 |
IOANNES PAULUS II SERVUS SERVORUM DEI
CHIROGRAPHUM AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Sacra Congregatio pro Sacramentis et
Cultu Divino in duo Dicasteria dividatur
Quoniam in celeri rerum cursu etiam ea quae ad praxim pastoralem spectant, novas
induunt rationes et novas postulant vias, expedire videtur ut Sacra Congregatio
pro Sacramentis et Cultu Divino, die XI mensis Iulii anno MCMLXXV a Paulo PP.
VI, Decessore Nostro rec. mem., instituta, quae scilicet e Sacra Congregatione
de disciplina Sacramentorum et Sacra Congregatione pro Cultu Divino coaluit, in
duo Dicasteria seiungatur. Re quidem vera haec usque adhuc erat bipertita,
utrique parti seu sectioni proprio Secretario praeposito.
Itaque rebus omnibus mature perpensis, decernimus atque
constituimus ut Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino in duas
Congregationes dividatur, quarum altera pro Sacramentis, altera pro Cultu Divino
nominetur. Utraque autem pro commisso sibi munere recipit materiam, quae utrique
sectioni, de qua supra est dictum, propria fuit. Plenior autem conformatio harum
Congregationum in Romanae Curiae Dicasteriorum recognitione, ad quam iam
incumbitur, perficietur.
Datum Romae, die v mensis Aprilis, anno MCMLXXXIV,
Pontificatus Nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
Copyright © Libreria Editrice Vaticana |