The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DE MATRIMONII

VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO MANYANET VIVES, IN HISPANIA
FUNDATORI CONGREGATIONIS FILIORUM SACRAE FAMILIAE
ET INSTITUTI MISSIONARIUM FILIARUM A SACRA FAMILIA DE NAZARETH,
 BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – De matrimonii et familiae provectione ab omnibus curanda Concilium Vaticanum II asseveranter constituit sacerdotum esse «vocationem coniugum diversis mediis pastoralibus ... in vita eorum coniugali et familiari fovere, eosque humaniter et patienter in difficultatibus roborare atque in caritate confortare ut vere radiosae familiae efformentur» (Gaudium et Spes, 52). Ad id suo iam tempore venerabilis sacerdos Deique nine Servus Iosephus Manyanet Vives totum se dedidit, ut sine dubio iudicari potest ex eius operibus, quibus videlicet sacerdos caritatis ardens contulit ad familias perfectas reddendas exemplo Sacrae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph e Nazareth. Is, cum ultimus esset ex novem filiis coniugum Antonii et Bonaventurae, natus est in oppido «Tremp», intra fines sito dioecesis Urgellensis, die septimo mensis Ianuarii anno MDCCCXXXIII, eodemque die baptizatus nomina accepit Iosephum et Ioachimum. Mortuo tamen patre vix vigenti post mensibus, unius dehinc matris fuit omnem curam agere de filio educando christianeque instituendo. Mater enim eum tenera adhuc aetate Beatae Vergini a Valle Florum pie devovit, matrisque opera necnon sacerdotis primum is anno MDCCCXL Eucharistiam sumpsit, novemque post annis Confirmationis chrisma accepit Barbastri. Septimo decimo autem aetatis suae anno, cum ad sacerdotium se proclivem sensisset, diοecesanum seminarium Illerdensem ingressus, tres annos philosophiae studuit, deinde in suae dioecesis seminario ab anno MDCCCLIII in studia theologica usque ad annum MDCCCLIX incubuit, quο ipso sacerdos est factus die IX mensis Aprilis. Duodecim transactis annis, cum apud Curiam Urgellensem munia magni momenti ac ponderis aliaque varia sibi mandata in dioecesi explevisset, agnovit se ad aliud opus aggrediendum vocari seu ad operam quam maximam dandam familiae provehendae. Persuasum enim sibi habens verissimum exemplar perfectae familiae homines a Sacra Familia de Nazareth sumere debere, quam ipsis Deus ut imitarentur proposuit, anno MDCCCLXIV Institutum Filiorum Sacrae Familiae annoque MDCCCLXXIV Sοcietatem Missionariarum Filiarum a Sacra Familia de Nazareth, approbante Episcopo dioecesano, ipse Servus Dei condidit, et quidem ad id, quod animo proposuerat, consequendum. Professionem religiosam is una cum prioribus sodalibus die II mensis Februarii emisit anno MDCCCLXX atque, experiens veluti convictum cum Iesu et Maria et Ioseph, eiusmodi Sacrae Familiae mysterii filius testis apostolus factus est ipse. Hac de causa per annos fere quadraginta non solum Instituta, quae diximus, amplificavit, sed et nova pro familiis pauperioribus collegia constituit eorumque etiam sodales aptius formavit eidemque operi praeparavit. Praeterea, contendens propositi ad exitum perducere, largiter nuntiavit verbum Dei, necnon plures libros et libellos composuit vulgavitque, per quos ipse tum cultum erga Sacram Familiam in multis excitaret, tum institutionem perficeret aut compleret sodalium illi peculiari apοstolatus generi addictorum. Eiusdem consilii exsequendi causa commentarios quoque condidit «La Sagrada Familia» inscriptos. Inter alia ipse etiam de Barcinonensi piaculari templo quod Sacrae Familiae dicaretur exstruendo cogitavit. Hoc quoque ille asseverabat: «Nazarethanus lar familiaris est domus omnium sanctissima, in qua discimus servire Deo eumque spiritu amare, nostris proximis erodesse, peccata nostra emendare, concupiscentias refrenare rectoque consilio agere». Neque defuerunt res difficultatem ei magnam afferentes, quibus tamen is, christianis virtutibus maxime confirmatus, ita mederi valebat, ut plane florerent opera eius bona prospereque cederent. Neque bona usus est valetudine; cum immo etiam cοnstet eum, nonnullas sectiones chirurgicas passum, sedecim deinde annos affictum esse nonnullis ulceribus – quae ab eo «misericordiae Domini» vocabantur – usque ad finem seu ad diem decimum septimum mensis Decembris anno MCMI, quo ipso tam clarus sacerdos ac Sacrae Familiae apostolus ad Dominum pie migravit, postremum iaculatoria prece «Iesu, Ioseph, Maria» dicta. Ad eius sanctitatem quod attinet, oportet eam aperte dicamus a Sacra Familia suam traxisse originem in eaque ad summum profecisse, cum eius ipse, ut antea dictum est, filius factus esset ac testis et apostolus. Etenim ob assiduam et peculiarem in Eucharistiam et in B. M. V. et in iustum Ioseph pietatem dignus factus est, qui et familiarissime cum eis viveret, veluti filius quam qui maxime Sacrae Familiae amans, ac proinde fidelis etiam eius vitae testis necnon necessitudinum Mariam et Ioseph cum Iesu coniungentium versaque vice, testis nempe verae sanctitatis. Quam ob rem et apostolus Sacrae Familiae factus est. Ea veluti e schola non ad aliud egressus est, nisi ut ad orbem terrarum omnesque ad lares familiares suum afferret nuntium de Sacra Familia, quam ut exemplum eis proponeret ad imitandum; quod quidem, tamquam suae vitae rationem, per totam vitam facere contendit. Praeclarum id sanctitatis exemplum, quod venerabilis sacerdos Iosephus Manyanet agnovit inveniri in Sacra Familia, proprie consistit – ut eius verba referantur – «in coniugum amore, qui intima et mutua existimatione efficitur iustaque utriusque erga alterum observantia; in ipsa eorum fidelitate, quae nititur in fiducia sincera ceterisque in officiis coniugum inter se amantium». Quibus ipse consideratis Sacram Familiam vocabat «margaritam omnium pretiosissimam» ipsumque matrimonium christianis virtutibus ornatum iudicabat esse originem et fontem omnium societatis bonorum. Magistra quidem Sacra Familia praeclaram educandi artem ille didicit, quae sive amore nititur sive magno manifestae propensionis respectu cuiusque hominis et singulorum praesertim alumnorum propriae. Quapropter veluti familia collegium in alumnis educandis se gerere debet, cum et ipsius sit tendere ad congruentem aptamque eorum maturitatem: quod magnam partem sine dubio ex mutuo inter se amore proficiscitur necnon ex humana ceterarum virtutum vicissitudine. Sed et parentum ipsorum formatio pertinet ad munus educandi, ut ii videlicet, veram sibi coniugum honestatem assecuti, primi etiam et praecipui sint suae prolis educatores. Omnes vicissim magistri et educatores, sicut accidit in Sacra Familia, ante omnia suo parentum munere fungi debent, quod prius potiusque cordis quam intellectus est cultus. Quoniam autem certa fama sanctitatis venerabilis sacerdotis Iosephi Manyanet magis post mortem magisque crevisset extraordinariis confirmata nonnullis signis, tandem initium Causae Beatificationis est factum. Informativo igitur, quem dicunt, processui instruendo apud archiepiscopalem Curiam Barcinonensem data est opera. Deinde vero, cum processus Romam translatus esset, hic, disceptatione in Coetu Ordinario Sacrae olim Rituum Congregationis facta, approbante Pio PP. XII ve. me. Decessore Nostro, die XXV mensis Novembris Decretum Introductionis Causae editum est anno MCMLVI; ipsoque Processu Apostolico apud Curiam Barcinonensem expleto, iuridicialis validitas Processuum eiusdem Causae per Decretum die XX mensis Maii anno MCMLXVII editum confirmata est. Item, recognitione super famuli Dei virtutibus instituta et disceptata apud Sacram Congregationem pro Causis Sanctorum, tum in Congresso Peculiari die II mensis Decembris anno MCMLXXXI, tum insequenti anno in Coetu Plenario die XXII mensis Iunii convocato, omnes Patres Cardinales, proposito dubio «affirmative» respondentes, agnoverunt praeclarum Dei Servum christianas virtutes excoluisse heroum in modum. Quod idem Nos ipse confirmavimus per Decretum die XII mensis Iulii editum anno MCMLXXXII. Ad signum autem extraordinarium quod attinet, cum unum dumtaxat requireretur ad beatificationem miraculum rite agnitum et approbatum, eadem Sacra Congregatio, antequam processus «cognitionalis» in Curia Barcinonensi instructus compleretur, eiusdemque vis iuridicialis ab Apostolica hac Sede confirmaretur, mense Ianuario Collegium medicorum rei peritorum anno MCMLXXXI constituit, qui scientifico studio indolem indagarent et adiuncta sanationis a gravissimes haemorragiis ab anhaemia hemolitica proficiscentibus et Barcinonensem dominam Franciscam Trias Iglesias afficientibus, cum id diceretur subito factum esse die XV mensis Octobris a. MCMLX per intercessionem venerabilis Iosephi Manyanet. Qui iidem peritiores medici censuerunt eiusmodi sanationem praeter naturae leges et modem contigisse. Tota demum quaestione iudicio Sacrae Congregationis subiecta anno MCMLXXXIV, cum Patres Cardinales, sive in Congressu Peculiari Consultorum Theologorum sive in Coetu Ordinario in idem consentientes, rem ad Nos retulissent, Ipsi Nos, suffragia Sacrae Congregationis excipientes, eodem anno per Decretum, die IX mensis Iunii publici iuris factum, ediximus constare de memorato miraculo, venerabili Iosepho Manyanet Vives intercedente, a Deo patrato. Statuts denique Beatificationis die, hodie mane acta est Beatificatio tum eius, tum Danielis Brottier et Elisabethae a SS. Trinitate; qua re hic in Basilica Petriana, hanc formulam inter Sacra sumus elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Narcisi Iubany Arnau, Archiepiscopi Barcinonensis, Iοannis Mariae Lustiger, Archiepiscopi Parisiensis, Ioannis Balland, Episcopi Divionensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Manyanet, Daniel Brottier et Elisabetha a SS. Trinitate, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Iosephi Manyanet die decima septima Decembris, Danielis Brottier die vicesima tertia Februarii, Elisabethae a SS. Trinitate die nona Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae per has Litteras constituimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Novembris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSΤINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 

top