Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRO CERTO SCIMUS

IN URBE ARCHIDIOECESIS MONTERREYENSIS EODEM NOMINE
APPELLATA TEMPLUM DEIPARAE SUB TITULO «B. M. VERGINI DE GUADALUPE»
 DICATUM AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Pro certo scimus in clara archidioecesi Monterreyensi proprieque in eius urbe eodem nomine appellata egregium exstare sanctuarium Sanctissimae B. V. Mariae de Guadalupe iam pridem dedicatum maioreque recens amplitudine auctum, quod non modo complures attrahit undique illius regions fideles sacrae peregrinationis causa sed etiam haud parum confert tum ad catholicam multorum fidem alendam christianamque caritatem fovendam tum ad specialem eorum cultum erga dulcissimam Redemptoris Matrem salutariter excitandum corroborandum perpetuandum. Quae cum ex Dei gratia ita sint, Nos, qui consilia quidem capimus omniaque proposito participamus quibus verae Populi Dei utilitati prospiciatur aut certus honor tantae Matri tribuatur, concedendum esse putamus precibus venerabilis Fratris Iosephi de Iesu Tirado Pedroza, Archiepiscopi ac pastoris Monterreyensis, qui, sua simul suique cleri ac populi expromens vota, petiit ut memoratum templum praestabili Basilicae Minoris titulo insigniretur. Ratam igitur habentes propositam Nobis sententiam Sacrae Cοngregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, cui rem detulimus, de plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hasce per Litteras perpetuumque in modum eiusmodi sanctuarium Monterreyense, quod diximus, «B. M. Virgini de Guadalupe» pie dicatum frequentiusque a Christifidelibus celebratum ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus cunctaque ei tradimus iura ac privilegia ceterorum huius ordinis templorum propria; servatis tamen secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» servandis, quod die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII est evulgatum. Contrariis non obstantibus. Has denique Litteras Nostras iubemus religiose observari suosque ipsas nunc et in posterum habere effectus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Ianuarii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana