Ad perpetuam rei memoriam. – Inspicienti cuique tam ortum
Christiani nominis quam ipsius progressum haec quinque per superiora saecula
apud Angolanam nationem continuo quidem elucet quot quamque arctis vinculis
religiosus cultus et titulus pulcherrimus Immaculati Cordis Mariae convenerit
semper vereque conspiraverit cum omni ferme parte Catholicae Ecclesiae eadem in
communitate: nempe cum sacris ibidem missionibus et exstructis passim
paroeciis, cum usibus crebris pietatis et ritibus ipsis liturgicis. Nihil igitur
prorsus mirandum quod Venerabiles Fratres in episcopatu Ordinaria Angolanae
Ecclesiae, vehementer cupientes prosperitatem suae civitatis et causam pacis
iustitiae progressionis ipsius efficaciter coniungere cum spectatissimo illo
cultu tralaticio Catholici populi erga Sanctissimam Iesu Christi Matrem sub
titulo Immaculati Cordis, uno animo unoque adfectu elegerunt legitime et
instituerunt veluti Patronam apud Deum nationis suae eandem Deiparam Virginem
praestabili sub eodem nomine a Nobisque rite petiverunt ut electionem ilam et
approbationem ipsi Nοs vicissim ratam habeamus confirmemusque. Quoniam igitur
vix quidquam congruentius ipsi historiae et condicioni rerum dispicimus nec
utilius intellegimus venturo fiori ac vigori Ecclesiae Catholicae iisdem in
locis, libenter idcirco adsentimur precibus a Conferentia Episcopali motis atque
secundum sententiam Sacrae Congregationis pro Cultu Divino simulque
Instructionem eiusdem Sacrae Congregationis «de Calendariis particularibus
atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30», potestate
apostolica Nostra harumque vi Litterarum Beatissimam Virginem Mariam titulo
praestaritem Immaculati Cordis principalem confirmamus apud Deum Patronam
nationis Angolae, cunctis simul adiectis iuribus et privilegiis liturgicis quae
lege hinc obtingunt. Praevidentes autem iam nunc salutaria huius caelestis
patronatus effecta copiosaque inde manantia spiritalis indolis commoda primi
imploramus Nοs eandem mirabilem Patronam pro dilectissimo Angolae populo ac
mandamus ut quae hisce Litteris sunt edicta modo nunc modo in posterum prorsus
sint firma, quibuslibet rebus neutiquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris die XXI mensis
Novembris anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana