Ad perpetuam rei memoriam. – Congregationis a Maria SS. Consolatrice Sorores
inde ab initio suae institutionis amorem fervidum publicumque sunt testatae
honorem erga Christi Redemptoris matrem Mariam et sanctum Ignatium de Loyola;
hisce tamen praesertim annis summa cum fide ac pietate eos venerantur. Probatum
istum religionis studium Sacra Congregatiti pro Sacramentis et Cultu Divino
libenter excepit, atque eo mota consilio, ut istius consortionis sodales ad
certiorem prosperitatem adducerentur copiosiusque auxilium et praesidium de
caelis consequerentur, electionem Beatissimae Virginis Mariae Consolatricis in
principalem apud Deum Patronam, atque Sanctum Ignatium de Loyola presbyterum in
secundarium apud Deum Patronum eiusdem Congregationis rite approbavit. Hanc
laudabilem electionem, postquam memorata Sacra Congregatio pro Sacramentis et
Cultu Divino Nos certiores fecit maxime profuturam esse tum fidei
confirmationi tum pietatis inflammationi, Nos attentis oculis perspeximus,
atque Apostolica Nostra potestate Beatissimam Virginem Mariam Consolatricem
principalem apud Deum Patronam atque Sanctum Ignatium de Loyola presbyterum
secundarium apud Deum Patronum Congregationis Sororum a Maria Sanctissima
Consolatrice perlibenter confirmamus, atque omnia simul concedimus iure et
privilegia liturgica illuc spectantia, ad regulas nempe Instructionis eiusdem
Sacrae Congregationis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et
Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Contrariis quibusvis nullo pacto
obstantibus. Ceterum praecipimus ut hae Litterae Nostrae accuratissime
observentur, suosque effectus plenos habeant in praesens posterumque tempus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Iunii,
anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.
CAROLUS Card. CONFALONIERI, Sacri Collegii Decanus
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana