Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONGREGATIONIS A MARIA

BEATA MARIA VIRGO CONSOLATRIX PRINCIPALIS PATRONA,
ATQUE S. IGNATIUS A LOYOLA PATRONUS SECUNDARIUS
CONGREGATIONIS SORORUM A MARIA SS.MA CONSOLATRICE CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Congregationis a Maria SS. Consolatrice Sorores inde ab initio suae institutionis amorem fervidum publicumque sunt testatae honorem erga Christi Redemptoris matrem Mariam et sanctum Ignatium de Loyola; hisce tamen praesertim annis summa cum fide ac pietate eos venerantur. Probatum istum religionis studium Sacra Congregatiti pro Sacramentis et Cultu Divino libenter excepit, atque eo mota consilio, ut istius consortionis sodales ad certiorem prosperitatem adducerentur copiosiusque auxilium et praesidium de caelis consequerentur, electionem Beatissimae Virginis Mariae Consolatricis in principalem apud Deum Patronam, atque Sanctum Ignatium de Loyola presbyterum in secundarium apud Deum Patronum eiusdem Congregationis rite approbavit. Hanc laudabilem electionem, postquam memorata Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino Nos certiores fecit maxime profuturam esse tum fidei confirmationi tum pietatis inflammationi, Nos attentis oculis perspeximus, atque Apostolica Nostra potestate Beatissimam Virginem Mariam Consolatricem principalem apud Deum Patronam atque Sanctum Ignatium de Loyola presbyterum secundarium apud Deum Patronum Congregationis Sororum a Maria Sanctissima Consolatrice perlibenter confirmamus, atque omnia simul concedimus iure et privilegia liturgica illuc spectantia, ad regulas nempe Instructionis eiusdem Sacrae Congregationis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Contrariis quibusvis nullo pacto obstantibus. Ceterum praecipimus ut hae Litterae Nostrae accuratissime observentur, suosque effectus plenos habeant in praesens posterumque tempus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Iunii, anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

CAROLUS Card. CONFALONIERI, Sacri Collegii Decanus

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana