The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UNIVERSAE ECCLESIAE

BEATI ANDREAS TEAGON, PAULIS CHONG HASANG ALIIQUE CI
IN COREA MARTYRIUM PASSI SANCTI ESSE DECERNUNTUR ET DEFINIUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Universae Ecclesiae gaudium quidem atque corona, ut olim de Philippensibus libenter Paulus Apostolus declaravit (cf. Phil 4, 1), sed etiam laus praecipuumque ornamentum per saecula haberi debent tot Christifideles, quos constat miris heroum virtutibus vitaeque sanctitate praestitisse hisce in terris. Assidue igitur omnis gratia Deo est habenda, qui, uti Constitutio «Dei Verbum» proprie refert, «ex abundantia caritatis suae homines tamquam amicos alloquitur et cum eis conversatur, ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat» (DV, 2). Pariter constat complures etiam martyrio in Ecclesia donari, «quo discipulus Magistro pro mundi salute mortem libere accipienti assimilatur, Eique in effusione sanguinis conformatur» (Lumen Gentium, 42). Quare, cum in eorum numero etiam illi hand pauci habeantur, qui superiore saeculo in Corea, alii videlicet ab anno MDCCCXXXIX ad annum MDCCCLXVI, alii autem anno MDCCCLXVI, mortem propter Christianum Nomen oppetiverunt, maxime Nos iuvat de his hic loqui. Ii enim, qui memoratis temporis intervallis ab idolatris ibi ferum in modum interfecti sunt, CIII iam nunc dinumerantur, qui claritatis causa in duos manipulos plane dividi possunt. At in martyrio eorum omnium adumbrando placet praemittere eiusmodi metam animo forti contigisse non solum undecim sacros hominum pastores, sed cuiusque etiam condicionis laicos nonaginta duos: viros ac mulieres, iuvenes ac virgines, pueros ac senes, nobiles atque plebeios. - Prior eorum manipulus. - I: Rev. Andreas Kim Taegŏn, primus sacerdos Coreanus, qui vicesimo sexto anno aetatis suae, cum plenus esset Dei caritate, anno MDCCCXLVI immolatus est obtruncato capite. II: Paulus Chŏng Hasang, laicus, qui se gessit ut magnus Christi apostolus atque quadraginta quattuor annos natus occisus est in odium Fidei anno MDCCCXXXIX, quo ipso alii multi qui sequuntur. III: Ignatius Kim Chejun, Christianae doctrinae Catechumenis tradendae deditus. IV : Theresia Kim, amita ipsius Rev. Andreae modo memorati, quae quadraginta quattuor annos nata suffocata est sex annis ante eum. V: Caecilia Yu Sosa, mater Pauli nuper memorati. VI: Elisabeth Chŏng Chŏng-hye, virgo, memoratae Caeciliae filia. VII: Agatha Yi Sosa, martyrium passa quinquagesimo quinto anno aetatis suae. VIII: Petrus Yi Hoyŏng, huius Agathae frater, sex mensibus ante eam necatus. IX: Protasius Chŏng Kurbo, qui tunc Missionariis illic auxilio erat. X: Magdalena Kim Obi, quadragesimo quinto aetatis suae anno. XI: Barbara Han Agi, quadraginta septem annos nata, quae cum Magdalena et Protasio, quos modo diximus, operam dabat paganis instituendis aegrotisque curandis. XII: Anna Pak Agi, occisa anno quinquagesimo sexto aetatis suae. XIII: Agatha Kim, mulier undequinquaginta annorum, quae in carcere Baptismum receperat. XIV: Augustinus Yi Kwang-hon, vir duorum et quinquaginta annorum. XV: Barbara Kwŏn Hŭi, huius Augustini uxor, apud quos etiam ab aliis celebrabatur liturgia Verbi Dei. XVI: Ioannes B. Yi Kwangnyŏl, nunc nominati Augustini frater quadraginta quattuor annorum, catechista. XVII: Agatha Yi, decem et septem annos nata, coniugum Augustini et Barbarae, quos diximus, filia. XVIII: Lucia Park Hŭisun, puella duodeviginti annorum. XIX: Maria Park K'ŭnagi, huius Luciae modo dictae soror quadraginta trium annorum. XX: Iulieta Kim, virgo quinquaginta sex annos nata. XXI: Agatha Chou Kyŏnghyob, virgo trium et quinquaginta annorum, quae ipsa atque Iulieta nobiles erant virgines in comi­atu Reginae. XXII: Damianus Nam Myŏng-hyŏg, catechista triginta septem annorum praestans. XXIII: Maria Yi Yŏnhui, huius Damiani uxor triginta quinque annorum, suae aliorumque sanctificationis studiosissima. XXIV: Petrus Kwŏn Tŭgin, triginta quattuor annos natus veraeque religionis magnus cultor. XXV: Iosephus Chang Sŏngjib, medicamentarius trium et quinquaginta annorum, post veram ad Deum conversionem martyr in vinculis factus. XXVI: Barbara Kim, mulier triginta quattuor annorum, in carcerem inclusa et in ferendis suppliciis fortissima. XXVII: Rosa Kim, vidua quinquaginta quinque annorum, Christianam fidem strenue professa. XXVIII: Magdalena Hŏ Kye-im, quadraginta sex annos nata. XXIX: Barbara Yi Chŏng-hŭi, quadraginta annos nata. XXX: Magdalena Yi Yŏng-hŭi, mulier triginta annorum, soror Barbarae et filia Magdalenae, quas modo diximus. XXXI: Barbara Yi, virgo quindecim annos nata et neptis huius Magdalenae Yi. XXXII: Theresia Yi Mae-im, unum et quinquaginta annos nata, quae una est ex novissimis quinque ad unam eandemque domum pertinentibus. XXXIII: Martha Kim Sŏng-im, quinquaginta duos annos nata martyrium passa. XXXIV: Lucia Kim, mulier unius et viginti annorum. XXXV: Anna Kim Changgum, domina quinquaginta annorum. XXXVI: Maria Won Kwi-im, virgo viginti annorum. XXXVII: Ioannes Pak, quadraginta annorum vir plus et simplex. XXXVIII: Agnes Kim Hyoju, quae erat viginti quattuor annos nata. XXXIX: Columba Kim Hyo-im, huius Agnetis soror viginti sex annos nata. XL: Franciscus Ch'oe Kyong-hwan, vir triginta quattuor annorum, secundi sacerdotis Coreani pater necnon diligentissimus catechumenorum institutor. XLI: Rev.mus Laurentius Imbert, Episcopus tit. Capsensis necnon secundus Coreae Vicarius Apostolicus, Christi martyr quadragesimo tertio anno aetatis suae. XLII: Rev. Petrus Maubant, missionarius triginta sex annos natus. XLIII: Rev. Iacobus Chastan, eandem habens aetatem ac Rev. Maubant. Qui tres modo commemorati ad Coream ut missionarii e Gallia venerant, quorum quisque mirabile inter Coreanos apostolicum opus patravit. XLIV: Augustinus Yu Chin-gil, undequinquaginta annos natus, regis publicus interpres et missionariorum auxiliator. XLV: Petrus Yu Taech'ol, puer tredecim annorum et Augustini nunc memorati filius. XLVI: Sebastianus Nam, vir undesexaginta annorum, cuius domus facta erat fidelium Oratorium. XLVII: Barbara Cho Chŭng-i, huius Sebastiani uxor quinquaginta septem annos nata. XLVIII: Carolus Cho Shinch'ŏl, insignis in catechesi neophitis tradenda, quadraginta quattuor annos natus. XLIX: Petrus Ch'oe Ch'ang­hŭb, quinquaginta annos natus, valens catechista. L: Barbara Ch'oe Yŏng-i, Petri filia uxorque Caroli, quos modo diximus, viginti duos annos nata. LI: Magdalena Son Sobyŏg, duodequadraginta annos nata nunc memoratae Barbarae mater, quae ambae postero ineunte anno occisae sunt. LII: Magdalena Pak Pongson, vidua atque quadraginta quattuor annos nata, apud quam fideles congregari consueverant. LIII: Perpetua Hong Kŭmju, domina sex et triginta annorum, vidua, de paganis christiane instituendis sollicita. LIV: Lucia Kim, quae in Actis commemoratur ut «gibbosa», quaeque multos paganos ad fidem adduxit. LV: Catharina Yi, domina quinquaginta septem annorum. LVI: Magdalena Cho, huius Catharinae filia triginta tres annos nata. LVII : Magdalena Yi Yŏngdŏg, eiusdem Catharinae soror duodetriginta annorum. LVIII: Maria Yi Indŏg, alia eiusdem Catharinae soror duorum et viginti annorum, una ex postremis quattuor, quae vitam communem ducebant. LIX: Magdalena Han Yŏng-i, domina quinquaginta sex annorum Christiana fide et caritate praestans. LX: Agatha Kwŏn Chini, huius Magdalenae filia viginti septem annorum. LXI: Agatha Yi Kyŏng-i, unum et viginti annos nata, quae cum Agatha Kwŏn eiusque matre vivebat. LXII: Benedicta Hyŏn Kyŏngnyŏn, mulier quadraginta annorum, in catechesi aliis tradenda praestans. LXIII: Carolus Hyon Songmun, Benedictae frater quinquaginta annos natus, sollicitus de Ecclesia illic nascenti, septem post annos quam soror ob communem Fidem occisus. LXIV: Barbara Ko Suni, unum et quadraginta annos nata. LXV: Augustinus Pak Chong-wŏn, huius Barbarae maritus duodequinquaginta annos natus, valde sane industrius in proximis catechizandis. LXVI: Andreas Chŏng Hwagyŏng, vir triginta annorum et memorati Episcopi Imbert adiutor. LXVII: Stephanus Min Kukka, quinquaginta tres annos natus, sollicitus de catechesi paganis tradenda. LXVIII: Paulus Hŏ, vir quadraginta quinque annorum atque strenuus Fidei defensor. LXIX: Petrus Hong Pyŏngju, studiosus catechesis aliis tradendae. LXX: Paulus Hong Yŏngju, huius Petri frater, de eadem re sollicitus. LXXI: Ioannes Yi Munu, vir unius et triginta annorum, qui pauperibus auxiliabatur martyrumque corpora sepeliebat. LXXII: Antonius Kim Song-u, vir quadraginta sex annorum, apud quem consueverant plures fideles congregari. LXXIII: Petrus Nam Kyongmun, quinquaginta annos natus, miles et catechista. LXXIV: Laurentius Han Ihyŏng, catechista quadraginta septem annos natus, qui valde fidelibus auxiliabatur. LXXV: Susanna U Surim, mulier quadraginta trium annorum, quae maxime Fidem colebat. LXXVI: Agatha Yi Kannan, triginta tres annos nata, quae catechistae Hyon auxilio quidem erat. LXXVII: Iosephus Im Ch'ibaeg, vir trium et quadraginta annorum fortior in Fide. LXXVIII: Theresia Kim Imi, triginta quinque annos nata, ipsius presbyteri Kim adiutrix. LXXIX: Catharina Chŏng Ch'ŏryŏm, undetriginta annos nata, fere ad mortem in odium Fidei ab ipso domino, cuius famula erat, fustibus percussa. - Alter eorum manipulus. - I: Petrus Yu Chŏngyul, navus catechista in civitate Pyong­yang, in odium Fidei occisus anno MDCCCLXVI, eo ipso quo qui sequuntur. II: Simeon Berneux, duos et quinquaginta annos natus, Episcopus tit. Capsensis et quartus Coreae Vicarius Apostolicus. III: Iustus De Bretenifres, sacerdos duodetriginta annorum. IV: Petrus Henricus Dorie, sacerdos viginti septem annos natus. V: Ludovicus Beaulieu, sacerdos viginti sex annorum. Qui postremi tres missionarii iuniores unum dumtaxat annum in apostolicum opus vires impenderunt. VI: Doctor Ioannes B. Nam Chongsam, quinquaginta quattuor annos natus. VII: Ioannes B. Chŏn Chang-un, e civitate «Seoul», typographus et catechista, quinquaginta sex annos natus. VIII: Petrus Ch'oe Hyŏng, catechista atque typographus trium et quinquaginta annorum. IX: Marcus Chŏng Uibae, septuaginta duos annos natus, studiosus catechesis proximis tradendae. X: Alexius U Seyŏng, adolescens duorum et viginti annorum, huius ipsius Marci Chŏng Uibae discipulus. XI: Antonius Daveluy, Episcopus tit. Aconensis et Coadiutor Vicarii Apostolici Coreae, duodequinquaginta annos natus, qui ibi plus quam viginti annos egregium pastoris opus elaboravit effecitque. XII: Rev. Martinus Lucas Huin, missionarius triginta annorum. XIII: Petrus Aumaitre, undetriginta annorum sacerdos, in Corea missionarius. XIV: Iosephus Chang Chugi, laicus trium et sexaginta annorum, optimus clericorum adiutor necnon catechumenorum institutor. XV: Lucas Hwang Soktu, quinquaginta quattuor annos natus, Episcopi Daveluy adiutor. XVI: Thomas Son Chasŏn, martyr factus anno duodetricesimo aetatis suae. XVII: Bartholomaeus Chŏng Munho, sexaginta quinque annos natus, Christifidelis sanctitate praestans. XVIII: Petrus Cho Hwasŏ, anno quinquagesimo secundo aetatis suae decollatus, filius martyris priori manipulo annumerati. XIX: Iosephus Cho Yunho, huius Petri filius undeviginti annos natus. XX: Petrus Son Sŏnji, laicus quadraginta septem annos natus, catechistae munere unum et triginta annos functus. XXI: Petrus Yi Myŏngs Christi martyr factus quadragesimo sexto aetatis suae anno. XXII: Iosephus Petrus Han Wŏnsŏ, magna cum diligentia catechesi deditus. XXIII: Petrus Chong Wonji, iuvenis unius et viginti annorum, sicut parentes ob Fidem mortuus. XXIV: Ioannes Yi Yunil, agricola, qui magno cum studio catechesim vicinos docebat, maximo martyrii honore insignitus.Ita alterius martyrum manipuli, quem diximus, index completur. Constat LXXIX martyres, quibus prior effectus est manipulus, die V mensis Iulii anno MCMXXV, reliquos autem XXIV seu alterum manipulum die VI mensis Octobris anno MCMLXVIII, inter Beatos publice relatos esse. At, cum Coreanae Dicionis Antistites a Paulo PP. VI, Decessore Nostro ve.me. petivissent ut Causa omnium quos diximus CIII Beatorum Martyrum resumeretur, Ipse delude, Congressu peculiari Patrum Cardinalium Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum die VII mensis Februarii celebrato, anno MCMLXXVIII, cum in eorum votis esset ut eiusmodi Causa resumeretur, si Summo Pontifici placuisset, sententiam Sacrae Congregationis die XIII mensis Aprilis ratam habuit et confirmavit eo ipso anno, statuens Causam canonizationis eorumdem martyrum resumendam esse, quae de iis omnibus una simul consociatis pertractaret. Posthac autem, consideratis precibus ad hoc Nobis admotis, ut eosdem Beatos martyres, facta dispensatione super praescripto exhibendi unum miraculum rite approbatum, in Sanctorum album referremus, Nos, ut defertur in Rescripto eiusdem Sacrae Congregationis die IX mensis Iunii anno MCMLXXXIII edito, postulationi Coreanorum Praesulum ita annuimus ut, a sueta probatione iuridica miraculi in casu dispensatione facta, ad sollemnem canonizationem Beatorum martyrum, de quibus in precibus, quandocumque celebrandam procedi posset. Denique, cum in votis omnium venerabilium Coreae sacrorum Antistitum necnon sacerdotum et religiosorum et fidelium esset ut illi Coreani Beati in Sanctorum numerum ascriberentur anno MCMLXXXIV, occasione nempe celebrationis ducentesimae anniversariae memoriae primi Coreani Christifidelis, propterea Ipsi statuimus ut eo ipso anno, Nobis in Coream peregrinantibus pastoralis visitationis causa, exoptata eadem sollemnis tot Martyrum canonizatio in praeclara urbe «Seoul» ageretur die sexto mensis Maii. Hic enim hac ipsa die, clero ac populo astantibus, sub diu in magna Seulensi platea «Youido» inter Sacra hanc pronuntiavimus Canonizationis formulam: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Andream Kim Taegŏn, Paulum Chŏng Hasang et centum et unum Socios, Martyres Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Datum Seuli in Corea, die sexta mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 

top