Index   Back Top Print

[ LA  - PT ]

IOANNES PAULUS II
SERVUS SERVORUM DEI

CHIROGRAPHUM

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino
in duo Dicasteria dividatur

 

Quoniam in celeri rerum cursu etiam ea quae ad praxim pastoralem spectant, novas induunt rationes et novas postulant vias, expedire videtur ut Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, die XI mensis Iulii anno MCMLXXV a Paulo PP. VI, Decessore Nostro rec. mem., instituta, quae scilicet e Sacra Congregatione de disciplina Sacramentorum et Sacra Congregatione pro Cultu Divino coaluit, in duo Dicasteria seiungatur. Re quidem vera haec usque adhuc erat bipertita, utrique parti seu sectioni proprio Secretario praeposito.

Itaque rebus omnibus mature perpensis, decernimus atque constituimus ut Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino in duas Congregationes dividatur, quarum altera pro Sacramentis, altera pro Cultu Divino nominetur. Utraque autem pro commisso sibi munere recipit materiam, quae utrique sectioni, de qua supra est dictum, propria fuit. Plenior autem conformatio harum Congregationum in Romanae Curiae Dicasteriorum recognitione, ad quam iam incumbitur, perficietur.

Datum Romae, die v mensis Aprilis, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright © Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana