Ad perpetuam rei memoriam. – Pro certo scimus in clara archidioecesi
Monterreyensi proprieque in eius urbe eodem nomine appellata egregium exstare
sanctuarium Sanctissimae B. V. Mariae de Guadalupe iam pridem dedicatum
maioreque recens amplitudine auctum, quod non modo complures attrahit undique illius regions fideles sacrae peregrinationis causa sed etiam haud parum confert
tum ad catholicam multorum fidem alendam christianamque caritatem fovendam tum
ad specialem eorum cultum erga dulcissimam Redemptoris Matrem salutariter
excitandum corroborandum perpetuandum. Quae cum ex Dei gratia ita sint, Nos, qui
consilia quidem capimus omniaque proposito participamus quibus verae Populi Dei
utilitati prospiciatur aut certus honor tantae Matri tribuatur, concedendum esse
putamus precibus venerabilis Fratris Iosephi de Iesu Tirado Pedroza,
Archiepiscopi ac pastoris Monterreyensis, qui, sua simul suique cleri ac populi
expromens vota, petiit ut memoratum templum praestabili Basilicae Minoris
titulo insigniretur. Ratam igitur habentes propositam Nobis sententiam Sacrae
Cοngregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, cui rem detulimus, de
plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hasce per Litteras perpetuumque in
modum eiusmodi sanctuarium Monterreyense, quod diximus, «B. M. Virgini de
Guadalupe» pie dicatum frequentiusque a Christifidelibus celebratum ad titulum
ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus cunctaque ei tradimus iura ac
privilegia ceterorum huius ordinis templorum propria; servatis tamen secundum
Decretum «de titulo Basilicae Minoris» servandis, quod die VI mensis Iunii anno
MCMLXVIII est evulgatum. Contrariis non obstantibus. Has denique Litteras
Nostras iubemus religiose observari suosque ipsas nunc et in posterum habere
effectus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis
Ianuarii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana