech. 12, 15: PG 33, 741AB. S. IO. CHRYSOSTOMUS, In Ps. 44, 7: PG 55, 193. S. IO. DAMASCENUS, Hom 2 in dorm. B. M. V., 3: PG 96, 728.

(180) Cf. CONC. LAT. anni 649, can. 3: MANSI 10, 1151. S. LEO M., Epist. ad Flav.: PL 54, 759. CONC. CHALC.: MANSI 7, 462. S. AMBROSIUS, De instit. virg.: PL 16, 320.

(181) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis, 29 iun. 1943: AAS 35 (1943), pp. 247-248.

(182) Cf. PIUS IX, Bulla Ineffabilis, 8 dec. 1854: Acta Pii IX, 1, I, p. 616; DENZ. 1641 (2803).

(183) Cf. PIUS XII, Const. Apost. Munificentissimus, 1 nov. 1950: AAS 42 (1950); DENZ. 2333 (3903). Cf. S. Io. DAMASCENUS, Enc. in dorm. Dei genetricis, Hom. 2 et 3: PG 96, 721-761, speciatim 728B. S. GERMANUS CONSTANTINOP., In S. Dei gen. dorm., Serm. 1: PG 98 (6), 340-348; Serm. 3: 361. S. MODESTUS HIER., In dorm. SS. Deiparae: PG 86 (2), 3277-3312.

(184) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Ad coeli Reginam, 11 oct. 1954: AAS 46 (1954), pp. 633-636: DENZ. 3913 ss. Cf. S. ANDREAS CRET., Hom. 3 in dorm. SS. Deiparae: PG 97, 1089-1109. S. Io. DAMASCENUS, De fide orth., IV, 14: PG 94, 1153-1161.

(185) Cf. KLEUTGEN, textus reformatus De mysterio Verbi incarnati, cap. IV: MANSI 53, 290. Cf. S. ANDREAS CRET., In nat. Mariae, Sermo 4: PG 97, 865A. S. GERMANUS CONSTANTINOP., In annunt. Deiparae: PG 98, 321BC. In dorm. Deiparae, III: 361D. S. IO. DAMASCENUS, In dorm. B. V. Mariae, Hom. 1, 8: PG 96, 712BC-713A.

(186) Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Adiutricem populi, 5 sept. 1895: ASS 28 (1895-96), p. 129. S. PIUS X, Litt. Encycl. Ad diem illum, 2 febr. 1904: Acta I, p. 154; DENZ. 1978 a (3370). PIUS XI, Litt. Encycl. Miserentissimus, 8 maii 1928: AAS 20 (1928), p. 178. PIUS XII, Nuntius Radioph., 13 maii 1946: AAS 38 (1946), p. 266.

(187) Cf. S. AMBROSIUS, Epist. 63: PL 16, 1218.

(188) Cf. S. AMBROSIUS, Expos. Lc II, 7: PL 15, 1555.

(189) Cf. PS.-PETRUS DAM., Serm. 63: PL 144, 861AB. GODEFRIDUS A S. VICTORE, In nat. B. M., Ms. Paris, Mazarine, 1002, fol. 109 r. GEROBUS REICH., De gloria et honore Filii hominis, 10: PL 194, 1105AB.

(190) Cf. S. AMBROSIUS, Expos. Lc, II, 7 et X, 24-25: PL 15, 1555 et 1810. S. AUGUSTINUS, In Io., Tr. 13, 12: PL 35, 1499. Cf. Serm. 191, 2, 3: PL 38, 1010; etc. Cf. etiam VEN. BEDA, In Lc Expos. I, cap. 2: PL 92, 330. ISAAC DE STELLA, Serm. 51: PL 194, 1863A.

(191) Cf. Breviarium romanum, ant. “Sub tuum praesidium”, ex I Vesperis Officii Parvi Beatae Mariae Virginis.

(192) Cf. CONC. NIC. II, anno 787: MANSI 13, 378-379; DENZ. 302 (600-601). CONC. TRID., Sess. 25: MANSI 33, 171-172.

(193) Cf. PIUS XII, Nuntius radioph., 24 oct. 1954: AAS 46 (1954), p. 679. Litt. Encycl. Ad caeli Reginam, 11 oct. 1954: AAS 46 (1954), p. 637.

(194) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Ecclesiam Dei, 12 nov. 1923: AAS 15 (1923), p. 581. PIUS XII, Litt. Encycl. Fulgens corona, 8 sept. 1953: AAS 45 (1953), pp. 590-591.

 

 

top