Ad perpetuam rei memoriam. – Pro explorato quideni habetur quam magni
momenti et ponderis cathedrale sit templum particularis Ecclesiae Edmontonensis,
quod, Sancto Ioseph uti caelico Canadiae patrono dicatum, illic ipsa «Edmonton» in urbe exstat. Nullum autem est dubium, quin eiusmodi sacra
aedes magnopere
conferat, praesertim per pastorales curas venerabilis Ordinarii loci atque per
industriam cleri eidem templo addicti, non solum ad catholicam fidem in multis
alendam ad variosque pietatis usus celebrandos sed etiam ad peculiarem
venerationem gloriosissimi patroni magis colendam magisque vulgandam et
incrementas augendam. Quae cum ita sint, Nos, qui libentissime consilia capimus
propositaque participamos, quae ad Christifideium certam utilitatem pertinent,
audiendas putamus preces venerabilis Fratris Iosephi N. MacNeil, Archiepiscopi
Edmontonensas, qui ipse nuper, sua suique cleri ac populi expromens vota,
poposcit ut clarum templum, quod diximus, praestabili Basilicae Minoris titulo
insigniretur. Ratam igitur habentes sententiam Sacrae Congregationis pro
Sacramentis et Cultu Divino, cui res delata erat, vi et potestate Nostra
Apostolica per has Litteras perpetuumque in modum cοmmemoratum templum, in
archidioecesi Edmontonensi Sancti Ioseph tamquam Canadiae patroni sacrum, ad
Honorem et gradum Basilicae Minoris evehimus, omnibus factis agnitisque iuribus
ac liturgicis concessionibus, quae ceterorum id genus templorum sunt propria,
servatis vero per Decretum statutis «de titulo Basilicae Minoris», quοd die VI
mensis Iunii anno MCMLXVIII est evulgatum. Contrariis quibuslibet minime
obstantibus. Iubemus denique has Litteras Nostras Apostolicas religiose
observari effectusque suos nunc et in posterum tempus omnes habere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Martii, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana