Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INSPICIENTI CUIQUE

B. VIRGO MARIA SUB TITULO IMMACULATI CORDIS
PATRONA ANGOLAE CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inspicienti cuique tam ortum Christiani nominis quam ipsius progressum haec quinque per superiora saecula apud Angolanam nationem continuo quidem elucet quot quamque arctis vinculis religiosus cultus et titulus pulcherrimus Immaculati Cordis Mariae convenerit semper vereque conspiraverit cum omni ferme parte Catholicae Ecclesiae eadem in communitate: nempe cum sacris ibidem missionibus et exstructis passim paroeciis, cum usibus crebris pietatis et ritibus ipsis liturgicis. Nihil igitur prorsus mirandum quod Venerabiles Fratres in episcopatu Ordinaria Angolanae Ecclesiae, vehementer cupientes prosperitatem suae civitatis et causam pacis iustitiae progressionis ipsius efficaciter coniungere cum spectatissimo illo cultu tralaticio Catholici populi erga Sanctissimam Iesu Christi Matrem sub titulo Immaculati Cordis, uno animo unoque adfectu elegerunt legitime et instituerunt veluti Patronam apud Deum nationis suae eandem Deiparam Virginem praestabili sub eodem nomine a Nobisque rite petiverunt ut electionem ilam et approbationem ipsi Nοs vicissim ratam habeamus confirmemusque. Quoniam igitur vix quidquam congruentius ipsi historiae et condicioni rerum dispicimus nec utilius intellegimus venturo fiori ac vigori Ecclesiae Catholicae iisdem in locis, libenter idcirco adsentimur precibus a Conferentia Episcopali motis atque secundum sententiam Sacrae Congregationis pro Cultu Divino simulque Instructionem eiusdem Sacrae Congregationis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30», potestate apostolica Nostra harumque vi Litterarum Beatissimam Virginem Mariam titulo praestaritem Immaculati Cordis principalem confirmamus apud Deum Patronam nationis Angolae, cunctis simul adiectis iuribus et privilegiis liturgicis quae lege hinc obtingunt. Praevidentes autem iam nunc salutaria huius caelestis patronatus effecta copiosaque inde manantia spiritalis indolis commoda primi imploramus Nοs eandem mirabilem Patronam pro dilectissimo Angolae populo ac mandamus ut quae hisce Litteris sunt edicta modo nunc modo in posterum prorsus sint firma, quibuslibet rebus neutiquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris die XXI mensis Novembris anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana