|
[BE
-
CS -
DE -
EN -
ES -
FR -
IT -
HU -
LA -
PT -
SW -
ZH]
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO PASTORALIS DE ECCLESIA
IN
MUNDO HUIUS TEMPORIS (1)
GAUDIUM ET SPES
PROOEMIUM
1. De intima coniunctione Ecclesiae cum tota familia gentium.
Gaudium et spes, luctus et angor hominum huius temporis, pauperum praesertim
et quorumvis afflictorum, gaudium sunt et spes, luctus et angor etiam Christi
discipulorum, nihilque vere humanum invenitur, quod in corde eorum non resonet.
Ipsorum enim communitas ex hominibus coalescit, qui, in Christo coadunati, a
Spiritu Sancto diriguntur in sua ad Regnum Patris peregrinatione et nuntium
salutis omnibus proponendum acceperunt. Quapropter ipsa cum genere humano
eiusque historia se revera intime coniunctam experitur.
2. Ad quosnam Concilium sermonem dirigat.
Ideo Concilium Vaticanum Secundum, mysterio Ecclesiae penitius investigato,
iam non ad solos Ecclesiae filios omnesque Christi nomen invocantes, sed ad
universos homines incunctanter sermonem convertit, omnibus exponere cupiens
quomodo Ecclesiae praesentiam ac navitatem in mundo hodierno concipiat.
Mundum igitur hominum prae oculis habet seu universam familiam humanam cum
universitate rerum inter quas vivit; mundum, theatrum historiae generis humani,
eiusque industria, cladibus ac victoriis signatum; mundum, quem christifideles
credunt ex amore Creatoris conditum et conservatum, sub peccati quidem servitute
positum, sed a Christo crucifixo et resurgente, fracta potestate Maligni,
liberatum, ut secundum propositum Dei transformetur et ad consummationem
perveniat.
3. De ministerio homini praebendo.
Nostris autem diebus, genus humanum, de propriis inventis propriaque potentia
admiratione commotum, saepe tamen anxias agitat quaestiones de hodierna mundi
evolutione, de loco et munere hominis in orbe universo, de sui individualis et
collectivi conaminis sensu, denique de ultimo rerum hominumque fine. Quapropter
Concilium, fidem universi populi Dei, a Christo congregati, testificans et
exponens, ipsius coniunctionem, observantiam ac dilectionem erga totam hominum
familiam, cui inseritur, eloquentius demonstrare non valet quam instituendo cum
ea de variis illis problematibus colloquium, lumen afferendo ex Evangelio
depromptum, atque humano generi salutares vires suppeditando, quas ipsa
Ecclesia, Spiritu Sancto ducente, a Fundatore suo accipit. Hominis enim persona
salvanda est humanaque societas instauranda. Homo igitur, et quidem unus ac
totus, cum corpore et anima, corde et conscientia, mente et voluntate, totius
nostrae explanationis cardo erit.
Ideo Sacra Synodus, altissimam vocationem hominis profitens et divinum
quoddam semen in eo insertum asseverans, generi humano sinceram cooperationem
Ecclesiae offert ad instituendam eam omnium fraternitatem quae huic vocationi
respondeat. Nulla ambitione terrestri movetur Ecclesia, sed unum tantum
intendit: nempe, Spiritus Paracliti ductu, opus ipsius continuare Christi, qui
in mundum venit ut testimonium perhiberet veritati (2), ut salvaret, non ut
iudicaret, ut ministraret, non ut sibi ministraretur (3).
EXPOSITIO INTRODUCTIVA
DE HOMINIS CONDICIONE IN MUNDO HODIERNO
4. De spe et angore.
Ad tale munus exsequendum, per omne tempus Ecclesiae officium incumbit
signa temporum perscrutandi et sub Evangelii luce interpretandi; ita ut,
modo unicuique generationi accommodato, ad perennes hominum interrogationes
de sensu vitae praesentis et futurae deque earum mutua relatione respondere
possit. Oportet itaque ut mundus in quo vivimus necnon eius exspectationes,
appetitiones et indoles saepe dramatica cognoscantur et intelligantur.
Quaedam autem principaliores mundi hodierni notae sequenti modo delineari
possunt.
Hodie genus humanum in nova historiae suae aetate versatur in qua
profundae et celeres mutationes ad universum orbem gradatim extenduntur. Ab
hominis intelligentia et creativa industria excitatae, in ipsum hominem
recidunt, in eius iudicia et desideria individualia et collectiva, in eius
modum cogitandi et agendi tum circa res tum circa homines. Ita iam de vera
sociali et culturali transformatione loqui possumus, quae etiam in vitam
religiosam redundat.
Ut in quavis accretionis crisi contingit, haec transformatio non leves
secumfert difficultates. Ita, dum homo potentiam suam tam late extendit, eam
tamen non semper ad suum servitium redigere valet. Proprii animi intimiora
altius penetrare satagens, saepe de seipso magis incertus apparet. Leges
vitae socialis pedetentim clarius detegens, de directione ei imprimenda
anceps haeret.
Numquam genus humanum tantis divitiis, facultatibus et potentia
oeconomica abundavit, et tamen adhuc ingens pars incolarum orbis fame et
egestate torquetur atque innumeri litterarum ignorantia plane laborant.
Numquam homines tam acutum ut hodie sensum libertatis habuerunt, dum nova
interea genera socialis et psychicae servitutis exsurgunt. Dum mundus suam
unitatem necnon singulorum ab invicem dependentiam in necessaria
solidarietate tam vivide persentit, viribus tamen inter se pugnantibus
gravissime in opposita distrahitur; etenim acres dissensiones politicae,
sociales, oeconomicae, raciales et ideologicae adhuc perseverant, nec
periculum deest belli omnia usque ad ima destructuri. Dum idearum
communicatio augetur, verba ipsa quibus magni momenti conceptus exprimuntur
sensus sat diversos in distinctis ideologiis induunt. Tandem sedulo
perfectior quaeritur temporalis ordinatio, quin spirituale incrementum
pariter progrediatur.
Tot implexis condicionibus affecti, plurimi coaevi nostri impediuntur
quominus valores perennes vere dignoscant et simul cum noviter inventis rite
componant; exinde, inter spem et angorem agitati, de praesenti rerum cursu
sese interrogantes, inquietudine premuntur. Qui rerum cursus homines ad
respondendum provocat, immo et constringit.
5. De profunde mutatis condicionibus.
Hodierna animorum commotio et in vitae condicionibus immutatio cum
ampliori rerum transmutatione connectuntur, qua efficitur ut in mentibus
efformandis scientiae mathematicae et naturales vel de ipso homine
tractantes, in ordine vero agendi technicae artes ex illis scientiis
profluentes, crescens pondus acquirant. Haec mens scientifica rationem
culturalem modosque cogitandi aliter quam antea fingit. Technicae artes eo
progrediuntur ut faciem terrae transforment et etiam spatium ultraterrestre
subigere conentur.
Super tempora quoque humanus intellectus dominium suum quodammodo
dilatat: in praeteritum ope cognitionis historicae, in futurum arte
prospectiva et planificatione. Progredientes scientiae biologicae,
psychologicae et sociales non solum homini ad meliorem sui cognitionem opem
ferunt, sed ipsum etiam adiuvant ut, technicis methodis adhibitis, in vitam
societatum directe influxum exerceat. Insimul genus humanum de proprio
demographico incremento iam praevidendo et ordinando magis magisque cogitat.
Ipsa historia tam rapido cursu acceleratur ut singuli eam vix prosequi
valeant. Consortionis humanae sors una efficitur et non amplius inter varias
velut historias dispergitur. Ita genus humanum a notione magis statica
ordinis rerum ad notionem magis dynamicam atque evolutivam transit, unde
quam maxima nascitur problematum nova complexio, quae ad novas analyses et
syntheses provocat.
6. Mutationes in ordine sociali.
Eo ipso communitates locales traditionales, uti sunt familiae
patriarchales, "clans", tribus, pagi, varii coetus et consortionis socialis
necessitudines, pleniores in dies immutationes experiuntur.
Typus industrialis societatis paulatim diffunditur, quasdam nationes ad
oeconomicam opulentiam adducens, et notiones et condiciones vitae socialis a
saeculis constitutas penitus transformans. Similiter vitae urbanae cultus ac
studium augentur sive per urbium earumque incolarum augmentum, sive per
motum quo vita urbana ad ruricolas dilatatur.
Nova et aptiora communicationis socialis instrumenta ad eventus
cognoscendos et ad modos cogitandi et sentiendi quam citissime latissimeque
diffundendos conferunt, plures connexas repercussiones excitando.
Nec parvipendendum est quot homines, ex variis causis, ad migrandum
inducti, vitae suae rationem immutent.
Sic necessitudines hominis cum similibus suis indesinenter multiplicantur
ac simul ipsa socializatio novas necessitudines inducit, quin tamen
congruentem personae maturationem et relationes vere personales
(personalizationem) semper promoveat.
Huiusmodi quidem evolutio clarius apparet in nationibus quae commodis
progressus oeconomici et technici iam gaudent, sed populos quoque movet
adhuc ad progressionem nitentes qui, pro suis regionibus, beneficia
industrializationis et urbanizationis obtinere cupiunt. Qui populi,
praesertim antiquioribus traditionibus addicti, simul motum experiuntur ad
maturius magisque personale libertatis exercitium.
7. Mutationes psychologicae, morales et religiosae.
Mutatio mentis et structurarum bona recepta frequenter in controversiam
vocat, maxime apud iuvenes qui non semel impatientes, immo angore rebelles
fiunt, et conscii de proprio momento in vita sociali, citius in eadem partes
habere cupiunt. Exinde non raro parentes et educatores in muneribus suis
adimplendis in dies maiores difficultates experiuntur.
Instituta vero, leges atque modi cogitandi et sentiendi a maioribus
tradita non semper statui rerum hodierno bene aptari videntur; inde gravis
perturbatio in modo et in ipsis agendi normis.
Ipsam denique vitam religiosam novae condiciones afficiunt. Ex una parte
acrior diiudicandi facultas eam a magico mundi conceptu et a
superstitionibus adhuc vagantibus purificat atque magis personalem et
actuosam adhaesionem fidei in dies exigit; quo fit ut non pauci ad
vividiorem Dei sensum accedant. Ex altera vero parte crebriores turbae a
religione practice discedunt. Secus ac transactis temporibus, Deum
religionemve negare, aut ab iisdem abstrahere, non amplius quid insolitum et
individuale sunt: hodie enim non raro quasi exigentia progressus scientifici
vel cuiusdam novi humanismi exhibentur. Haec omnia in pluribus regionibus
non tantum in philosophorum placitis exprimuntur, sed latissime litteras,
artes, scientiarum humanarum et historiae interpretationem, ipsasque leges
civiles afficiunt ita ut exinde multi perturbentur.
8. De inaequilibriis in mundo hodierno.
Tam rapida rerum mutatio inordinate saepe progrediens, immo et ipsa
discrepantiarum in mundo vigentium acrior conscientia, contradictiones et
inaequilibria gignunt vel augent.
In ipsa persona frequentius oritur inaequilibrium inter modernum
intellectum practicum et theoreticam cogitandi rationem, quae summam
cognitionum suarum neque sibi subigere neque in syntheses apte ordinare
valet. Oritur pariter inaequilibrium inter sollicitudinem efficientiae
practicae et exigentias conscientiae moralis, necnon multoties inter
condiciones vitae collectivas et requisita cogitationis personalis, immo et
contemplationis. Oritur tandem inaequilibrium inter activitatis humanae
specializationem et universalem rerum visionem.
In familia autem discrepantiae oriuntur, sive ex prementibus
condicionibus demographicis, oeconomicis et socialibus, sive ex
difficultatibus inter generationes quae sibi subsequuntur exsurgentibus,
sive ex novis necessitudinibus socialibus inter viros ac mulieres.
Magnae oriuntur etiam discrepantiae inter stirpes, immo inter varii
generis societatis ordines; inter nationes opulentas et minus valentes
egentesque; denique, inter instituta internationalia, ex pacis desiderio
populorum exorta, et ambitionem propriae ideologiae disseminandae nec non
cupiditates collectivas in nationibus aliisve coetibus exsistentes.
Inde mutuae diffidentiae et inimicitiae, conflictationes et aerumnae,
quarum ipse homo simul causa est et victima.
9. De appetitionibus universalioribus generis humani.
Interea crescit persuasio genus humanum non tantum imperium suum super
res creatas in dies magis roborare posse ac debere; sed insuper eius esse
ordinem politicum, socialem et oeconomicum statuere qui in dies melius
homini inserviat et singulos ac coetus adiuvet ad dignitatem sibi propriam
affirmandam et excolendam.
Hinc plurimi acerrime exigunt illa bona quibus, per iniustitiam vel non
aequam distributionem, orbatos se esse vivida conscientia iudicant. Nationes
in via progressus sicut illae recenter sui iuris factae, bona civilizationis
hodiernae non tantum in campo politico sed etiam oeconomico participare et
libere partibus suis in mundo fungi cupiunt, dum tamen in dies augetur
earumdem distantia simul ac persaepe dependentia etiam oeconomica ab aliis
ditioribus nationibus citius progredientibus. Populi fame pressi populos
opulentiores interpellant. Mulieres sibi vindicant, ubi eam nondum sunt
consecutae, paritatem de iure et de facto cum viris. Opifices et ruricolae
non solum victui necessaria comparare, sed laborando dotes suae personae
excolere, immo in ordinanda vita oeconomica, sociali, politica et culturali
suas partes agere volunt. Nunc primum in historia humana universi populi iam
persuasum sibi habent culturae beneficia reapse ad cunctos extendi posse ac
debere.
Sub omnibus autem istis exigentiis latet profundior et universalior
appetitio: personae scilicet atque coetus plenam atque liberam vitam, homine
dignam, sitiunt, omnia quae hodiernus mundus eis tam abundanter praebere
potest proprio servitio subicientes. Nationes praeterea in dies fortius
enituntur ut universalem quamdam communitatem assequantur.
Quae cum ita sint, mundus hodiernus simul potentem ac debilem se exhibet,
capacem optima vel pessima patrandi, dum ipsi ad libertatem aut servitutem,
ad progressum aut regressum, ad fraternitatem aut odium prostat via.
Praeterea, homo conscius fit ipsius esse recte dirigere vires, quas ipse
suscitavit et quae eum opprimere aut ei servire possunt. Unde seipsum
interrogat.
10. De profundioribus interrogationibus generis humani.
Revera inaequilibria quibus laborat mundus hodiernus cum inaequilibrio
illo fundamentaliori connectuntur, quod in hominis corde radicatur. In ipso
enim homine plura elementa sibi invicem oppugnant. Dum enim una ex parte,
utpote creatura, multipliciter sese limitatum experitur, ex altera vero in
desideriis suis illimitatum et ad superiorem vitam vocatum se sentit. Multis
sollicitationibus attractus, iugiter inter eas seligere et quibusdam
renuntiare cogitur. Immo infirmus ac peccator, non raro illud quod non vult
facit et illud quod facere vellet non facit (4). Unde in seipso divisionem
patitur, ex qua etiam tot ac tantae discordiae in societate oriuntur.
Plurimi sane, quorum vita materialismo practico inficitur, a clara huiusmodi
dramatici status perceptione avertuntur, vel autem, miseria oppressi,
impediuntur quominus illum considerent. Multi in interpretatione rerum
multifarie proposita quietem se invenire existimant. Quidam vero a solo
conatu humano veram plenamque generis humani liberationem exspectant,
sibique persuasum habent futurum regnum hominis super terram omnia vota
cordis eius expleturum esse. Nec desunt qui, de sensu vitae desperantes,
audaciam laudant eorum qui, exsistentiam humanam omnis significationis
propriae expertem existimantes, ei totam significationem ex solo proprio
ingenio conferre nituntur. Attamen, coram hodierna mundi evolutione, in dies
numerosiores fiunt qui quaestiones maxime fundamentales vel ponunt vel nova
acuitate persentiunt: quid est homo? Quinam est sensus doloris, mali,
mortis, quae, quamquam tantus progressus factus est, subsistere pergunt? Ad
quid victoriae illae tanto pretio acquisitae? Quid societati homo afferre,
quid ab ea exspectare potest? Quid post vitam hanc terrestrem subsequetur?
Credit autem Ecclesia Christum, pro omnibus mortuum et resuscitatum (5),
homini lucem et vires per Spiritum suum praebere ut ille summae suae
vocationi respondere possit; nec aliud nomen sub caelo datum esse hominibus,
in quo oporteat eos salvos fieri (6). Similiter credit clavem, centrum et finem
totius humanae historiae in Domino ac Magistro suo inveniri. Affirmat
insuper Ecclesia omnibus mutationibus multa subesse quae non mutantur,
quaeque fundamentum suum ultimum in Christo habent, qui est heri, hodie,
Ipse et in saecula (7). Sub lumine ergo Christi, Imaginis Dei invisibilis,
Primogeniti omnis creaturae (8), Concilium, ad mysterium hominis illustrandum
atque ad cooperandum in solutionem praecipuarum quaestionum nostri temporis
inveniendam, omnes alloqui intendit.
PARS I
DE ECCLESIA ET VOCATIONE HOMINIS
11. Impulsionibus Spiritus respondendum.
Populus Dei, fide motus, qua credit se a Spiritu Domini duci qui replet
orbem terrarum, in eventibus, exigentiis atque optatis, quorum una cum
ceteris nostrae aetatis hominibus partem habet, quaenam in illis sint vera
signa praesentiae vel consilii Dei, discernere satagit. Fides enim omnia
novo lumine illustrat et divinum propositum de integra hominis vocatione
manifestat, ideoque ad solutiones plene humanas mentem dirigit.
Concilium imprimis illos valores, qui hodie maxime aestimantur, sub hoc
lumine diiudicare et ad fontem suum divinum referre intendit. Hi enim
valores, prout ex hominis ingenio eidem divinitus collato procedunt, valde
boni sunt; sed ex corruptione humani cordis a sua debita ordinatione non
raro detorquentur, ita ut purificatione indigeant.
Quid Ecclesia de homine sentit? Quaenam ad societatem hodiernam
aedificandam commendanda videntur? Quaenam est significatio ultima humanae
navitatis in universo mundo? Ad has quaestiones responsio exspectatur.
Exinde luculentius apparebit populum Dei et genus humanum, cui ille
inseritur, servitium sibi mutuo praestare, ita ut Ecclesiae missio
religiosam et ex hoc ipso summe humanam se exhibeat.
Caput I
DE HUMANAE PERSONAE DIGNITATE
12 .
De homine ad imaginem Dei.
Secundum credentium et non credentium fere concordem sententiam, omnia
quae in terra sunt ad hominem, tamquam ad centrum suum et culmen, ordinanda
sunt.
Quid est autem homo? Multas opiniones de seipso protulit et profert,
varias et etiam contrarias, quibus saepe vel se tamquam absolutam regulam
exaltat vel usque ad desperationem deprimit, exinde anceps et anxius. Quas
quidem difficultates Ecclesia persentiens, a Deo revelante instructa eisdem
responsum afferre potest, quo vera hominis condicio delineetur, explanentur
eius infirmitates, simulque eius dignitas et vocatio recte agnosci possint.
Sacrae enim Litterae docent hominem "ad imaginem Dei" creatum esse,
capacem suum Creatorem cognoscendi et amandi, ab eo tamquam dominum super
omnes creaturas terrenas constitutum (9), ut eas regeret, eisque uteretur,
glorificans Deum (10). "Quid est homo quod memor es eius? aut filius hominis,
quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore
coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia
subiecisti sub pedibus eius" (Ps 8,5-7).
At Deus non creavit hominem solum: nam inde a primordiis "masculum et
feminam creavit eos" (Gen 1,27), quorum consociatio primam formam
efficit communionis personarum. Homo etenim ex intima sua natura ens sociale
est, atque sine relationibus cum aliis nec vivere nec suas dotes expandere
potest.
Deus igitur, sicut iterum in sacra Pagina legimus, vidit "cuncta quae
fecerat, et erant valde bona" (Gen 1,31).
13. De peccato.
In iustitia a Deo constitutus, homo tamen, suadente Maligno, inde ab
exordio historiae, libertate sua abusus est, seipsum contra Deum erigens et
finem suum extra Deum attingere cupiens. Cum cognovissent Deum, non sicut
Deum glorificaverunt, sed obscuratum est insipiens cor eorum et servierunt
creaturae potius quam Creatori (11). Quod Revelatione divina nobis innotescit,
cum ipsa experientia concordat. Nam homo, cor suum inspiciens, etiam ad
malum inclinatum se comperit et in multiplicibus malis demersum, quae a bono
suo Creatore provenire non possunt. Deum tamquam principium suum saepe
agnoscere renuens, etiam debitum ordinem ad finem suum ultimum, simul ac
totam suam sive erga seipsum sive erga alios homines et omnes res creatas
ordinationem disrupit.
Ideo in seipso divisus est homo. Quapropter tota vita hominum, sive
singularis sive collectiva, ut luctationem et quidem dramaticam se exhibet
inter bonum et malum, inter lucem et tenebras. Immo incapacem se invenit
homo per seipsum mali impugnationes efficaciter debellandi, ita ut
unusquisque se quasi catenis vinctum sentiat. At ipse Dominus venit ut
hominem liberaret et confortaret, eum interius renovans ac principem huius
mundi (cf. Io 12,31) foras eiiciens qui eum in servitute peccati
retinebat (12). Peccatum autem minuit ipsum hominem, a plenitudine consequenda
eum repellens.
In lumine huius Revelationis simul sublimis vocatio et profunda miseria,
quas homines experiuntur, rationem suam ultimam inveniunt.
14. De hominis constitutione.
Corpore et anima unus, homo per ipsam suam corporalem condicionem
elementa mundi materialis in se colligit, ita ut, per ipsum, fastigium suum
attingant et ad liberam Creatoris laudem vocem attollant (13). Vitam ergo
corporalem homini despicere non licet, sed e contra ipse corpus suum, utpote
a Deo creatum et ultima die resuscitandum, bonum et honore dignum habere
tenetur. Peccato tamen vulneratus, corporis rebelliones experitur. Ipsa
igitur dignitas hominis postulat ut Deum glorificet in corpore suo (14), neve
illud pravis cordis sui inclinationibus inservire sinat.
Homo vero non fallitur, cum se rebus corporalibus superiorem agnoscit, et
non tantum ut particulam naturae aut anonymum elementum civitatis humanae
seipsum considerat. Interioritate enim sua universitatem rerum excedit: ad
hanc profundam interioritatem redit, quando convertitur ad cor, ubi Deus eum
exspectat, qui corda scrutatur (15), et ubi ipse sub oculis Dei de propria sorte
decernit. Itaque, animam spiritualem et immortalem in seipso agnoscens, non
fallaci figmento illuditur, a physicis tantum et socialibus condicionibus
fluente, sed e contra ipsam profundam rei veritatem attingit.
15. De dignitate intellectus, de veritate et de sapientia.
Recte iudicat homo, divinae mentis lumen participans, se intellectu suo
universitatem rerum superare. Ingenium suum per saecula impigre exercendo
ipse in scientiis empiricis, artibus technicis et liberalibus sane profecit.
Nostris autem temporibus in mundo materiali praesertim investigando et sibi
subiiciendo egregios obtinuit successus. Semper tamen profundiorem veritatem
quaesivit et invenit. Intelligentia enim non ad sola phaenomena coarctatur,
sed realitatem intelligibilem cum vera certitudine adipisci valet, etiamsi,
ex sequela peccati, ex parte obscuratur et debilitatur.
Humanae tandem personae intellectualis natura per sapientiam perficitur
et perficienda est, quae mentem hominis ad vera bonaque inquirenda ac
diligenda suaviter attrahit, et qua imbutus homo per visibilia ad
invisibilia adducitur.
Aetas autem nostra, magis quam saecula anteacta, tali sapientia indiget
ut humaniora fiant quaecumque nova ab homine deteguntur. Periclitatur enim
sors futura mundi nisi sapientiores suscitentur homines. Insuper notandum
est plures nationes, bonis quidem oeconomicis pauperiores, sapientia vero
ditiores, ceteris eximium emolumentum praestare posse.
Spiritus Sancti dono, homo ad mysterium consilii divini contemplandum et
sapiendum fide accedit (16).
16. De dignitate conscientiae moralis.
In imo conscientiae legem homo detegit, quam ipse sibi non dat, sed cui
obedire debet, et cuius vox, semper ad bonum amandum et faciendum ac malum
vitandum eum advocans, ubi oportet auribus cordis sonat: fac hoc, illud
devita. Nam homo legem in corde suo a Deo inscriptam habet, cui parere ipsa
dignitas eius est et secundum quam ipse iudicabitur (17). Conscientia est nucleus
secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox
resonat in intimo eius (18). Conscientia modo mirabili illa lex innotescit, quae
in Dei et proximi dilectione adimpletur (19). Fidelitate erga conscientiam
christiani cum ceteris hominibus coniunguntur ad veritatem inquirendam et
tot problemata moralia, quae tam in vita singulorum quam in sociali
consortione exsurgunt, in veritate solvenda. Quo magis ergo conscientia
recta praevalet, eo magis personae et coetus a caeco arbitrio recedunt et
normis obiectivis moralitatis conformari satagunt. Non raro tamen evenit ex
ignorantia invincibili conscientiam errare, quin inde suam dignitatem
amittat. Quod autem dici nequit cum homo de vero ac bono inquirendo parum
curat, et conscientia ex peccati consuetudine paulatim fere obcaecatur.
17. De praestantia libertatis.
At nonnisi libere homo ad bonum se convertere potest, quam libertatem
coaevi nostri magni faciunt ardenterque prosequuntur: et recte sane. Saepe
tamen eam pravo modo fovent, tamquam licentiam quidquid faciendi dummodo
delectet, etiam malum. Vera autem libertas eximium est divinae imaginis in
homine signum. Voluit enim Deus hominem relinquere in manu consilii sui (20), ita
ut Creatorem suum sponte quaerat et libere ad plenam et beatam perfectionem
ei inhaerendo perveniat. Dignitas igitur hominis requirit ut secundum
consciam et liberam electionem agat, personaliter scilicet ab intra motus et
inductus, et non sub caeco impulsu interno vel sub mera externa coactione.
Talem vero dignitatem obtinet homo cum, sese ab omni passionum captivitate
liberans, finem suum in boni libera electione persequitur et apta subsidia
efficaciter ac sollerti industria sibi procurat. Quam ordinationem ad Deum
libertas hominis, a peccato vulnerata, nonnisi gratia Dei adiuvante, plene
actuosam efficere potest. Unicuique autem ante tribunal Dei propriae vitae
ratio reddenda erit, prout ipse sive bonum sive malum gesserit (21).
18. De mysterio mortis.
Coram morte aenigma condicionis humanae maximum evadit. Non tantum
cruciatur homo dolore et corporis dissolutione progrediente, sed etiam, immo
magis, perpetuae extinctionis timore. Recte autem instinctu cordis sui
iudicat, cum totalem ruinam et definitivum exitum suae personae abhorret et
respuit. Semen aeternitatis quod in se gerit, ad solam materiam cum
irreductibile sit, contra mortem insurgit. Omnia technicae artis molimina,
licet perutilia, anxietatem hominis sedare non valent: prorogata enim
biologica longaevitas illi ulterioris vitae desiderio satisfacere nequit,
quod cordi eius ineluctabiliter inest.
Dum coram morte omnis imaginatio deficit, Ecclesia tamen, Revelatione
divina edocta, hominem ad beatum finem, ultra terrestris miseriae limites, a
Deo creatum esse affirmat. Mors insuper corporalis, a qua homo si non
peccasset subtractus fuisset (22), fides christiana docet fore ut vincatur, cum
homo in salutem, culpa sua perditam, ab omnipotente et miserante Salvatore
restituetur. Deus enim hominem vocavit et vocat ut Ei in perpetua
incorruptibilis vitae divinae communione tota sua natura adhaereat. Quam
victoriam Christus, hominem a morte per mortem suam liberando, ad vitam
resurgens adeptus est (23). Cuicumque igitur recogitanti homini, fides, cum
solidis argumentis oblata, in eius anxietate de sorte futura responsum
offert; simulque facultatem praebet cum dilectis fratribus iam morte
praereptis in Christo communicandi, spem conferens eos veram vitam apud Deum
adeptos esse.
19. De formis et radicibus atheismi.
Dignitatis humanae eximia ratio in vocatione hominis ad communionem cum
Deo consistit. Ad colloquium cum Deo iam inde ab ortu suo invitatur homo:
non enim exsistit, nisi quia, a Deo ex amore creatus, semper ex amore
conservatur; nec plene secundum veritatem vivit, nisi amorem illum libere
agnoscat et Creatori suo se committat. Multi tamen ex coaevis nostris hanc
intimam ac vitalem cum Deo coniunctionem nequaquam perspiciunt aut explicite
reiiciunt, ita ut atheismus inter gravissimas huius temporis res
adnumerandus sit ac diligentiori examini subiiciendus.
Voce atheismi phaenomena inter se valde diversa designantur. Dum enim a
quibusdam Deus expresse negatur, alii censent hominem nihil omnino de Eo
asserere posse; alii vero quaestionem de Deo tali methodo examini
subiiciunt, ut illa sensu carere videatur. Multi, scientiarum positivarum
limites indebite praetergressi, aut omnia hac sola scientifica ratione
explicari contendunt aut e contra nullam omnino veritatem absolutam iam
admittunt. Quidam hominem tantopere exaltant, ut fides in Deum quasi enervis
fiat, magis proclives, ut videntur, ad affirmationem hominis quam ad Dei
negationem. Alii Deum sibi ita effingunt, ut illud figmentum, quod
repudiant, nullo modo Deus sit Evangelii. Alii quaestiones de Deo ne
aggrediuntur quidem, quippe qui inquietudinem religiosam non experiri
videantur nec percipiant quare de religione iam sibi curandum sit. Atheismus
praeterea non raro oritur sive ex violenta contra malum in mundo
protestatione, sive ex nota ipsius absoluti quibusdam humanis bonis indebite
adiudicata, ita ut ista iam loco Dei habeantur. Ipsa civilizatio hodierna,
non ex se, sed utpote nimis rebus terrestribus intricata accessum ad Deum
saepe difficiliorem reddere potest.
Sane qui voluntarie Deum a corde suo arcere et quaestiones religiosas
devitare conantur, dictamen conscientiae suae non secuti, culpae expertes
non sunt; attamen et ipsi credentes quamdam de hoc responsabilitatem saepe
ferunt. Atheismus enim, integre consideratus, non est quid originarium, sed
potius ex diversis causis oritur, inter quas adnumeratur etiam reactio
critica contra religiones et quidem, in nonnullis regionibus, praesertim
contra religionem christianam. Quapropter in hac atheismi genesi partem non
parvam habere possunt credentes, quatenus, neglecta fidei educatione, vel
fallaci doctrinae expositione, vel etiam vitae suae religiosae, moralis ac
socialis defectibus, Dei et religionis genuinum vultum potius velare quam
revelare dicendi sint.
20. De atheismo systematico.
Atheismus modernus formam etiam systematicam saepe praebet, quae, praeter
alias causas, optatum autonomiae hominis eo usque perducit ut contra
qualemcumque a Deo dependentiam difficultatem suscitet. Qui talem atheismum
profitentur, libertatem in eo esse contendunt quod homo sibi ipse sit finis,
propriae suae historiae solus artifex et demiurgus: quod componi non posse
autumant cum agnitione Domini, omnium rerum auctoris et finis, vel saltem
talem affirmationem plane superfluam reddere. Cui doctrinae favere potest
sensus potentiae quem hodiernus progressus technicus homini confert.
Inter formas hodierni atheismi illa non praetermittenda est, quae
liberationem hominis praesertim ex eius liberatione oeconomica et sociali
exspectat. Huic autem liberationi religionem natura sua obstare contendit,
quatenus, in futuram fallacemque vitam spem hominis erigens, ipsum a
civitatis terrestris aedificatione deterreret. Unde fautores talis
doctrinae, ubi ad regimen reipublicae accedunt, religionem vehementer
oppugnant, atheismum diffundentes etiam adhibitis, praesertim in iuvenum
educatione, illis pressionis mediis, quibus potestas publica pollet.
21. De habitudine Ecclesiae ad atheismum.
Ecclesia, fideliter tum Deo tum hominibus addicta, desistere non potest
quin dolenter perniciosas illas doctrinas actionesque, quae rationi et
communi experientiae humanae contradicunt hominemque ab innata eius
excellentia deiiciunt, omni firmitate reprobet, sicut antehac reprobavit
(24).
Abditas tamen in atheorum mente negationis Dei causas deprehendere
conatur et, de gravitate quaestionum quas atheismus excitat conscia necnon
caritate erga omnes homines ducta, eas serio ac profundiori examini
subiiciendas esse censet.
Tenet Ecclesia agnitionem Dei dignitati hominis nequaquam opponi, cum
huiusmodi dignitas in ipso Deo fundetur et perficiatur: homo enim a Deo
creante intelligens ac liber in societate constituitur; sed praesertim ad
ipsam Dei communionem ut filius vocatur et ad Ipsius felicitatem
participandam. Docet praeterea per spem eschatologicam momentum munerum
terrestrium non minui, sed potius eorum adimpletionem novis motivis fulciri.
Deficientibus e contra fundamento divino et spe vitae aeternae, hominis
dignitas gravissime laeditur, ut saepe hodie constat, atque vitae et mortis,
culpae et doloris aenigmata sine solutione manent, ita ut homines in
desperationem non raro deiiciantur.
Omnis homo interea sibi ipsi remanet quaestio insoluta, subobscure
percepta. Nemo enim quibusdam momentis, praecipue in maioribus vitae
eventibus, praefatam interrogationem omnino effugere valet. Cui quaestioni
solus Deus plene et omni certitudine responsum affert, qui ad altiorem
cogitationem et humiliorem inquisitionem hominem vocat.
Remedium autem atheismo afferendum, cum a doctrina apte exposita, tum ab
integra Ecclesiae eiusque membrorum vita exspectandum est. Ecclesiae enim
est Deum Patrem eiusque Filium incarnatum praesentem et quasi visibilem
reddere, ductu Spiritus Sancti sese indesinenter renovando et purificando
(25).
Id imprimis obtinetur testimonio fidei vivae et maturae, ad hoc scilicet
educatae ut difficultates lucide perspicere valeat easque superare. Huius
fidei testimonium praeclarum plurimi martyres reddiderunt et reddunt. Quae
fides suam fecunditatem manifestare debet, credentium integram vitam, etiam
profanam, penetrando, eosque ad iustitiam et amorem, praesertim erga
egentes, movendo. Ad praesentiam Dei manifestandam maxime denique confert
caritas fraterna fidelium, qui spiritu unanimes collaborant fidei Evangelii
(26),
et signum unitatis se exhibent.
Ecclesia vero, etiamsi atheismum omnino reiicit, sincere tamen profitetur
homines omnes, credentes et non credentes, ad hunc mundum, in quo communiter
vivunt, recte aedificandum opem conferre debere: quod certe fieri non potest
sine sincero et prudenti colloquio. Conqueritur igitur de discrimine inter
credentes et non credentes, quod quidam civitatum rectores, personae humanae
iura fundamentalia non agnoscentes, iniuste inducunt. Pro credentibus vero
actuosam libertatem expostulat ut in hoc mundo etiam Dei templum exstruere
sinantur. Atheos autem humaniter invitat ut Evangelium Christi corde aperto
considerent.
Apprime etenim novit Ecclesia nuntium suum cum secretissimis humani
cordis desideriis concordare, cum vocationis humanae dignitatem vindicat,
illis qui iam de altiore sua sorte desperant spem restituens. Nuntium eius,
nedum hominem minuat, lucem, vitam et libertatem ad eius profectum fundit;
atque praeter illud nihil cordi hominis satisfacere valet: "Fecisti nos ad
Te", Domine, "et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in Te"
(27).
22. De Christo Novo Homine.
Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere
clarescit. Adam enim, primus homo, erat figura futuri (28), scilicet Christi
Domini. Christus, novissimus Adam, in ipsa revelatione mysterii Patris
Eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius
vocationem patefacit. Nil igitur mirum in Eo praedictas veritates suum
invenire fontem atque attingere fastigium.
Qui est "imago Dei invisibilis" (Col 1,15) (29), Ipse est homo
perfectus, qui Adae filiis similitudinem divinam, inde a primo peccato
deformatam, restituit. Cum in Eo natura humana assumpta, non perempta sit
(30),
eo ipso etiam in nobis ad sublimem dignitatem evecta est. Ipse enim, Filius
Dei, incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit. Humanis manibus
opus fecit, humana mente cogitavit, humana voluntate egit (31), humano corde
dilexit. Natus de Maria Virgine, vere unus ex nostris factus est, in omnibus
nobis similis excepto peccato (32).
Agnus innocens, sanguine suo libere effuso, vitam nobis meruit, in
Ipsoque Deus nos Sibi et inter nos reconciliavit (33) et a servitute diaboli ac
peccati eripuit, ita ut unusquisque nostrum cum Apostolo dicere possit:
Filius Dei "dilexit me et tradidit semetipsum pro me" (Gal
2,20). Pro
nobis patiendo non solummodo exemplum praebuit ut sequamur vestigia Eius
(34),
sed et viam instauravit, quam dum sequimur, vita et mors sanctificantur
novumque sensum accipiunt.
Christianus autem homo, conformis imagini Filii factus qui est
Primogenitus in multis fratribus (35), "primitias Spiritus" (Rom
8,23)
accipit, quibus capax fit legem novam amoris adimplendi (36). Per hunc Spiritum,
qui est "pignus hereditatis" (Eph 1,14), totus homo interius
restauratur, usque ad "redemptionem corporis" (Rom 8,23): "Si
Spiritus Eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis: qui
suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra,
propter inhabitantem Spiritum eius in vobis" (Rom 8,11) (37). Christianum
certe urgent necessitas et officium contra malum per multas tribulationes
certandi necnon mortem patiendi; sed mysterio paschali consociatus, Christi
morti configuratus, ad resurrectionem spe roboratus occurret (38).
Quod non tantum pro christifidelibus valet, sed et pro omnibus hominibus
bonae voluntatis in quorum corde gratia invisibili modo operatur (39). Cum enim
pro omnibus mortuus sit Christus (40) cumque vocatio hominis ultima revera una
sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem
offerre ut, modo Deo cognito, huic paschali mysterio consocientur.
Tale et tantum est hominis mysterium, quod per Revelationem christianam
credentibus illucescit. Per Christum et in Christo, igitur, illuminatur
aenigma doloris et mortis, quod extra Eius Evangelium nos obruit. Christus
resurrexit, morte sua mortem destruens, vitamque nobis largitus est (41) ut,
filii in Filio, clamemus in Spiritu: Abba, Pater! (42)
Caput II
DE HOMINUM COMMUNITATE
23. Quid Concilium intendat.
Inter praecipuos mundi hodierni aspectus, mutuarum inter homines
necessitudinum multiplicatio adnumeratur, ad quam evolvendam hodierni
technici progressus plurimum conferunt. Tamen fraternum hominum colloquium
non in istis progressibus, sed profundius in personarum communitate
perficitur, quae mutuam reverentiam erga plenam earum dignitatem spiritualem
exigit. Ad hanc vero communionem inter personas promovendam, Revelatio
christiana magnum subsidium affert, simulque ad altiorem vitae socialis
legum intelligentiam nos perducit quas Creator in natura spirituali ac
morali hominis inscripsit.
Quoniam autem recentiora Ecclesiae Magisterii documenta christianam de
societate humana doctrinam fusius exposuerunt (43), Concilium quasdam tantum
principaliores veritates in memoriam revocat earum que fundamenta sub luce
Revelationis exponit. Deinde in quaedam consectaria insistit quae nostris
diebus maioris sunt momenti.
24. De indole communitaria vocationis humanae in consilio Dei.
Deus, qui paternam curam omnium habet, voluit ut cuncti homines unam
efficerent familiam fraternoque animo se invicem tractarent. Omnes enim
creati ad imaginem Dei, qui fecit "ex uno omne genus hominum inhabitare
super universam faciem terrae" (Act 17,26), ad unum eumdemque finem,
id est ad Deum ipsum, vocantur.
Quapropter dilectio Dei et proximi primum et maximum mandatum est. A
Sacra autem Scriptura docemur Dei amorem a proximi amore seiungi non posse:
"... si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum
tuum sicut teipsum... Plenitudo ergo legis est dilectio" (Rom
13,9-10; Cf 1 Io 4,20). Quod vero hominibus magis in dies ab invicem dependentibus
atque mundo magis in dies unificato maximi comprobatur esse momenti.
Immo Dominus Iesus, quando Patrem orat ut "omnes unum sint..., sicut et
nos unum sumus" (Io 17,21-22), prospectus praebens humanae rationi
impervios, aliquam similitudinem innuit inter unionem personarum divinarum
et unionem filiorum Dei in veritate et caritate. Haec similitudo manifestat
hominem, qui in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit,
plene seipsum invenire non posse nisi per sincerum sui ipsius donum (44).
25. De interdependentia humanae personae et humanae societatis.
Ex sociali hominis indole apparet humanae personae profectum et ipsius
societatis incrementum ab invicem pendere. Etenim principium, subiectum et
finis omnium institutorum socialium est et esse debet humana persona, quippe
quae, suapte natura, vita sociali omnino indigeat (45). Cum igitur vita socialis
non sit homini quid adventicium, ideo commercio cum aliis, mutuis officiis,
colloquio cum fratribus, quoad omnes suas dotes grandescit homo, et suae
vocationi respondere potest.
Ex socialibus vinculis, quae homini excolendo necessaria sunt, alia, uti
familia et communitas politica, intimae eius naturae immediatius congruunt;
alia potius ex eius libera voluntate procedunt. Nostra hac aetate, variis de
causis, mutuae necessitudines et interdependentiae in dies multiplicantur;
unde diversa oriuntur consociationes et instituta sive publici sive privati
iuris. Hoc autem factum, quod socializatio nuncupatur, licet periculis sane
non careat, multa tamen secum emolumenta affert ad confirmandas et augendas
humanae personae qualitates eiusque iura tuenda (46).
Sed si personae humanae ad suam vocationem adimplendam, etiam religiosam,
ex hac vita sociali multum accipiunt, negari tamen nequit homines ex
adiunctis socialibus in quibus vivunt et, inde ab infantia, immerguntur,
saepe a bono faciendo averti et ad malum impelli. Certum est perturbationes,
tam frequenter in ordine sociali occurrentes, ex ipsa formarum
oeconomicarum, politicarum et socialium tensione pro parte provenire. Sed
penitius ex hominum superbia et egoismo oriuntur, quae etiam ambitum
socialem pervertunt. Ubi autem ordo rerum sequelis peccati afficitur, homo,
proclivis ad malum natus, nova deinde ad peccatum incitamenta invenit, quae,
sine strenuis gratia adiuvante conatibus, superari nequeunt.
26. De bono communi promovendo.
Ex interdependentia in dies strictiore et paulatim ad mundum universum
diffusa sequitur bonum commune - seu summam eorum vitae socialis condicionum
quae tum coetibus, tum singulis membris permittunt ut propriam perfectionem
plenius atque expeditius consequantur - hodie magis magisque universale
evadere, et exinde iura officiaque implicare, quae totum humanum genus
respiciunt. Quilibet coetus necessitatum et legitimarum appetitionum aliorum
coetuum, immo boni communis totius familiae humanae, rationem habere debet
(47).
Simul vero conscientia crescit eximiae dignitatis quae personae humanae
competit, cum ipsa rebus omnibus praestet, et eius iura officiaque
universalia sint atque inviolabilia. Oportet ergo ut ea omnia homini pervia
reddantur, quibus ad vitam vere humanam gerendam indiget, ut sunt victus,
vestitus, habitatio, ius ad statum vitae libere eligendum et ad familiam
condendam, ad educationem, ad laborem, ad bonam famam, ad reverentiam, ad
congruam informationem, ad agendum iuxta rectam suae conscientiae normam, ad
vitae privatae protectionem atque ad iustam libertatem etiam in re
religiosa.
Ordo socialis igitur eiusque progressus in bonum personarum indesinenter
cedere debent, siquidem rerum ordinatio ordini personarum subiicienda est et
non e converso, ipso Domino id innuente cum dixerit sabbatum (48) propter hominem
factum esse et non hominem propter sabbatum. Ordo ille in dies evolvendus,
in veritate fundandus, in iustitia aedificandus, amore vivificandus est; in
libertate autem aequilibrium in dies humanius invenire debet (49). Ad haec autem
implenda mentis renovatio atque amplae societatis immutationes inducendae
sunt.
Spiritus Dei, qui mirabili providentia temporum cursum dirigit et faciem
terrae renovat, huic evolutioni adest. Evangelicum autem fermentum in corde
hominis irrefrenabilem dignitatis exigentiam excitavit atque excitat.
27. De reverentia erga personam humanam.
Ad practica urgentioraque consectaria descendens, Concilium reverentiam
inculcat erga hominem, ita ut singuli proximum, nullo excepto, tamquam
alterum seipsum considerare debeant, de eius vita et de mediis ad illam
digne degendam necessariis rationem imprimis habentes (50), ne divitem illum
imitentur, qui pauperis Lazari nullam curam egit (51).
Nostris praesertim diebus urget obligatio nosmetipsos cuiuslibet omnino
hominis proximos efficiendi et illi occurrenti actuose inserviendi, sive sit
senex ab omnibus derelictus, sive alienigena operarius iniuste despectus,
sive exsul, sive infans ex illegitima unione natus, immerito patiens propter
peccatum a se non commissum, vel esuriens qui conscientiam nostram
interpellat Domini vocem revocans: "Quamdiu fecistis uni ex his fratribus
meis minimis, mihi fecistis" (Mt 25,40).
Quaecumque insuper ipsi vitae adversantur, ut cuiusvis generis homicidia,
genocidia, abortus, euthanasia et ipsum voluntarium suicidium; quaecumque
humanae personae integritatem violant, ut mutilationes, tormenta corpori
mentive inflicta, conatus ipsos animos coërcendi; quaecumque humanam
dignitatem offendunt, ut infrahumanae vivendi condiciones, arbitrariae
incarcerationes, deportationes, servitus, prostitutio, mercatus mulierum et
iuvenum; condiciones quoque laboris ignominiosae, quibus operarii ut mera
quaestus instrumenta, non ut liberae et responsabiles personae tractantur:
haec omnia et alia huiusmodi probra quidem sunt, ac dum civilizationem
humanam inficiunt, magis eos inquinant qui sic se gerunt, quam eos qui
iniuriam patiuntur et Creatoris honori maxime contradicunt.
28. De reverentia et amore erga adversarios.
Ad illos etiam qui in rebus socialibus, politicis vel etiam religiosis
aliter ac nos sentiunt aut faciunt, reverentia et caritas extendi debent;
quo magis quidem humanitate et caritate modos sentiendi eorum intimius
comprehendemus, eo facilius cum ipsis colloquium inire poterimus.
Haec sane caritas et benignitas nequaquam indifferentes erga veritatem et
bonum nos reddere debent. Immo caritas ipsa discipulos Christi urget ad
veritatem salutarem omnibus hominibus annuntiandam. Sed distinguere oportet
inter errorem, semper reiciendum, et errantem, qui dignitatem personae
iugiter servat, etiam ubi falsis minusve accuratis notionibus religiosis
inquinatur (52). Deus solus iudex est et scrutator cordium: unde nos vetat de
interiore cuiusvis culpa iudicare (53).
Doctrina Christi ut etiam iniuriis ignoscamus postulat praeceptumque
amoris ad inimicos omnes extendit, quod est Novae Legis mandatum: "Audistis
quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego
autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos:
et orate pro persequentibus et calumniantibus vos" (Mt 5,43-44)
(54).
29. De essentiali inter omnes homines aequalitate et de iustitia
sociali.
Cum omnes homines, anima rationali pollentes et ad imaginem Dei creati,
eamdem naturam eamdemque originem habeant, cumque, a Christo redempti, eadem
vocatione et destinatione divina fruantur, fundamentalis aequalitas inter
omnes magis magisque agnoscenda est.
Sane varia capacitate physica viriumque intellectualium et moralium
diversitate non omnes homines aequiparantur. Omnis tamen discriminandi modus
in iuribus personae fundamentalibus, sive socialis sive culturalis, ob
sexum, stirpem, colorem, socialem condicionem, linguam aut religionem,
superandus et removendus est, utpote Dei proposito contrarius. Vere enim
dolendum est iura illa fundamentalia personae adhuc non ubique sarta tecta
servari. Ut si mulieri denegetur facultas libere sponsum eligendi et vitae
statum amplectendi, vel ad parem educationem et culturam quae viro
agnoscitur accedendi.
Insuper, quamquam inter homines iustae diversitates adsunt, aequalis
personarum dignitas postulat ut ad humaniorem et aequam vitae condicionem
deveniatur. Etenim nimiae inter membra vel populos unius familiae humanae
inaequalitates oeconomicae et sociales scandalum movent, atque iustitiae
sociali, aequitati, personae humanae dignitati, necnon paci sociali et
internationali adversantur.
Humanae autem institutiones, sive privatae sive publicae, dignitati ac
fini hominis subservire nitantur, simul adversus quamlibet servitutem tum
socialem tum politicam strenue decertantes, et iura hominum fundamentalia
sub omni regimine politico servantes. Immo, huiusmodi institutiones
spiritualibus rebus, omnium altissimis, paulatim congruant oportet, etiamsi
interdum sat longo tempore opus sit ut ad optatum finem perveniant.
30. Quod ultra individualisticam ethicam progrediendum sit.
Profunda et velox rerum immutatio urgentius postulat ut nemo sit qui, ad
rerum cursum non attendens vel inertia torpens, ethicae mere
individualisticae indulgeat. Iustitiae ac caritatis officium magis ac magis
adimpletur per hoc quod unusquisque, ad bonum commune iuxta proprias
capacitates et aliorum necessitates conferens, etiam institutiones sive
publicas sive privatas promovet et adiuvat quae hominum vitae condicionibus
in melius mutandis inserviunt. Sunt autem qui, largas generosioresque
opiniones profitentes, ita tamen semper reapse vivunt ac si nullam
societatis necessitatum curam habeant. Immo, plures, in variis regionibus,
leges et praescriptiones sociales minimi faciunt. Non pauci, variis
fraudibus ac dolis, iusta vectigalia vel alia quae societati debentur
effugere non verentur. Alii normas quasdam vitae socialis, e. gr., ad
valetudinem tuendam, aut ad vehiculorum ductum moderandum statutas, parvi
aestimant, non animadvertentes se tali incuria vitae suae et aliorum
periculum inferre.
Sanctum sit omnibus necessitudines sociales inter praecipua hominis
hodierni officia recensere easque observare. Quo magis enim mundus unitur,
eo apertius hominum munera particulares coetus superant et ad universum
mundum paulatim extenduntur. Quod fieri nequit nisi et singuli homines et
ipsorum coetus virtutes morales et sociales in seipsis colant et in
societate diffundant, ita ut vere novi homines et artifices novae
humanitatis exsistant cum necessario auxilio divinae gratiae.
31. De responsabilitate et participatione.
Ut singuli homines suum conscientiae officium accuratius impleant tum
erga seipsos, tum erga varios coetus quorum membra sunt, diligenter ad
ampliorem animi culturam educandi sunt, ingentibus adhibitis subsidiis quae
hodie generi humano praesto sunt. Praeprimis educatio iuvenum cuiuslibet
socialis originis ita instituenda est, ut viri mulieresque suscitentur qui
non tantum exculti ingenii sed et magni animi sint, utpote qui a nostro
tempore vehementer postulentur.
Sed ad hunc responsabilitatis sensum homo vix pervenit, nisi vitae
condiciones ei permittant ut suae dignitatis conscius fiat, et vocationi
suae, seipsum pro Deo et pro aliis impendendo, respondeat. Humana vero
libertas saepe debilior fit, ubi homo in extremam incidit egestatem, sicut
vilescit, ubi ipse, nimiis vitae facilitatibus indulgens, in aurea veluti
solitudine seipsum includit. E contra roboratur, cum homo inevitabiles vitae
socialis necessitates accipit, multiformes exigentias humanae coniunctionis
assumit atque humanae communitatis servitio se obstringit.
Ideo omnium exstimulanda est voluntas inceptorum communium suas partes
assumendi. Laudanda est autem ratio agendi nationum, in quibus pars quam
maxima civium in vera libertate rerum publicarum particeps fit. Ratio tamen
habenda est condicionis realis uniuscuiusque gentis et necessarii vigoris
publicae auctoritatis. Ut vero omnes cives proni sint ad participandam vitam
variorum coetuum, quibus corpus sociale constat, necesse est ut his in
coetibus bona inveniant, quae ipsos attrahant eosque ad aliorum servitium
disponant. Iure arbitrari possumus futuram humanitatis sortem in illorum
manibus reponi, qui posteris generationibus vivendi et sperandi rationes
tradere valent.
32. Verbum Incarnatum et solidarietas humana.
Sicut Deus homines non ad singulatim vivendum, sed ad socialem unionem
efformandam creavit, ita Ipsi etiam "placuit... homines non singulatim,
quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum
constituere, qui in veritate Ipsum agnosceret Ipsique sancte serviret"
(55). Inde
ab initio historiae salutis Ipse homines elegit non ut individuos tantum sed
ut membra cuiusdam communitatis. Illos enim electos Deus, suum aperiens
consilium, vocavit "populum suum" (Ex 3,7-12), quocum insuper in
Sinai foedus pepigit (56).
Quae indoles communitaria opere Iesu Christi perficitur et consummatur.
Ipsum enim Verbum incarnatum humanae consortionis particeps esse voluit.
Canae nuptiis interfuit, in domum Zachaei descendit, cum publicanis et
peccatoribus manducavit. Patris amorem hominumque eximiam vocationem,
communissimas res sociales commemorando et locutiones figurasque vitae plane
cotidianae adhibendo, revelavit. Necessitudines humanas, imprimis
familiares, ex quibus rationes sociales oriuntur, sanctificavit, legibus
suae patriae voluntarie subditus. Vitam opificis sui temporis et regionis
propriam ducere voluit.
In sua praedicatione clare mandavit filiis Dei ut tamquam fratres ad
invicem se gererent. In sua oratione rogavit ut omnes discipuli sui unum
essent. Immo Ipse usque ad mortem sese pro omnibus obtulit, omnium
Redemptor. "Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis
pro amicis suis" (Io 15,13). Apostolos autem iussit praedicare
omnibus gentibus nuntium evangelicum ut genus humanum familia Dei fieret, in
qua plenitudo legis esset dilectio.
Primogenitus in multis fratribus, inter omnes qui Eum fide ac caritate
recipiunt, post mortem et resurrectionem suam, dono sui Spiritus novam
fraternam communionem instituit, in Corpore scilicet suo, quod est Ecclesia,
in quo omnes, inter se invicem membra, secundum dona diversa concessa, mutua
sibi praestarent servitia.
Quae solidarietas semper augenda erit, usque ad illam diem qua
consummabitur, et qua homines, gratia salvati, tamquam familia a Deo et
Christo Fratre dilecta, perfectam gloriam Deo praestabunt.
Caput III
DE HUMANA NAVITATE IN UNIVERSO MUNDO
33. Ponitur problema.
Suo labore atque ingenio homo suam vitam amplius evolvere semper conatus
est; hodie autem, praesertim ope scientiae et artis technicae, suum dominium
in universam fere naturam dilatavit ac iugiter dilatat, et adiuvantibus
imprimis auctis inter nationes multimodi commercii mediis, familia humana
paulatim tamquam unam in universo mundo communitatem sese agnoscit atque
constituit. Quo fit, ut multa bona, quae olim homo a supernis viribus
praesertim exspectabat, hodie iam propria industria sibi procuret.
Coram immenso hoc conamine, quod totum humanum genus iam pervadit, multae
exsurgunt inter homines interrogationes. Quinam est illius operositatis
sensus et valor? Quomodo omnibus his rebus utendum est? Ad quem finem
assequendum nisus sive singulorum sive societatum tendunt? Ecclesia, quae
depositum verbi Dei custodit, ex quo principia in ordine religioso et morali
hauriuntur, quin semper de singulis quaestionibus responsum in promptu
habeat, lumen revelationis cum omnium peritia coniungere cupit, ut iter
illuminetur, quod humanitas nuper ingressa est.
34. De valore humanae navitatis.
Hoc credentibus ratum est, navitatem humanam individualem et collectivam,
seu ingens illud conamen, quo homines decursu saeculorum suae vitae
condiciones in melius mutare satagunt, in seipso consideratum, Dei proposito
respondere. Homo enim, ad imaginem Dei creatus, mandatum accepit ut, terram
cum omnibus quae in ea continentur sibi subiciens, mundum in iustitia et
sanctitate regeret (57) utque, Deum omnium Creatorem agnoscens, seipsum ac rerum
universitatem ad Ipsum referret, ita ut rebus omnibus homini subiectis,
admirabile sit nomen Dei in universa terra (58).
Quod etiam opera penitus quotidiana respicit. Viri namque et mulieres
qui, dum vitae sustentationem sibi et familiae comparant, navitates suas ita
exercent ut societati opportune ministrent, iure existimare possunt se suo
labore opus Creatoris evolvere, commodis fratrum suorum consulere, et ad
consilium divinum in historia adimplendum personali industria conferre (59).
Christiani itaque, nedum arbitrentur opera, quae homines suo ingenio et
virtute pepererunt, Dei potentiae opponi, creaturamque rationalem quasi
aemulam Creatoris exsistere, potius persuasum habent humani generis
victorias signum esse magnitudinis Dei et fructus ineffabilis Ipsius
consilii. Quo magis vero hominum potentia crescit, eo latius ipsorum
responsabilitas, sive singulorum sive communitatum extenditur. Unde apparet
christiano nuntio homines ab exstruendo mundo non averti, nec ad bonum sui
similium negligendum impelli, sed potius officio haec operandi arctius
obstringi (60).
35. De humana navitate ordinanda.
Humana vero navitas, sicut ex homine procedit, ita ad hominem ordinatur.
Homo enim, cum operatur, non tantum res et societatem immutat, sed et
seipsum perficit. Multa discit, facultates suas excolit, extra se et supra
se procedit. Huiusmodi incrementum, si recte intelligatur, maioris pretii
est quam externae quae colligi possunt divitiae. Magis valet homo propter id
quod est quam propter id quod habet (61). Pariter, omnia quae homines, ad maiorem
iustitiam, ampliorem fraternitatem, humanioremque ordinationem in socialibus
necessitudinibus obtinendam agunt, plus quam progressus technici valent. Hi
enim progressus quasi materiam humanae promotioni praebere possunt, illam
autem per se solos ad actum nequaquam deducunt.
Unde haec est humanae navitatis norma, quod iuxta consilium et voluntatem
divinam cum genuino humani generis bono congruat, et homini individuo vel in
societate posito integrae suae vocationis cultum et impletionem permittat.
36. De iusta rerum terrenarum autonomia.
Multi tamen coaevi nostri timere videntur, ne ex arctiore humanae
navitatis et religionis coniunctione autonomia hominum vel societatum vel
scientiarum impediatur.
Si per terrenarum rerum autonomiam intelligimus res creatas et ipsas
societates propriis legibus valoribusque gaudere, ab homine gradatim
dignoscendis, adhibendis et ordinandis, eamdem exigere omnino fas est: quod
non solum postulatur ab hominibus nostrae aetatis, sed etiam cum Creatoris
voluntate congruit. Ex ipsa enim creationis condicione res universae propria
firmitate, veritate, bonitate propriisque legibus ac ordine instruuntur,
quae homo revereri debet, propriis singularum scientiarum artiumve methodis
agnitis. Ideo inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere
scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera
adversabitur, quia res profanae et res fidei ab eodem Deo originem ducunt
(62).
Immo, qui humili et constanti animo abscondita rerum perscrutari conatur,
etsi inscius quasi manu Dei ducitur qui, res omnes sustinens, facit ut sint
id quod sunt. Hinc deplorare liceat quosdam animi habitus, qui aliquando
inter christianos ipsos, ob non satis perspectam legitimam scientiae
autonomiam, non defuerunt et, contentionibus controversiisque exinde
suscitatis, plurium animos eo perduxerunt ut fidem et scientiam inter se
opponi censerent (63).
At si verbis rerum temporalium autonomia intelligitur res creatas a Deo
non pendere, eisque hominem sic uti posse ut easdem ad Creatorem non
referat, nemo qui Deum agnoscit non sentit quam falsa huiusmodi placita
sint. Creatura enim sine Creatore evanescit. Ceterum, omnes credentes,
cuiuscumque sint religionis, vocem et manifestationem Eius in creaturarum
loquela semper audierunt. Immo, per oblivionem Dei ipsa creatura obscuratur.
37. De humana navitate a peccato corrupta.
Sacra vero Scriptura, cui saeculorum consentit experientia, humanam
familiam edocet progressum humanum, qui magnum hominis bonum est, magnam
tamen tentationem secumferre: ordine enim valorum turbato et malo cum bono
permixto, singuli homines ac coetus solummodo quae propria sunt considerant,
non vero aliorum. Quo fit ut mundus non iam spatium verae fraternitatis
exsistat, dum aucta humanitatis potentia iam ipsum genus humanum destruere
minatur.
Universam enim hominum historiam ardua colluctatio contra potestates
tenebrarum pervadit, quae inde ab origine mundi incepta, usque ad ultimum
diem, dicente Domino (64), perseverabit. In hanc pugnam insertus, homo ut bono
adhaereat iugiter certare debet, nec sine magnis laboribus, Dei gratia
adiuvante, in seipso unitatem obtinere valet.
Quapropter Ecclesia Christi, Creatoris consilio fidens, dum agnoscit
progressum humanum verae hominum felicitati inservire posse, non potest
tamen quin illud Apostoli resonare faciat: "Nolite conformari huic saeculo"
(Rom 12,2), illi scilicet vanitatis et malitiae spiritui qui humanam
navitatem, ad servitium Dei et hominis ordinatam, in instrumentum peccati
transmutat.
Si quis ergo quaerit, qua ratione miseria illa superari possit,
christiani profitentur, omnes hominis navitates, quae per superbiam et
inordinatum sui ipsius amorem cotidie in discrimine versantur, Christi cruce
et resurrectione purificandas et ad perfectionem deducendas esse. A Christo
enim redemptus et in Spiritu Sancto nova creatura effectus, homo ipsas res a
Deo creatas amare potest et debet. A Deo enim illas accipit et quasi de manu
Dei fluentes respicit et reveretur. Pro illis Benefactori gratias agens et
in paupertate et libertate spiritus creaturis utens ac fruens, in veram
mundi possessionem introducitur, tamquam nihil habens et omnia possidens
(65).
"Omnia enim vestra sunt: vos autem Christi, Christus autem Dei" (1
Cor 3,22-23).
38. De humana navitate in paschali mysterio ad perfectionem
adducta.
Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum et in
hominum terra habitans (66), perfectus homo in historiam mundi intravit, eam in
Se assumens et recapitulans (67). Ipse nobis revelat, "quoniam Deus caritas est"
(1 Io 4,8), simulque nos docet legem fundamentalem perfectionis
humanae, ac proinde transformationis mundi, novum dilectionis esse mandatum.
Eos igitur, qui divinae credunt caritati, certos facit, viam dilectionis
omnibus hominibus aperiri et conamen fraternitatem universalem instaurandi
non esse inane. Simul monet, hanc caritatem non in solis magnis rebus
sectandam esse, sed et imprimis in ordinariis vitae adiunctis. Pro nobis
omnibus peccatoribus mortem sustinens (68), suo exemplo nos docet crucem etiam
baiulandam esse, quam caro et mundus pacem et iustitiam sectantium humeris
imponunt. Sua resurrectione Dominus constitutus, Christus, cui omnis
potestas in caelo et in terra data est (69), per virtutem Spiritus Sui in
cordibus hominum iam operatur, non solum venturi saeculi desiderium
suscitans, sed eo ipso illa etiam generosa vota animans, purificans et
roborans, quibus familia humana suam ipsius vitam humaniorem reddere et
totam terram huic fini subiicere satagit. Diversa autem sunt Spiritus dona:
dum alios vocat ut caelestis habitationis desiderio manifestum testimonium
reddant illudque in humana familia vividum conservent, alios vocat ut
terreno hominum servitio se dedicent, hoc suo ministerio materiam regni
caelestis parantes. Omnes tamen liberat ut, proprio amore abnegato
omnibusque terrenis viribus in vitam humanam assumptis, ad futura se
extendant, quando humanitas ipsa fiet oblatio accepta Deo (70).
Cuius spei arrham et itineris viaticum Dominus suis reliquit in illo
sacramento fidei, in quo naturae elementa, ab hominibus exculta, in Corpus
et Sanguinem gloriosum convertuntur, coena communionis fraternae et
caelestis convivii praelibatione.
39. Terra nova et caelum novum.
Terrae ac humanitatis consummandae tempus ignoramus
(71), nec universi
transformandi modum novimus. Transit quidem figura huius mundi per peccatum
deformata (72), sed docemur Deum novam habitationem novamque terram parare in qua
iustitia habitat (73), et cuius beatitudo omnia pacis desideria, quae in cordibus
hominum ascendunt, implebit ac superabit (74). Tunc, morte devicta, filii Dei in
Christo resuscitabuntur, et id quod seminatum fuit in infirmitate ac
corruptione, incorruptionem induet (75); et, manente caritate eiusque opere
(76), a
servitute vanitatis liberabitur tota creatura illa (77), quam Deus propter
hominem creavit.
Monemur sane nihil prodesse homini, si universum mundum lucretur, seipsum
autem perdat (78). Exspectatio tamen novae terrae extenuare non debet, sed potius
excitare, sollicitudinem hanc terram excolendi, ubi Corpus illud novae
familiae humanae crescit quod aliqualem novi saeculi adumbrationem iam
praebere valet. Ideo, licet progressus terrenus a Regni Christi augmento
sedulo distinguendus sit, inquantum tamen ad societatem humanam melius
ordinandam conferre potest, Regni Dei magnopere interest (79).
Bona enim humanae dignitatis, communionis fraternae et libertatis, hos
omnes scilicet bonos naturae ac industriae nostrae fructus, postquam in
Spiritu Domini et iuxta Eius mandatum in terris propagaverimus, postea denuo
inveniemus, mundata tamen ab omni sorde, illuminata ac transfigurata, cum
Christus Patri reddet regnum aeternum et universale: "regnum veritatis et
vitae, regnum sanctitatis et gratiae, regnum iustitiae, amoris et pacis"
(80).
His in terris Regnum iam in mysterio adest; adveniente autem Domino
consummabitur.
Caput IV
DE MUNERE ECCLESIAE IN MUNDO HUIUS TEMPORIS
40. De Ecclesiae et mundi mutua relatione.
Omnia quae a nobis dicta sunt de dignitate personae humanae, de hominum
communitate, de profundo sensu navitatis humanae, fundamentum relationis
Ecclesiam inter et mundum necnon basim eorum mutui dialogi (81) constituunt. Ideo
in hoc capite, omnibus praesuppositis ab hoc Concilio de mysterio Ecclesiae
iam edictis, eadem Ecclesia nunc consideranda venit prout ipsa, in hoc mundo
exsistit et cum eo vivit atque agit.
Procedens ex amore Patris aeterni (82), in tempore fundata a Christo
Redemptore, coadunata in Spiritu Sancto (83), Ecclesia finem salutarem et
eschatologicum habet, qui nonnisi in futuro saeculo plene attingi potest.
Ipsa autem iam hic in terris adest, ex hominibus collecta, terrestris nempe
civitatis membris quae ad hoc vocantur ut iam in generis humani historia
familiam filiorum Dei, usque ad adventum Domini semper augendam, efforment.
Unita quidem propter bona caelestia iisque ditata, haec familia a Christo
"in hoc mundo ut societas constituta et ordinata" (84) est, atque "aptis mediis
unionis visibilis et socialis" (85) instructa. Ita Ecclesia, insimul "coetus
adspectabilis et communitas spiritualis" (86), una cum tota humanitate incedit
eamdemque cum mundo sortem terrenam experitur, ac tamquam fermentum et
veluti anima societatis humanae (87) in Christo renovandae et in familiam Dei
transformandae exsistit.
Haec quidem terrestris et caelestis civitatis compenetratio nonnisi fide
percipi potest, immo mysterium manet historiae humanae, quae usque ad plenam
revelationem claritatis filiorum Dei peccato perturbatur. Ecclesia quidem,
proprium suum finem salutarem persequens, non solum vitam divinam cum homine
communicat, sed etiam lumen eius repercussum quodammodo super universum
mundum fundit, potissimum per hoc quod personae humanae dignitatem sanat et
elevat, humanae societatis compaginem firmat, atque cotidianam hominum
navitatem profundiori sensu et significatione imbuit. Ita Ecclesia per
singula sua membra et totam suam communitatem multa se conferre posse credit
ad hominum familiam eiusque historiam humaniorem reddendam.
Libenter insuper Ecclesia Catholica ea magni aestimat quae ad idem munus
adimplendum aliae Ecclesiae christianae vel communitates ecclesiasticae
socia opera contulerunt ac conferunt. Simul sibi firmiter persuasum habet se
multum varioque modo a mundo, sive a singulis hominibus sive ab humana
societate, eorum dotibus ac navitate, in praeparatione Evangelii iuvari
posse. Mutui huius commercii atque adiutorii, in illis quae Ecclesiae et
mundo quodammodo sunt communia, rite promovendi, principia quaedam generalia
exponuntur.
41. De adiutorio quod Ecclesia singulis hominibus praestare
satagit.
Homo hodiernus in via est ad personalitatem suam plenius evolvendam
iuraque sua in dies magis detegenda et affirmanda. Cum autem Ecclesiae
concreditum sit manifestare mysterium Dei, qui est ultimus finis hominis,
ipsa homini simul aperit sensum propriae eius exsistentiae, intimam scilicet
de homine veritatem. Vere novit Ecclesia solum Deum cui ipsa inservit,
profundissimis respondere desideriis humani cordis, quod nutrimentis
terrestribus numquam plene satiatur. Novit praeterea hominem, incessanter a
Spiritu Dei incitatum, numquam circa problema religionis prorsus
indifferentem fore, sicut non solum experientia saeculorum anteactorum, sed
multiplici etiam testimonio nostrorum temporum comprobatur. Semper enim homo
scire desiderabit, saltem confuse, quae sit significatio suae vitae, suae
navitatis ac suae mortis. Ipsa praesentia Ecclesiae haec problemata in eius
mentem revocat. Solus autem Deus, qui hominem ad imaginem suam creavit atque
a peccato redemit, his quaestionibus plenissimum responsum praebet, idque
per revelationem in Filio suo qui homo factus est. Quicumque Christum
sequitur, Hominem perfectum, et ipse magis homo fit.
Ex hac fide Ecclesia dignitatem naturae humanae omnibus opinionum
mutationibus subtrahere potest, quae, exempli gratia, corpus humanum aut
nimis deprimunt aut immoderate extollunt. Nulla lege humana personalis
dignitas atque libertas hominis tam apte in tuto collocari possunt quam
Evangelio Christi Ecclesiae concredito. Hoc enim Evangelium libertatem
filiorum Dei annuntiat et proclamat, omnem servitutem ex peccato ultimatim
fluentem respuit (88), dignitatem conscientiae eiusque liberam decisionem sancte
veretur, omnia talenta humana in Dei servitium hominumque bonum reduplicare
indesinenter monet, omnes denique omnium commendans caritati (89). Quod legi
fundamentali oeconomiae christianae correspondet. Etsi enim idem Deus sit
Salvator qui et Creator, idem quoque Dominus et historiae humanae et
historiae salutis, tamen in hoc ipso ordine divino iusta creaturae autonomia
et praesertim hominis nedum auferatur, potius in suam dignitatem restituitur
atque in ipsa firmatur.
Ecclesia ergo, vi Evangelii sibi concrediti, iura hominum proclamat et
hodierni temporis dynamismum, quo haec iura undique promoventur, agnoscit et
magni aestimat. Qui motus tamen spiritu Evangelii imbuendus et adversus
omnem speciem falsae autonomiae tutandus est. Tentationi enim subiicimur,
iudicandi nostra iura personalia tunc tantum plene servari, cum ab omni
norma Legis divinae solvimur. Hac autem via, personae humanae dignitas,
nedum salvetur, potius perit.
42. De adiutorio quod Ecclesia societati humanae afferre satagit.
Unio familiae humanae unitate familiae filiorum Dei in Christo fundata
(90)
multum roboratur et completur.
Missio quidem propria, quam Christus Ecclesiae suae concredidit, non est
ordinis politici, oeconomici vel socialis: finis enim quem ei praefixit
ordinis religiosi (91) est. At sane ex hac ipsa missione religiosa munus, lux et
vires fluunt quae communitati hominum secundum Legem divinam constituendae
et firmandae inservire possunt. Item, ubi opus fuerit, secundum temporum et
locorum circumstantias, et ipsa suscitare potest, immo et debet, opera in
servitium omnium, praesertim vero egentium destinata, uti opera misercordiae
vel alia huiusmodi.
Ecclesia insuper agnoscit quidquid boni in dynamismo sociali hodierno
invenitur: praesertim evolutionem versus unitatem, processum sanae
socializationis et consociationis civilis et oeconomicae. Promotio enim
unitatis cum intima Ecclesiae missione cohaeret, cum ipsa sit "in Christo
veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis
totiusque generis humani unitatis" (92). Ita ipsa mundo ostendit veram unionem
socialem externam ex unione mentium et cordium fluere, ex illa scilicet fide
et caritate, quibus in Spiritu Sancto eius unitas indissolubiliter condita
est. Vis enim, quam Ecclesia hodiernae hominum societati iniicere valet, in
illa fide et caritate, ad effectum vitae adductis, consistit, non autem in
dominio aliquo externo mediis mere humanis exercendo.
Cum insuper vi suae missionis et naturae ad nullam alligetur particularem
culturae humanae formam aut systema politicum, oeconomicum vel sociale,
Ecclesia ex hac sua universalitate ligamen arctissimum inter diversas
hominum communitates et nationes exsistere potest, dummodo ipsae ei fidant
eiusque veram libertatem ad hanc suam missionem adimplendam reapse
agnoscant. Qua de causa Ecclesia filios suos, sed etiam omnes homines monet,
ut in hoc familiali spiritu filiorum Dei, omnes dissensiones inter nationes
et stirpes superent et iustis associationibus humanis internam firmitatem
praebeant.
Quaecumque igitur vera, bona, iustaque inveniuntur in diversissimis
institutionibus, quae genus humanum sibi condidit incessanterque condit,
eadem Concilium magna cum reverentia considerat. Declarat insuper Ecclesiam
omnes tales institutiones adiuvare et promovere velle, quatenus hoc ab ea
dependet et cum eius missione coniungi potest. Ipsa nihil ardentius
desiderat quam ut omnium bono inserviens, se libere sub quovis regimine
evolvere possit quod iura fundamentalia personae ac familiae et boni
communis necessitates agnoscat.
43. De adiutorio quod Ecclesia per christianos navitati humanae
conferre satagit.
Concilium christianos, cives utriusque civitatis, adhortatur ut sua
terrestria officia fideliter implere studeant, idque spiritu Evangelii
ducti. A veritate discedunt qui, scientes nos non habere hic manentem
civitatem sed futuram inquirere (93), putent se proinde officia sua terrestria
negligere posse, non attendentes se per ipsam fidem ad eadem implenda magis
teneri, secundum vocationem qua quisque vocatus est (94). At non minus errant
qui, e contrario, opinentur se ita seipsos negotiis terrestribus immergere
posse, quasi ista omnino aliena sint a vita religiosa, quippe quia ipsam in
solius cultus actibus et officiis quibusdam moralibus implendis consistere
arbitrentur. Discidium illud inter fidem quam profitentur et vitam
quotidianam multorum, inter graviores nostri temporis errores recensendum
est. Scandalum hoc iam in Vetere Testamento Prophetae vehementer
redarguebant (95) et multo magis in Novo Testamento ipse Iesus Christus gravibus
poenis minabatur (96). Ne igitur perperam inter se opponantur activitates
professionales et sociales ex una parte, vita religiosa ex altera.
Christianus, officia sua temporalia negligens, officia sua erga proximum,
immo et ipsum Deum negligit suamque aeternam salutem in discrimen adducit.
Gaudeant potius christiani, exemplum Christi secuti, qui fabrilem artem
exercuit, se omnes suas navitates terrestres exercere posse, conatus
humanos, domesticos, professionales, scientificos vel technicos in unam
synthesim vitalem cum bonis religiosis colligendo, sub quorum altissima
ordinatione omnia in Dei gloriam coordinantur.
Laicis proprie, etsi non exclusive, saecularia officia et navitates
competunt. Cum igitur, sive singuli sive consociati, ut cives mundi agunt,
non solum leges proprias uniuscuiusque disciplinae servabunt, sed veram
peritiam in illis campis sibi comparare studebunt. Libenter cum hominibus
eosdem fines prosequentibus cooperabuntur. Agnoscentes exigentias fidei
eiusque virtute praediti, incunctanter, ubi oportet, nova incepta excogitent
atque ad effectum deducant. Ad ipsorum conscientiam iam apte formatam
spectat, ut lex divina in civitatis terrenae vita inscribatur. A
sacerdotibus vero laici lucem ac vim spiritualem exspectent. Neque tamen
ipsi censeant pastores suos semper adeo peritos esse ut, in omni quaestione
exsurgente, etiam gravi, solutionem concretam in promptu habere queant, aut
illos ad hoc missos esse: ipsi potius, sapientia christiana illustrati et ad
doctrinam Magisterii observanter attendentes (97), partes suas proprias assumant.
Pluries ipsa visio christiana rerum eos ad aliquam determinatam
solutionem in quibusdam rerum adiunctis inclinabit. Alii tamen fideles, non
minore sinceritate ducti, ut saepius et quidem legitime accidit, aliter de
eadem re iudicabunt. Quodsi solutiones hinc inde propositae, etiam praeter
partium intentionem, a multis facile connectantur cum nuntio evangelico,
meminerint oportet nemini licere in praefatis casibus pro sua sententia
auctoritatem Ecclesiae sibi exclusive vindicare. Semper autem colloquio
sincero se invicem illuminare satagant, mutuam caritatem servantes et boni
communis imprimis solliciti.
Laici vero, qui in tota vita Ecclesiae actuosas partes gerendas habent,
non solum mundum spiritu christiano imbuere tenentur, sed etiam ad hoc
vocantur ut in omnibus, in media quidem humana consortione, Christi sint
testes.
Episcopi vero, quibus munus moderandi Ecclesiam Dei commissum est, cum
presbyteris suis nuntium Christi ita praedicent, ut omnes fidelium
terrestres activitates Evangelii luce perfundantur. Insuper pastores omnes
memores sint se sua cotidiana conversatione et sollicitudine (98) mundo faciem
Ecclesiae exhibere, ex qua homines vim et veritatem nuntii christiani
iudicant. Vita et verbo, una cum religiosis atque suis fidelibus,
demonstrent Ecclesiam sola sua praesentia, cum omnibus quae continet donis,
inexhaustum fontem esse illarum virtutum, quibus mundus hodiernus maxime
indiget. Studiis assiduis se ita aptos reddant, ut in dialogo cum mundo et
hominibus cuiuscumque opinionis instituendo partes suas agere possint.
Imprimis vero in corde verba huius Concilii habeant: "Quia genus humanum
hodie magis magisque in unitatem civilem, oeconomicam et socialem coalescit,
eo magis oportet ut Sacerdotes, coniuncta cura et ope sub ductu Episcoporum
et Summi Pontificis, omnem rationem dispersionis elidant, ut in unitatem
familiae Dei totum genus humanum adducatur" (99).
Quamvis Ecclesia ex virtute Spiritus Sancti fidelis sponsa Domini sui
manserit et numquam cessaverit esse signum salutis in mundo, ipsa tamen
minime ignorat inter membra sua (100), sive clericos sive laicos, decurrente
multorum saeculorum serie, non defuisse qui Spiritui Dei infideles
exstiterint. Etiam hac nostra aetate Ecclesiam non fugit, quantum inter se
distent nuntius a se prolatus et humana debilitas eorum quibus Evangelium
concreditur. Quidquid de istis defectibus historia iudicet, eorum conscii
esse debemus eosdemque strenue impugnare, ne Evangelio diffundendo
detrimentum afferant. Pariter novit Ecclesia quantopere ipsa, in sua cum
mundo relatione excolenda, ex saeculorum experientia iugiter maturescere
debeat. A Spiritu Sancto ducta, Ecclesia Mater indesinenter filios suos "ad
purificationem et renovationem exhortatur, ut signum Christi super faciem
Ecclesiae clarius effulgeat" (101).
44. De adiutorio quod Ecclesia a mundo hodierno accipit.
Sicut autem mundi interest Ecclesiam ut socialem realitatem historiae
eiusque fermentum agnoscere, ita ipsa Ecclesia non ignorat, quantum ex
humani generis historia et evolutione acceperit.
Praeteritorum saeculorum experientia, scientiarum profectus, thesauri in
variis culturae humanae formis absconditi, quibus ipsius hominis natura
plenius manifestatur novaeque viae ad veritatem aperiuntur, Ecclesiae quoque
prosunt. Ipsa enim, inde ab initio suae historiae, nuntium Christi, ope
conceptuum et linguarum diversorum populorum exprimere didicit, eumdemque
sapientia insuper philosophorum illustrare conata est: in hunc finem nempe
ut Evangelium tum omnium captui tum sapientium exigentiis, in quantum par
erat, aptaret. Quae quidem verbi revelati accommodata praedicatio lex omnis
evangelizationis permanere debet. Ita enim in omni natione facultas nuntium
Christi suo modo exprimendi excitatur simulque vivum commercium inter
Ecclesiam et diversas populorum culturas promovetur (102). Ad tale commercium
augendum Ecclesia, imprimis nostris temporibus, in quibus res celerrime
mutantur et cogitandi modi valde variantur, peculiariter eorum auxilio
indiget qui, viventes in mundo, varias institutiones et disciplinas callent
earumque intimam mentem intelligunt, sive de credentibus sive de non
credentibus agatur. Totius Populi Dei est, praesertim pastorum et
theologorum, adiuvante Spiritu Sancto, varias loquelas nostri temporis
auscultare, discernere et interpretari easque sub lumine verbi divini
diiudicare, ut revelata Veritas semper penitius percipi, melius intelligi
aptiusque proponi possit.
Ecclesia, cum visibilem structuram socialem habeat, signum quidem suae
unitatis in Christo, etiam evolutione vitae socialis humanae ditari potest
et ditatur, non quasi aliquid in constitutione a Christo sibi data deesset,
sed ad eamdem profundius cognoscendam, melius exprimendam atque temporibus
nostris felicius accommodandam. Ipsa grato animo percipit se, in sua
communitate non minus quam in singulis suis filiis, varium adiutorium ab
hominibus cuiusvis gradus vel condicionis accipere. Quicumque enim
communitatem humanam in ordine familiae, culturae, vitae oeconomicae et
socialis, necnon politicae tam nationalis quam internationalis, promovent,
secundum consilium Dei communitati quoque ecclesiali, in quantum haec ab
externis dependet, adiutorium non parvum afferunt. Immo Ecclesia, ex ipsa
oppositione eorum qui ei adversantur vel eam persequuntur, se multum
profecisse et proficere posse fatetur (103).
45. De Christo, alpha et omega.
Ecclesia, dum ipsa mundum adiuvat et ab eo multa accipit, ad hoc unum
tendit ut Regnum Dei adveniat et totius humani generis salus instauretur.
Omne vero bonum, quod Populus Dei in suae peregrinationis terrestris tempore
hominum familiae praebere potest, ex hoc profluit quod Ecclesia est
"universale salutis sacramentum" (104), mysterium amoris Dei erga hominem
manifestans simul et operans.
Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum est, ita
ut, perfectus Homo, omnes salvaret et universa recapitularet. Dominus finis
est humanae historiae, punctum in quod historiae et civilizationis desideria
vergunt, humani generis centrum, omnium cordium gaudium eorumque
appetitionum plenitudo (105). Ille est quem Pater a mortuis suscitavit, exaltavit
et a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque mortuorum iudicem
constituens. In Eius Spiritu vivificati et coadunati, versus historiae
humanae peregrinamur consummationem, quae cum consilio Eius dilectionis
plene congruit: "Instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in
terra sunt" (Eph 1,10).
Dicit Ipse Dominus: "Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere
unicuique secundum opera sua. Ego sum alpha et omega, primus et novissimus,
principium et finis" (Apoc 22,12-13).
PARS II
DE QUIBUSDAM PROBLEMATIBUS URGENTIORIBUS
46. Prooemium.
Concilium, postquam exposuit cuiusnam dignitatis sit persona hominis
necnon ad quodnam munus, sive individuale sive sociale, in universo mundo
adimplendum sit vocata, sub luce Evangelii et humanae experientiae omnium
nunc animos ad quasdam urgentiores huius temporis necessitates convertit,
quae maxime genus humanum afficiunt.
Inter multa quae hodie sollicitudinem omnium excitant haec praesertim
recolere iuvat: matrimonium et familiam, culturam humanam, vitam
oeconomicam-socialem ac politicam, coniunctionem familiae populorum et
pacem. Circa haec singula clarescant principia et lumina a Christo manantia,
quibus christifideles ducantur omnesque homines illuminentur in tot
implicatorum problematum solutione quaerenda.
Caput I
DE DIGNITATE MATRIMONII ET FAMILIAE FOVENDA
47 . De
matrimonio et familia in mundo hodierno.
Salus personae et societatis humanae ac christianae arcte cum fausta
condicione communitatis coniugalis et familiaris connectitur. Ideo
christiani, una cum omnibus qui eandem communitatem magni aestimant, sincere
gaudent de variis subsidiis quibus homines, in hac communitate amoris
fovenda et in vita colenda, hodie progrediuntur, et coniuges atque parentes
in praecellenti suo munere adiuvantur; meliora insuper exinde beneficia
exspectant atque promovere student.
Non ubique vero huius institutionis dignitas eadem claritate illucescit,
siquidem polygamia, divortii lue, amore sic dicto libero, aliisve
deformationibus obscuratur; insuper amor nuptialis saepius egoismo,
hedonismo et illicitis usibus contra generationem profanatur. Praeterea
hodiernae condiciones oeconomicae, socio-psychologicae et civiles non leves
in familiam perturbationes inducunt. In certis denique orbis partibus non
absque sollicitudine problemata ex incremento demographico exorta
observantur. Quibus omnibus conscientiae anguntur. Verumtamen matrimonialis
familiarisque instituti vis et robur ex eo quoque apparent, quod profundae
immutationes societatis hodiernae, non obstantibus difficultatibus inde
prorumpentibus, saepe saepius veram eiusdem instituti indolem vario modo
manifestant.
Quapropter Concilium, quaedam doctrinae Ecclesiae capita in clariorem
lucem ponendo, christianos hominesque universos illuminare et confortare
intendit, qui nativam status matrimonialis dignitatem eiusque eximium
valorem sacrum tueri et promovere conantur.
48. De sanctitate matrimonii et familiae.
Intima communitas vitae et amoris coniugalis, a Creatore condita suisque
legibus instructa, foedere coniugii seu irrevocabili consensu personali
instauratur. Ita actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt atque
accipiunt, institutum ordinatione divina firmum oritur, etiam coram
societate; hoc vinculum sacrum intuitu boni, tum coniugum et prolis tum
societatis, non ex humano arbitrio pendet. Ipse vero Deus est auctor
matrimonii, variis bonis ac finibus praediti (106); quae omnia pro generis humani
continuatione, pro singulorum familiae membrorum profectu personali ac sorte
aeterna, pro dignitate, stabilitate, pace et prosperitate ipsius familiae
totiusque humanae societatis maximi sunt momenti. Indole autem sua naturali,
ipsum institutum matrimonii amorque coniugalis ad procreationem et
educationem prolis ordinantur iisque veluti suo fastigio coronantur. Vir
itaque et mulier, qui foedere coniugali "iam non sunt duo, sed una caro" (Mt
19,6), intima personarum atque operum coniunctione mutuum sibi
adiutorium et servitium praestant, sensumque suae unitatis experiuntur et
plenius in dies adipiscuntur. Quae intima unio, utpote mutua duarum
personarum donatio, sicut et bonum liberorum, plenam coniugum fidem exigunt
atque indissolubilem eorum unitatem urgent (107).
Christus Dominus huic multiformi dilectioni, e divino caritatis fonte
exortae et ad exemplar suae cum Ecclesia unionis constitutae, abundanter
benedixit. Sicut enim Deus olim foedere dilectionis et fidelitatis populo
suo occurrit (108), ita nunc hominum Salvator Ecclesiaeque Sponsus (109), per
sacramentum matrimonii christifidelibus coniugibus obviam venit. Manet porro
cum eis, ut quemadmodum Ipse dilexit Ecclesiam et Semetipsum pro ea
tradidit (110), ita et coniuges, mutua deditione, se invicem perpetua fidelitate
diligant. Germanus amor coniugalis in divinum amorem assumitur atque virtute
redemptiva Christi et salvifica actione Ecclesiae regitur ac ditatur, ut
coniuges efficaciter ad Deum ducantur atque in sublimi munere patris et
matris adiuventur et confortentur (111). Quapropter coniuges christiani ad sui
status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti
consecrantur (112); cuius virtute munus suum coniugale et familiare explentes,
spiritu Christi imbuti, quo tota eorum vita, fide, spe et caritate
pervaditur, magis ac magis ad propriam suam perfectionem mutuamque
sanctificationem, ideoque communiter ad Dei glorificationem accedunt.
Unde, ipsis parentibus exemplo et oratione familiari praegredientibus,
filii, immo et omnes in familiae convictu degentes, humanitatis, salutis
atque sanctitatis viam facilius invenient. Coniuges autem, dignitate ac
munere paternitatis et maternitatis ornati, officium educationis praesertim
religiosae, quod ad ipsos imprimis spectat, diligenter adimplebunt.
Liberi, ut viva familiae membra, ad sanctificationem parentum suo modo
conferunt. Gratae enim mentis affectu, pietate atque fiducia beneficiis
parentum respondebunt ipsisque in rebus adversis necnon in senectutis
solitudine filiorum more assistent. Viduitas, in continuitate vocationis
coniugalis forti animo assumpta, ab omnibus honorabitur (113). Familia suas
divitias spirituales cum aliis quoque familiis generose communicabit.
Proinde familia christiana, cum e matrimonio, quod est imago et participatio
foederis dilectionis Christi et Ecclesiae, exoriatur (114), vivam Salvatoris in
mundo praesentiam atque germanam Ecclesiae naturam omnibus patefaciet, tum
coniugum amore, generosa fecunditate, unitate atque fidelitate, tum amabili
omnium membrorum cooperatione.
49. De amore coniugali.
Pluries verbo divino sponsi atque coniuges invitantur, ut casto amore
sponsalia et indivisa dilectione coniugium nutriant atque foveant (115). Plures
quoque nostrae aetatis homines verum amorem inter maritum et uxorem variis
rationibus secundum honestos populorum et temporum mores manifestatum magni
faciunt. Ille autem amor, utpote eminenter humanus, cum a persona in
personam voluntatis affectu dirigatur, totius personae bonum complectitur
ideoque corporis animique expressiones peculiari dignitate ditare easque
tamquam elementa ac signa specialia coniugalis amicitiae nobilitare valet.
Hunc amorem Dominus, speciali gratiae et caritatis dono, sanare, perficere
et elevare dignatus est. Talis amor, humana simul et divina consocians,
coniuges ad liberum et mutuum sui ipsius donum, tenero affectu et opere
probatum, conducit totamque vitam eorum pervadit (116); immo ipse generosa sua
operositate perficitur et crescit. Longe igitur exsuperat meram eroticam
inclinationem, quae, egoistice exculta, citius et misere evanescit.
Haec dilectio proprio matrimonii opere singulariter exprimitur et
perficitur. Actus proinde, quibus coniuges intime et caste inter se
uniuntur, honesti ac digni sunt et, modo vere humano exerciti, donationem
mutuam significant et fovent, qua sese invicem laeto gratoque animo
locupletant. Amor ille mutua fide ratus, et potissimum sacramento Christi
sancitus, inter prospera et adversa corpore ac mente indissolubiliter
fidelis est, et proinde ab omni adulterio et divortio alienus remanet.
Aequali etiam dignitate personali cum mulieris tum viri agnoscenda in mutua
atque plena dilectione, unitas matrimonii a Domino confirmata luculenter
apparet. Ad officia autem huius vocationis christianae constanter exsequenda
virtus insignis requiritur: quapropter coniuges, gratia ad vitam sanctam
roborati, firmitatem amoris, magnitudinem animi et spiritum sacrificii
assidue colent et oratione impetrabunt.
Germanus autem amor coniugalis altius aestimabitur atque sana circa eum
opinio publica efformabitur, si coniuges christiani testimonio fidelitatis
et harmoniae in eodem amore necnon sollicitudine in filiis educandis,
eminent atque in necessaria renovatione culturali, psychologica et sociali
in favorem matrimonii et familiae partes suas agunt. Iuvenes de amoris
coniugalis dignitate, munere et opere, potissimum in sinu ipsius familiae,
apte et tempestive instruendi sunt, ut, castitatis cultu instituti,
convenienti aetate ab honestis sponsalibus ad nuptias transire possint.
50. De matrimonii fecunditate.
Matrimonium et amor coniugalis indole sua ad prolem procreandam et
educandam ordinantur. Filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum et
ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt. Ipse Deus qui dixit: "non est
bonum esse hominem solum" (Gen 2,18) et qui "hominem ab initio
masculum et feminam... fecit" (Mt 19,4), volens ei participationem
specialem quamdam in Suiipsius opere creativo communicare, viro et mulieri
benedixit dicens: "crescite et multiplicamini" (Gen 1,28). Unde verus
amoris coniugalis cultus totaque vitae familiaris ratio inde oriens, non
posthabitis ceteris matrimonii finibus, eo tendunt ut coniuges forti animo
dispositi sint ad cooperandum cum amore Creatoris atque Salvatoris, qui per
eos Suam familiam in dies dilatat et ditat.
In officio humanam vitam transmittendi atque educandi, quod tamquam
propria eorum missio considerandum est, coniuges sciunt se cooperatores esse
amoris Dei Creatoris eiusque veluti interpretes. Ideo humana et christiana
responsabilitate suum munus adimplebunt ac docili erga Deum reverentia,
communi consilio atque conatu, rectum iudicium sibi efformabunt, attendentes
tum ad suum ipsorum bonum tum ad bonum liberorum, sive iam nati sint sive
futuri praevideantur, dignoscentes temporum et status vitae condiciones tum
materiales tum spirituales, ac denique rationem servantes boni communitatis
familiaris, societatis temporalis ipsiusque Ecclesiae. Hoc iudicium ipsi
ultimatim coniuges coram Deo ferre debent. In sua vero agendi ratione
coniuges christiani conscii sint se non ad arbitrium suum procedere posse,
sed semper regi debere conscientia ipsi legi divinae conformanda, dociles
erga Ecclesiae Magisterium, quod illam sub luce Evangelii authentice
interpretatur. Lex illa divina plenam amoris coniugalis significationem
ostendit, illum protegit et ad eiusdem vere humanam perfectionem impellit.
Ita coniuges christiani, divinae Providentiae confidentes et spiritum
sacrificii excolentes (117), Creatorem glorificant atque ad perfectionem in
Christo contendunt, cum procreandi munere generosa, humana atque christiana
responsabilitate funguntur. Inter coniuges qui tali modo muneri sibi a Deo
commisso satisfaciunt, peculiariter memorandi sunt illi qui, prudenti
communique consilio, magno animo prolem congruenter educandam etiam
numerosiorem suscipiunt (118).
Matrimonium vero, non est tantum ad procreationem institutum; sed ipsa
indoles foederis inter personas indissolubilis atque bonum prolis exigunt,
ut mutuus etiam coniugum amor recto ordine exhibeatur, proficiat et
maturescat. Ideo etsi proles, saepius tam optata, deficit, matrimonium ut
totius vitae consuetudo et communio perseverat, suumque valorem atque
indissolubilitatem servat.
51. De amore coniugali componendo cum observantia vitae humanae.
Concilium novit coniuges, in vita coniugali harmonice ordinanda, saepe
quibusdam hodiernis vitae condicionibus praepediri atque in circumstantiis
versari posse in quibus numerus prolis, saltem ad tempus, augeri nequit, et
fidelis amoris cultus atque plena vitae consuetudo non sine difficultate
conservantur. Ubi autem intima vita coniugalis abrumpitur, bonum fidei non
raro in discrimen vocari et bonum prolis pessumdari possunt: tunc enim
educatio liberorum necnon fortis animus ad prolem ulteriorem suscipiendam
periclitantur.
Sunt qui his problematibus solutiones inhonestas afferre praesumunt, immo
ab occisione non abhorrent; at Ecclesia in memoriam revocat veram
contradictionem inter divinas leges vitae transmittendae et germani amoris
coniugalis fovendi adesse non posse.
Deus enim, Dominus vitae, praecellens servandi vitam ministerium
hominibus commisit, modo homine digno adimplendum. Vita igitur inde a
conceptione, maxima cura tuenda est; abortus necnon infanticidium nefanda
sunt crimina. Indoles vero sexualis hominis necnon humana generandi facultas
mirabiliter exsuperant ea quae in inferioribus vitae gradibus habentur;
proinde ipsi actus vitae coniugali proprii, secundum germanam dignitatem
humanam ordinati, magna observantia reverendi sunt. Moralis igitur indoles
rationis agendi, ubi de componendo amore coniugali cum responsabili vitae
transmissione agitur, non a sola sincera intentione et aestimatione
motivorum pendet, sed obiectivis criteriis, ex personae eiusdemque actuum
natura desumptis, determinari debet, quae integrum sensum mutuae donationis
ac humanae procreationis in contextu veri amoris observant; quod fieri
nequit nisi virtus castitatis coniugalis sincero animo colatur. Filiis
Ecclesiae, his principiis innixis, in procreatione regulanda, vias inire non
licet, quae a Magisterio, in lege divina explicanda, improbantur (119).
Omnibus vero compertum sit vitam hominum et munus eam transmittendi non
ad hoc saeculum tantum restringi neque eo tantum commensurari et intelligi
posse, sed ad aeternam hominum destinationem semper respicere.
52. De matrimonii et familiae promotione ab omnibus curanda.
Familia schola quaedam uberioris humanitatis est. Ut autem vitae ac
missionis suae plenitudinem attingere valeat, benevola animi communicatio
communeque coniugum consilium necnon sedula parentum cooperatio in filiorum
educatione requiruntur. Praesentia actuosa patris eorumdem efformationi
magnopere prodest, sed et cura domestica matris, qua liberi praesertim
iuniores indigent, in tuto ponenda est, quin legitima mulieris promotio
socialis posthabeatur. Liberi ita educatione instruantur ut ad aetatem
adultam provecti pleno responsabilitatis sensu vocationem etiam sacram sequi
ac vitae statum eligere queant, in quo, si nuptiis iungantur, familiam
propriam, in condicionibus moralibus, socialibus et oeconomicis eidem
propitiis, condere possint. Parentum vel tutorum est se iunioribus, in
fundanda familia, prudenti consilio, ab eis libenter audiendo, duces
praebere, caventes tamen ne eos coactione directa vel indirecta ad
matrimonium ineundum aut ad electionem compartis adigant.
Ita familia, in qua diversae generationes conveniunt ac sese mutuo
adiuvant ad pleniorem sapientiam acquirendam atque iura personarum cum aliis
vitae socialis exigentiis componenda, fundamentum societatis constituit.
Ideoque omnes qui influxum in communitates et coetus sociales exercent, ad
promotionem matrimonii et familiae efficaciter conferre debent. Potestas
civilis veram eorumdem indolem agnoscere, protegere et provehere,
moralitatem publicam tueri atque prosperitati domesticae favere, ut sacrum
suum munus consideret. Ius parentum prolem procreandi et in sinu familiae
educandi tutandum est. Provida legislatione variisque inceptis etiam illi
protegantur aptoque adiumento subleventur qui bono familiae infeliciter
carent.
Christifideles, praesens tempus redimentes (120) atque aeterna a mutabilibus
formis discernentes, bona matrimonii et familiae, tum propriae vitae
testimonio tum concordi actione cum hominibus bonae voluntatis, diligenter
promoveant, et sic, interceptis difficultatibus, providebunt familiae
necessitatibus et commodis, quae novis temporibus conveniunt. Ad quem finem
obtinendum sensus christianus fidelium, recta hominum conscientia moralis
necnon sapientia ac peritia eorum qui in sacris disciplinis versati sunt,
magno auxilio erunt.
Qui scientiis, praecipue biologicis, medicis, socialibus et psychologicis
eruditi sunt, multum bono matrimonii et familiae, pacique conscientiarum
inservire possunt, si collatis studiis diversas condiciones honestae
ordinationi procreationis humanae faventes, penitius elucidare conentur.
Sacerdotum est, debita de re familiari eruditione accepta, vocationem
coniugum diversis mediis pastoralibus, verbi Dei praedicatione, cultu
liturgico aliisve adiumentis spiritualibus in vita eorum coniugali et
familiari fovere, eosque humaniter et patienter in difficultatibus roborare
atque in caritate confortare ut vere radiosae familiae efformentur.
Varia opera, praesertim familiarum consociationes, iuvenes ipsosque
coniuges, praecipue nuper iunctos, doctrina et actione confirmare eosque ad
vitam familiarem, socialem et apostolicam formare satagent.
Ipsi denique coniuges, ad imaginem Dei vivi facti et in vero ordine
personarum constituti, affectu compari, mente consimili et mutua sanctitate
adunati sint (121), ut Christum, vitae principium (122) secuti, in gaudiis et
sacrificiis vocationis suae, per suum fidelem amorem, illius testes fiant
mysterii dilectionis, quod Dominus morte et resurrectione sua mundo
revelavit (123).
Caput II
DE CULTURAE PROGRESSU RITE PROMOVENDO
53. Introductio.
Ad ipsam personam hominis pertinet ut nonnisi per culturam, hoc est bona
naturae valoresque colendo, ad veram plenamque humanitatem accedat.
Ubicumque ergo de vita humana agitur, natura et cultura quam intime
connectuntur.
Voce cultura sensu generali indicantur omnia quibus homo multifarias
dotes animi corporisque perpolit atque explicat; ipsum orbem terrarum
cognitione et labore in suam potestatem redigere studet; vitam socialem, tam
in familia quam in tota consortione civili, progressu morum institutorumque
humaniorem reddit; denique magnas experientias spirituales atque
appetitiones decursu temporum in operibus suis exprimit, communicat atque
conservat, ut ad profectum multorum, quinimmo totius generis humani,
inserviant.
Inde sequitur culturam humanam aspectum historicum atque socialem
necessario prae se ferre, atque vocem cultura saepe sensum sociologicum
necnon ethnologicum assumere. Hoc autem sensu de culturarum pluralitate
sermo fit. Ex diverso enim modo utendi rebus, laborem praestandi et sese
exprimendi, religionem colendi moresque formandi, statuendi leges et
iuridica instituta, augendi scientias et artes atque colendi pulchrum,
diversae oriuntur communes vivendi condiciones et diversae formae bona vitae
componendi. Ita ex traditis institutis efficitur patrimonium cuique humanae
communitati proprium. Ita etiam constituitur ambitus definitus et
historicus, in quem homo cuiusque gentis vel aetatis inseritur, et ex quo
bona ad humanum civilemque cultum promovendum haurit.
Sectio I: De culturae condicionibus in mundo hodierno
54. De novis vivendi formis.
Condiciones vitae hominis moderni sub respectu sociali et culturali
profunde immutatae sunt, ita ut de nova historiae humanae aetate loqui
liceat (124). Exinde ad culturam perficiendam ampliusque spargendam novae patent
viae. Quas paraverunt ingens augmentum scientiarum naturalium et humanarum,
etiam socialium, incrementum technicarum artium, necnon progressus in
excolendis et recte disponendis instrumentis quibus homines inter se
communicant. Hinc cultura hodierna particularibus signatur notis: scientiae,
quae exactae nuncupantur, iudicium criticum maxime excolunt; recentiora
psychologiae studia humanam activitatem profundius explicant; disciplinae
historicae valde conferunt ut res sub specie suae mutabilitatis atque
evolutionis adspiciantur; vitae consuetudines et mores in dies magis
uniformes efficiuntur; industrializatio, urbanizatio aliaeque causae quae
vitam communitariam promovent, novas culturae formas creant (mass-culture),
ex quibus novi modi sentiendi, agendi otioque utendi nascuntur; aucta simul
inter varias gentes societatisque coetus commercia thesauros diversarum
culturae formarum omnibus et singulis latius aperiunt, et sic paulatim
universalior paratur culturae humanae forma, quae eo magis humani generis
unitatem promovet ac exprimit, quo melius diversarum culturarum
particularitates observat.
55. Homo auctor culturae.
Maior in dies fit numerus virorum ac mulierum cuiusvis coetus vel
nationis, qui conscii sunt suae communitatis culturae artifices se esse
atque auctores. In universo mundo magis magisque crescit autonomiae simulque
responsabilitatis sensus, quod pro spirituali ac morali maturitate generis
humani maximi est momenti. Illud clarius apparet, si ante oculos
unificationem mundi ponimus atque munus nobis impositum, ut in veritate et
iustitia meliorem aedificemus mundum. Tali ergo modo testes sumus novum
humanismum nasci, in quo homo imprimis sua responsabilitate erga suos
fratres historiamque definitur.
56. Difficultates et munera.
Quibus in condicionibus, non est mirandum, hominem, qui responsabilitatem
suam sentit pro culturae progressu, altiorem spem nutrire, sed etiam anxio
animo adspicere multiplices antinomias exsistentes, quas ipse resolvere
debet.
Quid faciendum est, ne frequentiora culturarum commercia, quae inter
diversos coetus et nationes ad verum et fructuosum dialogum adducere
deberent, vitam communitatum perturbent, neve sapientiam maiorum evertant,
neve propriam populorum indolem in discrimen adducant?
Quomodo dynamismo atque expansioni novae culturae est favendum, quin
fidelitas viva erga traditionum haereditatem pereat? Quod particulari modo
urget ubi cultura, quae ex ingenti scientiarum artiumque technicarum
progressu oritur, componenda est cum eo ingenii cultu qui studiis secundum
varias traditiones classicis alitur.
Quomodo tam velox atque progrediens disciplinarum particularium dispersio
conformari potest cum necessitate formandi earum synthesim, necnon servandi
apud homines facultates contemplationis ac admirationis, quae ad sapientiam
adducunt?
Quid faciendum est, ut universi homines bonorum culturalium participes
fiant in mundo, cum insimul cultus humanus peritiorum semper sublimior atque
complexior evadat?
Quomodo denique prout legitima agnoscenda est autonomia, quam cultura
sibi vindicat, quin ad humanismum mere terrestrem, immo ipsi religioni
adversantem deveniatur?
In medio quidem illarum antinomiarum cultura humana ita hodie evolvatur
oportet, ut integram personam humanam aequo ordine excolat atque homines
iuvet in muneribus, ad quae adimplenda omnes, praecipue autem
christifideles, in una familia humana fraterne uniti, vocantur.
Sectio II: De quibusdam principiis ad culturam rite
promovendam
57. Fides et cultura.
Christifideles, ad civitatem caelestem peregrinantes, ea quae sursum sunt
quaerere et sapere debent (125); quo tamen nedum minuatur, potius crescit momentum
muneris eorum una cum omnibus hominibus adlaborandi ad aedificationem mundi
humanius exstruendi. Et revera fidei christianae mysterium praestantia
incitamenta et adiumenta eis praebet ad munus illud impensius adimplendum et
praesertim ad plenum huiusmodi operis sensum detegendum, quo cultus humanus
in integra hominis vocatione suum eximium obtineat locum.
Cum enim homo opere manuum suarum vel ope technicarum artium terram
excolit, ut fructum afferat et dignum universae familiae humanae habitaculum
fiat, et cum conscie partes assumit in socialium coetuum vita, ipse
exsequitur consilium Dei, initio temporum patefactum, terrae subiiciendae
(126)
creationisque perficiendae, atque seipsum excolit; insimul magnum Christi
mandatum servat, sese in servitium fratrum impendendi.
Insuper homo cum in varias philosophiae, historiae atque scientiae
mathematicae et naturalis disciplinas incumbit et artibus versatur, maxime
conferre potest, ut familia humana ad sublimiores veri, boni et pulchri
rationes atque ad iudicium universi valoris elevetur et sic clarius
illuminetur mirabili Sapientia, quae ab aeterno cum Deo erat, cuncta cum Eo
componens, ludens in orbe terrarum, esse cum filiis hominum in deliciis
habens (127).
Eo ipso animus hominis, a rerum servitute magis solutus, expeditius ad
ipsum Creatoris cultum et contemplationem evehi potest. Immo impulsu gratiae
ad agnoscendum Dei Verbum disponitur, quod, antequam caro fieret ad omnia
salvanda et in Se recapitulanda, iam in mundo erat, tamquam "lux vera quae
illuminat omnem hominem" (Io 1,9) (128).
Sane hodiernus progressus scientiarum artiumque technicarum, quae vi
methodi suae usque ad intimas rerum rationes penetrare nequeunt, cuidam
phaenomenismo et agnosticismo favere potest, quando methodus investigandi,
qua disciplinae istae utuntur, immerito pro suprema totius veritatis
inveniendae regula habetur. Immo periculum adest, ne homo, inventis
hodiernis nimis fidens, se sibi sufficere aestimet et altiora amplius iam
non quaerat.
Haec tamen infausta non necessario ex hodierna cultura sequuntur, nec nos
in tentationem inducere debent, ne eius valores positivos non agnoscamus.
Inter quos adnumerantur: scientiarum studium atque exacta fidelitas erga
veritatem in inquisitionibus scientificis, necessitas laborandi una cum
aliis in coetibus technicis, sensus solidarietatis internationalis,
conscientia in dies vividior responsabilitatis peritorum erga homines
adiuvandos immo et protegendos, voluntas faustiores reddendi vitae
condiciones omnibus, praesertim illis qui vel responsabilitatis privatione
vel culturae paupertate laborant. Haec omnia aliquam praeparationem ad
nuntium Evangelii accipiendum afferre valent, quae informari potest caritate
divina ab Eo qui venit ut mundum salvaret.
58. De multiplici inter bonum nuntium Christi et culturam humanam
connexione.
Inter nuntium salutis et culturam humanam multiplices nexus inveniuntur.
Nam Deus, populo suo sese revelans usque ad plenam sui manifestationem in
Filio incarnato, locutus est secundum culturam diversis aetatibus propriam.
Pariter Ecclesia, decursu temporum variis in condicionibus vivens,
diversarum culturarum inventa adhibuit, ut nuntium Christi in sua
praedicatione ad omnes gentes diffundat et explicet, illud investiget et
altius intelligat, in celebratione liturgica atque in vita multiformis
communitatis fidelium melius exprimat.
At simul, ad omnes populos cuiusvis aetatis et regionis missa, Ecclesia
nulli stirpi aut nationi, nulli particulari morum rationi, nulli antiquae
aut novae consuetudini exclusive et indissolubiliter nectitur. Propriae
traditioni inhaerens et insimul missionis suae universalis conscia,
communionem cum diversis culturae formis inire valet, qua tum ipsa Ecclesia
tum variae culturae ditescunt.
Bonum Christi nuntium hominis lapsi vitam et cultum continenter renovat,
et errores ac mala, ex semper minaci peccati seductione manantia, impugnat
et removet. Mores populorum indesinenter purificat et elevat. Animi
ornamenta dotesque cuiuscumque populi vel aetatis supernis divitiis velut ab
intra fecundat, communit, complet atque in Christo restaurat (129). Sic Ecclesia,
proprium implendo munus (130), iam eo ipso ad humanum civilemque cultum impellit
atque confert, et actione sua, etiam liturgica, hominem ad interiorem
libertatem educat.
59. De diversis rationibus in cultus humani formis rite
componendis.
Supradictis rationibus, Ecclesia in mentem omnium revocat culturam ad
integram personae humanae perfectionem, ad bonum communitatis et totius
humanae societatis esse referendam. Quare oportet animum ita excolere, ut
promoveatur facultas admirandi, intus legendi, contemplandi atque efformandi
iudicium personale et excolendi sensum religiosum, moralem ac socialem.
Cultura enim, cum ex hominis indole rationali et sociali immediate fluat,
indesinenter indiget iusta libertate ad sese explicandam atque legitima,
secundum propria principia, sui iuris agendi facultate. Iure merito ergo
postulat reverentiam et quadam gaudet inviolabilitate, servatis utique
iuribus personae et communitatis, sive particularis sive universalis, intra
fines boni communis.
Sacra Synodus, recolens ea quae Concilium Vaticanum Primum docuit,
declarat "duplicem esse ordinem cognitionis" distinctum, nempe fidei et
rationis, nec sane Ecclesiam vetare ne "humanarum artium et disciplinarum
culturae... in suo quaeque ambitu propriis utantur principiis et propria
methodo"; quare "iustam hanc libertatem agnoscens", cultus humani et
praesertim scientiarum legitimam autonomiam affirmat (131).
Haec omnia postulant quoque ut homo, morali ordine communique utilitate
servatis, libere possit verum inquirere et opinionem suam declarare ac
vulgare, atque artem qualemcumque colere; ut denique secundum veritatem de
publicis eventibus certior fiat (132).
Ad publicam vero auctoritatem pertinet, non propriam cultus humani
formarum indolem determinare, sed condiciones et subsidia ad vitam
culturalem inter omnes promovendam fovere, etiam intra minoritates alicuius
nationis (133). Ideo praeprimis instandum est, ne cultura, a proprio fine aversa,
potestatibus politicis vel oeconomicis servire cogatur.
Sectio III: De quibusdam urgentioribus christianorum
muneribus circa culturam
60. Ius ad culturae beneficia omnibus agnoscatur et in rem
deducatur.
Cum nunc facultas praebeatur plurimos homines ab ignorantiae miseria
liberandi, officium nostrae aetati maxime consentaneum est, praesertim pro
christianis, strenue adlaborandi ut, tam in re oeconomica quam in re
politica, tam in campo nationali quam internationali, ferantur iudicia
fundamentalia, quibus ius omnium ad humanum civilemque cultum, personae
dignitati congruum, sine discrimine stirpis, sexus, nationis, religionis aut
socialis condicionis, ubique terrarum agnoscatur et ad rem deducatur. Ideo
sufficiens bonorum culturalium copia omnibus providenda est, praesertim
eorum quae constituunt culturam sic dictam fundamentalem, ne plurimi
litterarum ignorantia responsabilisque actuositatis privatione a
cooperatione vere humana ad bonum commune impediantur.
Contendendum est itaque ut homines, quorum ingenii vires id ferant, ad
altiores studiorum ordines ascendere queant; ita quidem ut iidem, quoad
fieri possit, in humana societate ad munera, officia et servitia emergant,
tum suo ingenio, tum peritiae quam acquisierint consentanea (134). Sic quilibet
homo et coetus sociales cuiuscumque populi ad plenam vitae suae culturalis
explicationem, suis dotibus atque traditionibus congruam, pertingere
valebunt.
Enixe insuper adlaborandum est ut omnes conscii fiant tum iuris ad
culturam, tum officii quo astringuntur sese excolendi aliosque adiuvandi.
Condiciones enim vitae et laboris quandoque exstant, quae impediunt
contentiones culturales hominum et in ipsis studium culturae destruunt. Res
speciali ratione pro ruricolis et opificibus valet, quibus praebeantur
oportet tales condiciones operam suam praestandi, quae humanam eorum
culturam non praepediant sed promoveant. Mulieres in fere omnibus vitae
campis iam adlaborant; convenit autem ut partes suas secundum propriam
indolem plene assumere valeant. Omnium erit, ut mulierum propria
necessariaque participatio vitae culturalis agnoscatur atque promoveatur.
61. De educatione ad hominis integrum cultum.
Maior hodie adest difficultas quam olim varias cognitionis disciplinas et
artes in synthesim redigendi. Dum enim crescunt moles et diversitas
elementorum, quae culturam constituunt, insimul minuitur facultas pro
singulis hominibus eadem percipiendi et organice componendi, ita ut imago
hominis universalis magis ac magis evanescat. Attamen unicuique homini
remanet officium retinendi rationem totius personae humanae, in qua eminent
intelligentiae, voluntatis, conscientiae et fraternitatis valores, qui omnes
in Deo Creatore fundantur et in Christo mirabiliter sanati et elevati sunt.
Quasi mater et nutrix huius educationis est imprimis familia, in qua
liberi, amore foti, rectum rerum ordinem facilius condiscunt, dum probatae
cultus humani formae quasi naturaliter in progredientis adolescentiae animum
transfunduntur.
Pro eadem educatione in societatibus hodiernis exstant opportunitates,
praesertim ex aucta librorum diffusione atque novis instrumentis
communicationis culturalis et socialis, quae universali culturae favere
possunt. Imminuto enim passim laboris spatio in dies augescunt pro pluribus
hominibus commoda. Otia ad animum relaxandum et mentis ac corporis sanitatem
roborandam rite insumantur, per liberas industrias et studia, versus alias
regiones itinera (turismus), quibus ingenium hominis expolitur, sed et
homines mutua cognitione locupletantur, per exercitationes quoque et
manifestationes sportivas, quae ad animi aequilibrium, etiam in communitate,
servandum necnon ad fraternas relationes inter homines omnium condicionum,
nationum vel diversae stirpis statuendas, adiumentum praebent.
Christifideles ergo cooperentur ut culturae manifestationes actionesque
collectivae, quae nostrae aetatis sunt propriae, spiritu humano et
christiano imbuantur.
Haec autem omnia commoda educationem hominis ad integrum sui cultum
perficere non valent, si insimul profunda interrogatio de sensu culturae et
scientiae pro persona humana negligitur.
62. De humano civilique cultu cum christiana institutione rite
componendo.
Quamvis Ecclesia ad culturae progressum multum contulerit, experientia
tamen constat compositionem culturae cum christiana institutione ex causis
contingentibus non semper sine difficultatibus procedere.
Istae difficultates non necessario vitae fidei damnum afferunt, immo ad
accuratiorem et altiorem intelligentiam fidei mentem excitare possunt.
Etenim scientiarum, necnon historiae ac philosophiae recentiora studia et
inventa novas suscitant quaestiones, quae sequelas pro vita quoque
secumferunt et etiam a theologis novas investigationes postulant. Praeterea
theologi, servatis propriis scientiae theologicae methodis et exigentiis,
invitantur ut aptiorem modum doctrinam cum hominibus sui temporis
communicandi semper inquirant, quia aliud est ipsum depositum Fidei seu
veritates, aliud modus secundum quem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque
sententia (135). In cura pastorali non tantum principia theologica, sed etiam
inventa scientiarum profanarum, imprimis psychologiae et sociologiae, satis
agnoscantur et adhibeantur, ita ut etiam fideles ad puriorem et maturiorem
fidei vitam ducantur.
Suo quoque modo litterae et artes pro vita Ecclesiae magni sunt momenti.
Indolem enim propriam hominis, eius problemata eiusque experientiam in
conatu ad seipsum mundumque cognoscendum et perficiendum ediscere
contendunt; situationem eius in historia et in universo mundo detegere
necnon miserias et gaudia, necessitates et vires hominum illustrare atque
sortem hominis meliorem adumbrare satagunt. Ita vitam humanam, multiplicibus
formis secundum tempora et regiones expressam, elevare valent.
Exinde adlaborandum est ut artium illarum cultores se ab Ecclesia in sua
navitate agnitos sentiant et, ordinata libertate fruentes, faciliora
commercia cum communitate christiana instituant. Novae quoque formae artis,
quae coaevis nostris aptantur iuxta variarum nationum et regionum indolem,
ab Ecclesia agnoscantur. In sanctuario autem recipiantur, cum, modo dicendi
accommodato et liturgiae exigentiis conformi, mentem ad Deum erigunt (136).
Sic notitia Dei melius manifestatur ac praedicatio evangelica in
intellectu hominum magis perspicua fit et eorum condicionibus quasi insita
apparet.
Fideles ergo coniunctissime cum aliis suae aetatis hominibus vivant, et
perfecte eorum cogitandi atque sentiendi modos, qui per ingenii cultum
exprimuntur, percipere studeant. Novarum scientiarum et doctrinarum necnon
novissimorum inventorum notitias cum christianis moribus christianaeque
doctrinae institutione coniungant, ut religionis cultus animique probitas
apud ipsos pari gressu procedant cum scientiarum cognitione et cotidie
progredientibus technicorum artibus, et ideo ipsi valeant res omnes integro
christiano sensu probare atque interpretari.
Qui theologicis disciplinis in Seminariis et Studiorum Universitatibus
incumbunt, cum hominibus qui in aliis scientiis excellunt, collatis viribus
atque consiliis, cooperari studeant. Theologica inquisitio insimul profundam
veritatis revelatae cognitionem prosequatur et coniunctionem cum proprio
tempore ne negligat, ut homines variis disciplinis excultos ad pleniorem
fidei scientiam iuvare possit. Haec socia opera plurimum proderit
institutioni sacrorum ministrorum qui Ecclesiae doctrinam de Deo, de homine
et de mundo aptius coaevis nostris explanare poterunt, ita ut verbum illud
etiam libentius ab eis suscipiatur (137). Immo optandum ut plures laici congruam
in disciplinis sacris institutionem adipiscantur, nec pauci inter eos haec
studia, data opera, colant et altius producant. Ut vero munus suum exercere
valeant, agnoscatur fidelibus, sive clericis sive laicis, iusta libertas
inquirendi, cogitandi necnon mentem suam in humilitate et fortitudine
aperiendi in iis in quibus peritia gaudent (138).
Caput III
DE VITA OECONOMICA-SOCIALI
63. De quibusdam vitae oeconomicae aspectibus.
Etiam in vita oeconomica-sociali personae humanae dignitas eiusque
integra vocatio, totiusque societatis bonum, honoranda atque promovenda
sunt. Homo enim totius vitae oeconomicae-socialis auctor, centrum et finis
est.
Oeconomia hodierna, non secus atque aliae vitae socialis provinciae,
crescenti super naturam hominis dominatione notatur, densioribus
impensioribusque relationibus atque mutua dependentia, inter cives, coetus
et populos, necnon frequentiori politicae potestatis interventione. Insimul
progressus in rationibus producendi atque in bonis ac servitiis commutandis,
oeconomiam aptum effecerunt instrumentum, quo adauctis familiae humanae
necessitatibus melius provideri possit.
Non desunt tamen rationes inquietudinis. Homines non pauci, praesertim in
regionibus oeconomice progressis, re oeconomica quasi regi videntur, ita ut
fere tota eorum vita personalis ac socialis spiritu quodam oeconomistico
imbuatur, tam in nationibus quae oeconomiae collectivisticae favent quam in
aliis. Eo temporis momento quo vitae oeconomicae incrementum, dummodo
rationabiliter humaniterque dirigatur atque coordinetur, inaequalitates
sociales mitigare posset, saepe saepius in earum exasperationem, vel etiam
alic-ubi in regressum condicionis socialis debilium et in despectum pauperum
vertitur. Dum rebus omnino necessariis ingens multitudo adhuc caret, aliqui,
etiam in regionibus minus progressis, opulenter vivunt vel bona dissipant.
Luxus et miseria simul exsistunt. Dum pauci maxima deliberandi potestate
fruuntur, multi omni paene possibilitate carent propria initiativa ac
responsabilitate agendi, saepe etiam in condicionibus vitae et laboris
persona humana indignis versantes.
Similes aequilibrii oeconomici socialisque defectus inter agriculturam,
industriam ac servitia, sicut etiam inter diversas regiones unius eiusdemque
nationis advertuntur. Inter nationes oeconomice magis progressas aliasque
nationes gravior in dies oppositio fit, quae ipsam pacem mundi in discrimen
vocare potest.
Has disparitates coaevi nostri conscientia in dies vividiore persentiunt,
cum eis persuasissimum sit, ampliores technicas et oeconomicas facultates,
quibus mundus hodiernus gaudet, hunc infaustum statum rerum corrigere posse
atque debere. Inde autem reformationes multae in vita oeconomica-sociali
atque mentis et habitudinis conversio ab omnibus requiruntur. Ad hoc
Ecclesia iustitiae et aequitatis principia, tam pro vita individuali et
sociali, quam pro vita internationali, a recta ratione postulata, in decursu
saeculorum sub luce Evangelii exaravit atque his praesertim ultimis
temporibus protulit. Sacrum Concilium haec principia secundum adiuncta huius
aetatis roborare orientationesque quasdam proferre intendit, exigentias
progressionis oeconomicae imprimis respiciens (139).
Sectio I: De progressione oeconomica
64. De progressione oeconomica in hominis servitium.
Hodie, magis quam antea, ut augmento populi consulatur et crescentibus
generis humani optatis satisfiat, incrementum productionis bonorum
agriculturae et industriae necnon praestationis servitiorum iure intenditur.
Ideo favendum est progressui technico, spiritui innovationis, studio
inceptuum creandorum atque ampliandorum, methodis productionis aptandis, ac
strenuis quorumcumque productionem exercentium conatibus: omnibus nempe
elementis quae huic progressioni inserviunt. Huius autem productionis
finalitas fundamentalis non est merum productorum incrementum, neque lucrum
vel dominatus, sed hominis servitium, hominis quidem integri, attento ordine
materialium eius necessitatum atque eius vitae intellectualis, moralis,
spiritualis ac religiosae exigentiarum, hominis, dicimus, cuiuscumque, et
cuiuscumque hominum coetus, cuiusvis stirpis vel mundi regionis. Itaque
navitas oeconomica, secundum methodos et leges proprias, intra fines ordinis
moralis (140) exercenda est ita ut Dei de homine consilium adimpleatur (141).
65. De progressione oeconomica sub consilio hominis.
Progressio oeconomica sub hominis consilio manere debet; nec soli
arbitrio paucorum hominum aut coetuum nimia potentia oeconomica pollentium,
nec solius communitatis politicae, nec quarundam potentiorum nationum
remittenda est. Oportet e contra ut, in quocumque gradu, homines quam
plurimi atque, ubi de relationibus internationalibus agitur, omnes nationes
in ea dirigenda activas partes habeant. Pariter opus est ut opera spontanea
singulorum hominum liberorumque coetuum cum auctoritatum publicarum
conatibus coordinentur atque apte et cohaerenter componantur.
Incrementum nec soli cursui quasi mechanico activitatis oeconomicae
singulorum nec soli potestati auctoritatis publicae relinquendum est. Quare
erroris arguendae sunt, tam doctrinae quae specie falsae libertatis
reformationibus necessariis obstant, quam illae quae iura fundamentalia
personarum singularum et coetuum organizationi productionis collectivae
postponunt (142).
Meminerint ceterum cives suum esse ius et officium, etiam a potestate
civili agnoscendum, ad verum propriae communitatis progressum pro sua
possibilitate conferre. Praesertim in regionibus oeconomice minus
progressis, ubi omnes opes urgenter adhibendae sunt, bonum commune graviter
in discrimen vocant qui opes suas infructuosas retinent vel - salvo iure
personali migrationis - communitatem suam subsidiis sive materialibus sive
spiritualibus privant quibus illa eget.
66. De ingentibus differentiis oeconomicis-socialibus removendis.
Ut exigentiis iustitiae et aequitatis satisfiat, strenue enitendum est
ut, servatis iuribus personarum atque propria indole cuiusque populi,
ingentes quae nunc sunt et saepe crescunt inaequalitates oeconomicae cum
discriminatione individuali et sociali coniunctae, quam citius removeantur.
Pariter, in pluribus regionibus, attentis peculiaribus agriculturae
difficultatibus sive in gignendis sive in vendendis bonis, adiuvandi sunt
ruricolae cum ad productionem augendam et vendendam, tum ad necessarias
evolutiones ac innovationes inducendas, tum ad aequum redditum consequendum,
ne, ut saepius accidit, in condicione civium inferioris ordinis maneant.
Ipsi autem agricolae, praesertim iuvenes, sese sollerter applicent ad suam
peritiam professionalem perficiendam, sine qua progressio agriculturae dari
nequit (143).
Iustitia et aequitas item requirunt ut mobilitas, quae in progredientibus
rebus oeconomicis necessaria est, ita ordinetur, ne vita hominum singulorum
eorumque familiarum incerta et praecaria fiat. Erga opifices vero, qui ex
alia natione vel regione oriundi, ad promotionem oeconomicam populi vel
provinciae labore suo conferunt, quaevis discriminatio quoad condiciones
remunerationis vel laboris sedulo vitanda est. Insuper universi, imprimis
publicae potestates, illos non simpliciter veluti mera productionis
instrumenta sed ut personas habere debent, eosque adiuvare ut familiam suam
apud se arcessere et decentem habitationem sibi providere possint, atque
eorum insertioni in vitam socialem populi vel regionis recipientis favere.
Attamen, quantum fieri potest, in propriis regionibus fontes laboris
creentur.
In rebus oeconomicis hodie mutationi obnoxiis uti in novis societatis
industrialis formis in quibus e.g. automatio progreditur, curandum est ut
labor sufficiens et unicuique conveniens simul ac possibilitas congruae
formationis technicae et professionalis praebeatur, et in tuto collocentur
victus atque dignitas humana eorum praesertim qui ob morbum vel aetatem
gravioribus laborant difficultatibus.
Sectio II: De quibusdam principiis totam vitam
oeconomicam-socialem regentibus
67. De labore eiusque condicionibus atque de otio.
Labor humanus, qui in bonis gignendis ac commutandis vel in servitiis
oeconomicis suppeditandis exercetur, ceteris elementis vitae oeconomicae
praestat, quippe quae tantum rationem instrumentorum habeant.
Hic enim labor, sive proprio marte assumatur sive ab alio conducatur, a
persona immediate procedit, quae res naturae quasi suo sigillo signat easque
suae voluntati submittit. Labore suo, homo ordinarie suam suorumque vitam
sustentat, cum fratribus suis coniungitur eisque inservit, germanam
caritatem exercere potest atque creationi divinae perficiendae sociam operam
praebere. Immo, per laborem Deo oblatum, tenemus hominem ipsi redemptionis
operi Iesu Christi consociari, qui praecellentem labori detulit dignitatem,
cum in Nazareth propriis manibus operaretur. Exinde oritur pro unoquoque
officium fideliter laborandi atque etiam ius ad laborem; societatis vero
est, iuxta adiuncta in ea vigentia, pro sua parte cives adiuvare ut
sufficientis laboris occasionem invenire possint. Denique ita remunerandus
est labor ut homini facultates praebeantur suam suorumque vitam materialem,
socialem, culturalem spiritualemque digne excolendi, spectatis uniuscuiusque
munere et productivitate necnon officinae condicionibus et bono communi
(144).
Cum navitas oeconomica plerumque consociato hominum labore fiat, iniquum
et inhumanum est illam ita componere et ordinare ut quibusvis laborantibus
detrimento sit. Saepius autem accidit, etiam nostris diebus, ut opus
facientes quodammodo in servitutem proprii operis redigantur. Quod sic
dictis legibus oeconomicis nequaquam iustificatur. Universus igitur
fructuosi laboris processus necessitatibus personae eiusque vitae vivendi
rationibus accommodandus est; imprimis eius vitae domesticae, praesertim
quod ad matres familiae spectat, respectu semper habito et sexus et aetatis.
Laborantibus praebeatur insuper facultas proprias qualitates personamque
suam in ipso laboris exercitio explicandi. Huic exercitio tempus viresque
suas debita cum responsabilitate applicantes, tamen ad vitam familiarem,
culturalem, socialem et religiosam colendam etiam sufficienti quiete et otio
omnes gaudeant. Immo opportunitatem habeant vires ac potentias libere
evolvendi, quas fortasse in labore professionali parum excolere valent.
68. De participatione in inceptis et in universa rei oeconomicae
dispositione, et de conflictibus in labore.
In inceptis oeconomicis personae consociantur, homines scilicet liberi et
sui iuris, ad imaginem Dei creati. Ideo, attentis muneribus uniuscuiusque,
sive proprietariorum, sive conductorum operis, sive dirigentium, sive
operariorum, atque salva necessaria directionis operis unitate, promoveatur,
modis apte determinandis, omnium actuosa participatio in inceptorum
curatione (145). Cum autem saepius non iam in ipso incepto, sed altius a
superioris ordinis institutis de oeconomicis et socialibus condicionibus
decernatur, e quibus sors futura laborantium eorumque liberorum pendet,
etiam in his statuendis partem habeant, et quidem per seipsos vel per
delegatos libere electos.
Inter fundamentalia personae humanae iura adnumerandum est ius pro
laborantibus consociationes libere condendi, quae eos vere repraesentare et
ad vitam oeconomicam recto ordine disponendam conferre possint, necnon ius
earum navitatem sine ultionis periculo libere participandi. Per huiusmodi
ordinatam participationem, cum progrediente formatione oeconomica et sociali
iunctam, in dies augebitur apud omnes proprii muneris onerisque conscientia,
qua ipsi eo adducantur ut, secundum capacitates aptitudinesque sibi
proprias, totius operis progressionis oeconomicae et socialis necnon
universi boni communis procurandi socios se sentiant.
Cum vero conflictus oeconomici-sociales oriuntur, ut ad pacificam eorum
solutionem deveniatur enitendum est. Licet autem semper praeprimis ad
sincerum inter partes colloquium sit recurrendum, operistitium tamen, et in
hodiernis adiunctis, ad propria iura defendenda et ad iusta laborantium
quaesita implenda, adiumentum necessarium, etsi ultimum, manere potest.
Quamprimum vero viae ad negotiationem et conciliationis colloquium
resumendum quaerantur.
69. De bonorum terrestrium ad universos homines destinatione.
Deus terram cum omnibus quae in ea continentur in usum universorum
hominum et populorum destinavit, ita ut bona creata aequa ratione ad omnes
affluere debeant, iustitia duce, caritate comite (146). Quaecumque formae
proprietatis sint, legitimis institutis populorum accommodatae, secundum
diversa atque mutabilia adiuncta, ad hanc bonorum universalem destinationem
semper attendendum est. Quapropter homo, illis bonis utens, res exteriores
quas legitime possidet non tantum tamquam sibi proprias, sed etiam tamquam
communes habere debet, eo sensu ut non sibi tantum sed etiam aliis prodesse
queant (147). Ceterum, ius habendi partem bonorum sibi suisque familiis
sufficientem omnibus competit. Ita Patres Doctoresque Ecclesiae senserunt,
docentes ad pauperes sublevandos homines obligari, et quidem, non tantum ex
superfluis (148). Qui autem in extrema necessitate degit, ius habet ut ex aliorum
divitiis necessaria sibi procuret (149). Cum tot sint in mundo fame oppressi,
Sacrum Concilium omnes sive singulos sive auctoritates urget ut, illius
sententiae Patrum memores: Pasce fame morientem, quia si non pavisti
occidisti (150), pro uniuscuiusque facultate, bona sua revera communicent et
impendant, praesertim illos, sive singulos sive populos, auxiliis muniendo,
quibus ipsi sese adiuvare atque evolvere possint.
In societatibus oeconomice minus progressis non raro destinationi communi
bonorum ex parte per consuetudines et traditiones communitati proprias satis
fit, quibus unicuique membro bona prorsus necessaria praebentur. Vitandum
tamen est ne consuetudines quaedam ut omnino immutabiles habeantur, si novis
exigentiis huius temporis non iam respondeant; altera vero parte, ne contra
honestas consuetudines imprudenter agatur quae, dummodo hodiernis adiunctis
apte accommodentur, perutiles esse non desinunt. Similiter in nationibus
oeconomice valde progressis, corpus quoddam socialium institutionum, ad
cautionem et securitatem spectantium, communem bonorum destinationem pro sua
parte ad actum adducere potest. Ulterius promovenda sunt servitia familiaria
et socialia, praesertim quae animi cultui atque educationi consulunt. In his
omnibus instituendis, invigilandum tamen est ne cives ad quamdam erga
societatem inertiam inducantur neve suscepti officii onus reiiciant et
servitium repudient.
70. De bonorum collocationibus et de re nummaria.
Bonorum collocationes, ex sua parte, tendere debent ad occasiones laboris
redditusque sufficientes tam populo hodierno quam futuro procurandos.
Quicumque de his collocationibus et vitae oeconomicae ordinatione decernunt
- sive singuli, sive coetus, sive auctoritates publicae -, hos fines prae
oculis habere tenentur, atque gravem suam obligationem agnoscere ex una
parte invigilandi, ut necessariis ad vitam decentem requisitis, sive
singulorum sive totius communitatis, provideatur, ex altera parte futura
praevidendi et iustum aequilibrium constituendi inter necessitates hodiernae
consumptionis, sive individualis sive collectivae, et exigentias collocandi
bona pro generatione ventura. Semper etiam prae oculis habeantur urgentes
nationum vel regionum oeconomice minus progressarum necessitates. In re
autem monetaria caveatur ne propriae nationis necnon aliarum nationum bono
offendatur. Provideatur insuper ne oeconomice debiles ex valoris pecuniae
immutatione iniuste detrimentum patiantur.
71. De accessione ad proprietatem et dominium privatum bonorum; et
de latifundiis.
Cum proprietas ac aliae in bona exteriora dominii privati formae ad
expressionem personae conferant, cum insuper occasionem ei praebeant suum
munus in societate et oeconomia exercendi, valde interest ut, sive
singolorum sive communitatum, ad quoddam bonorum exteriorum dominium
accessio foveatur.
Proprietas privata aut dominium quoddam in bona exteriora spatium plane
necessarium ad personalem et familiarem autonomiam unicuique conferunt, et
velut libertatis humanae extensio considerari debent. Demum, quia ad munus
onusque exercendum stimulos addunt, condicionem quamdam libertatum civilium
constituunt (151).
Formae talis dominii vel proprietatis sunt hodie diversae et in dies
adhuc magis diversificantur. Omnes autem, non obstantibus fundis socialibus,
iuribus et ministeriis a societate procuratis, causa non parvipendenda
securitatis manent. Quod non tantum de proprietatibus materialibus dicendum
est, sed etiam de immaterialibus bonis, uti sunt capacitates professionales.
Ius autem privati dominii illi iuri non obstant quod variis formis
proprietatum publicarum inest. Translatio quidem bonorum in publicam
proprietatem non nisi a competenti auctoritate, iuxta boni communis
exigentias et intra eius limites, aequa compensatione oblata, fieri potest.
Praeterea, ad publicam auctoritatem pertinet praecavere ne quis privata
proprietate contra bonum commune abutatur (152).
Ipsa autem proprietas privata et indolem socialem natura sua habet, quae
in communis destinationis bonorum lege fundatur (153). Qua sociali indole
neglecta, proprietas multoties occasio cupiditatum et gravium perturbationum
fieri accidit, ita ut ad ipsum ius in discrimen vocandum impugnatoribus
praetextus detur.
In pluribus regionibus oeconomice minus progressis, magni vel etiam
latissimi rustici fundi existunt, mediocriter exculti vel lucri causa sine
ulla cultura manentes, dum maior pars populi vel terris caret vel minimis
tantum agris gaudet, atque, ex altera parte, incrementum fructificationis
agrorum evidenter urgens apparet. Non raro ii qui a dominis ad laborem
conducuntur, vel qui partem illorum titulo locationis colunt, nonnisi
stipendium vel proventum homine indignum recipiunt, decenti habitatione
privantur, necnon a mediatoribus exspoliantur. Omni securitate carentes, sub
tali personali famulatu vivunt, ut fere omnis facultas sponte et cum
responsabilitate agendi eis tollatur, omnisque promotio in cultu humano et
omnis pars in vita sociali et politica illis prohibeantur. Pro variis igitur
casibus reformationes necessariae sunt: ut crescant reditus, emendentur
condiciones laboris, augeatur securitas in conductione, deturque
incitamentum ad sponte operandum; immo ut distribuantur fundi non satis
exculti iis qui easdem terras fructuosas reddere valeant. Quo in casu
suppeditanda sunt res et media necessaria, praesertim educationis subsidia
et iustae ordinationis cooperativae facultates. Quoties autem proprietatis
ademptionem bonum commune exegerit, compensatio ex aequitate, omnibus
adiunctis perpensis, aestimanda est.
72. De navitate oeconomica-sociali et de Regno Christi.
Christiani qui activas partes in hodierna progressione oeconomica-sociali
agunt et iustitiam caritatemque propugnant, persuasum sibi habeant se multum
ad humanitatis prosperitatem et mundi pacem conferre posse. In his
activitatibus sive singuli sive consociati exemplo fulgeant. Acquisitis
quidem peritia experientiaque omnino necessariis, inter terrestres navitates
rectum ordinem servent, in fidelitate erga Christum Eiusque Evangelium, ita
ut integra eorum vita, tam individualis quam socialis, spiritu Beatitudinum,
notabiliter paupertatis, imbuatur.
Quicumque Christo obediens, primum quaerit Regnum Dei, inde validiorem ac
puriorem amorem suscipit, ad omnes fratres suos adiuvandos et ad opus
iustitiae, inspirante caritate, perficiendum (154).
Caput IV
DE VITA COMMUNITATIS POLITICAE
73. De hodierna vita publica.
Nostris temporibus profundae advertuntur transformationes etiam in
compage et institutionibus populorum, quae ipsorum evolutionem culturalem,
oeconomicam ac socialem consequuntur; quae transformationes magnum influxum
in communitatis politicae vitam exercent, praesertim quod attinet ad omnium
iura et officia in libertatis civilis exercitio ac in bono communi
attingendo et ad civium relationes inter se et cum publica auctoritate
ordinandas.
Ex vividiore humanae dignitatis conscientia exoritur, in variis mundi
regionibus, studium ordinem politicum-iuridicum instaurandi, in quo personae
iura in vita publica melius protegantur, ut sunt iura libere sese
coadunandi, consociandi, proprias opiniones exprimendi ac religionem
privatim publiceque profitendi. Tutamen enim personae iurium condicio
necessaria est ut cives, sive singuli sive consociati, in rei publicae vita
et moderamine actuose participare possint.
Una cum progressu culturali, oeconomico ac sociali apud plures roboratur
desiderium assumendi maiorem partem in communitatis politicae vita
ordinanda. In multorum conscientia studium augetur ut iura minorum alicuius
nationis partium serventur, earum officiis erga communitatem politicam non
neglectis; insuper reverentia in dies increscit erga homines aliam opinionem
vel aliam religionem profitentes; simul latior instituitur cooperatio, ut
omnes cives, et non tantum quidam privilegiis ornati, iuribus personalibus
reapse frui possint.
Reprobantur autem quaecumque formae politicae, in aliquibus regionibus
vigentes, quae libertatem civilem vel religiosam praepediunt, victimas
cupiditatum et criminum politicorum multiplicant ac exercitium auctoritatis
a bono communi ad commodum cuiusdam factionis vel ipsorum moderatorum
detorquent.
Ad vitam politicam vere humanam instaurandam nihil melius est quam
interiorem iustitiae et benevolentiae ac servitii boni communis sensum
fovere atque persuasiones fundamentales circa veram indolem communitatis
politicae necnon circa finem, rectum exercitium et limites publicae
auctoritatis corroborare.
74. De communitatis politicae natura et fine.
Homines, familiae et varii coetus, qui communitatem civilem constituunt,
propriae insufficientiae ad vitam plene humanam instituendam conscii sunt et
necessitatem amplioris communitatis percipiunt, in qua omnes, ad commune
bonum semper melius procurandum, cotidie proprias vires conferant (155).
Quapropter communitatem politicam secundum varias formas constituunt.
Communitas ergo politica propter illud commune bonum exsistit, in quo suam
plenam iustificationem et sensum obtinet, et ex quo ius suum primigenum et
proprium depromit. Bonum vero commune summam complectitur earum vitae
socialis condicionum, quibus homines, familiae et consociationes, suam
ipsorum perfectionem plenius atque expeditius consequi possint (156).
Multi autem et diversi sunt homines, qui in communitatem politicam
conveniunt et legitime in diversa consilia declinare possunt. Ne igitur,
unoquoque in suam sententiam abeunte, communitas politica distrahatur,
auctoritas requiritur, quae omnium civium vires in bonum commune dirigat,
non mechanice nec despotice, sed imprimis ut vis moralis, quae libertate et
suscepti officii onerisque conscientia nititur.
Patet ergo communitatem politicam et auctoritatem publicam in natura
humana fundari ideoque ad ordinem a Deo praefinitum pertinere; etsi
regiminis determinatio et moderatorum designatio liberae civium voluntati
relinquantur (157).
Sequitur item auctoritatis politicae exercitium sive in communitate ut
tali, sive in institutis rem publicam repraesentantibus, semper intra fines
ordinis moralis ad effectum deducendum esse, ad commune bonum - et quidem
dynamice conceptum - procurandum, secundum ordinem iuridicum legitime
statutum vel statuendum. Tunc cives ad obedientiam praestandam ex
conscientia obligantur (158). Exinde vero patet responsabilitas, dignitas et
momentum eorum, qui praesunt.
Ubi autem a publica auctoritate, suam competentiam excedente, cives
premuntur, ipsi, quae a bono communi obiective postulantur, ne recusent; fas
vero sit eis contra abusum huius auctoritatis sua conciviumque suorum iura
defendere, illis servatis limitibus, quos lex naturalis et evangelica
delineat.
Modi vero concreti, quibus communitas politica propriam compagem et
publicae auctoritatis temperationem ordinat, varii esse possunt secundum
diversam populorum indolem et historiae progressum; semper autem ad hominem
excultum, pacificum et erga omnes beneficum efformandum inservire debent, ad
totius familiae humanae emolumentum.
75. De omnium in vita publica cooperatione.
Cum humana natura plene congruit ut structurae politicae-iuridicae
inveniantur, quae omnibus civibus semper melius ac sine ulla discriminatione
possibilitatem effectivam praebeant libere et actuose participandi tum in
fundamentis iuridicis communitatis politicae statuendis, tum in rei publicae
moderamine et variorum institutorum campis et finibus determinandis, tum in
moderatorum electione (159). Memores ergo omnes cives sint iuris simul et officii
suo libero suffragio utendi ad bonum commune promovendum. Ecclesia laude et
consideratione dignum opus illorum habet, qui in hominum servitium rei
publicae bono se devovent et huius officii onera suscipiunt.
Ut civium cooperatio, cum officii conscientia coniuncta, in cotidiana
publicae rei vita effectum suum felicem attingat, requiritur positivus ordo
iuris, in quo conveniens divisio munerum et institutorum auctoritatis
publicae atque simul efficax tuitio iurium, neminique obnoxia, instaurentur.
Omnium personarum, familiarum ac coetuum iura eorumque exercitium
agnoscantur, serventur et promoveantur (160), simul cum officiis, quibus cuncti
cives obstringuntur. Inter quae officium meminisse oportet rei publicae
materialia et personalia servitia praestandi, quae ad bonum commune
requiruntur. Caveant moderatores ne coetus familiares, sociales aut
culturales, corpora aut instituta intermedia, impediant, neve ea sua
legitima et efficaci actione privent, quam potius libenter et ordinatim
promovere satagant. Cives vero, sive singuli sive consociati, caveant ne
nimiam potestatem publicae auctoritati tribuant, neve nimia commoda et
utilitates ab ipsa inopportune postulent, ita ut personarum, familiarum
necnon coetuum socialium officii onus imminuant.
Ab implicatioribus nostrae aetatis adiunctis publica auctoritas saepius
in res sociales et oeconomicas atque culturales se interponere cogitur ad
aptiores inducendas condiciones, quibus cives ac coetus ad integrum humanum
bonum libere prosequendum efficacius iuventur. Secundum autem diversas
regiones et populorum evolutionem diverso modo intellegi possunt relationes
inter socializationem (161) et personae autonomiam ac progressum. Sed ubi
exercitium iurium propter bonum commune ad tempus restringitur, libertas,
circumstantiis mutatis, quam primum restituatur. At inhumanum est quod
auctoritas politica incidat in formas totalitarias vel in formas dictatorias
quae iura personae vel socialium coetuum laedant.
Cives pietatem erga patriam magnanimiter et fideliter excolant, sine
tamen mentis angustia, ita scilicet ut ad bonum totius familiae humanae,
quae variis nexibus inter stirpes, gentes ac nationes coniungitur, semper
simul animum intendant.
Christifideles omnes in communitate politica specialem et propriam
vocationem sentiant, qua exemplo praefulgere debent quatenus officii
conscientia sunt adstricti et communi bono excolendo inserviunt, ita ut
factis quoque commonstrent quomodo auctoritas cum libertate, inceptio
personalis cum totius corporis socialis coniunctione ac necessitudine,
unitas opportuna cum proficua diversitate componantur. Circa rem temporalem
ordinandam legitimas, at inter se discrepantes, opiniones agnoscant,
civesque, etiam consociatos, qui eas honeste defendunt, revereantur. Partes
autem politicae ea promovere debent, quae earum iudicio ad bonum commune
requiruntur; numquam vero propriam utilitatem communi bono praeponere licet.
Educatio vero civilis et politica, hodie tum populo tum praesertim
iuvenibus maxime necessaria, sedulo curanda est, ut omnes cives in
communitatis politicae vita partes suas agere valeant. Qui idonei sunt aut
fieri possunt ad artem politicam, difficilem simul et nobilissimam (162), sese
praeparent et eam, proprii commodi et venalis beneficii immemores, exercere
satagant. Contra iniuriam et oppressionem, unius hominis vel partis
politicae arbitrarium dominatum et intolerantiam, integritate morum ac
prudentia agant; sinceritate autem et aequitate, immo caritate et
fortitudine politica, bono omnium se devoveant.
76. Communitas politica et Ecclesia.
Magni momenti est, praesertim ubi societas pluralistica viget, ut rectus
respectus relationis inter communitatem politicam et Ecclesiam habeatur,
utque inter ea, quae christifideles, sive singuli sive consociati, suo
nomine tamquam cives, christiana conscientia ducti, et ea, quae nomine
Ecclesiae una cum pastoribus suis agunt, clare distinguatur.
Ecclesia, quae, ratione sui muneris et competentiae, nullo modo cum
communitate politica confunditur, neque ad ullum systema politicum
alligatur, simul signum est et tutamentum transcendentiae humanae personae.
Communitas politica et Ecclesia in proprio campo ab invicem sunt
independentes et autonomae. Ambae autem, licet diverso titulo, eorumdem
hominum vocationi personali et sociali inserviunt. Quod servitium eo
efficacius in omnium bonum exercebunt, quo ambae melius sanam cooperationem
inter se colunt, attentis quoque locorum temporumque adiunctis. Homo enim ad
solum ordinem temporalem non coarctatur, sed in historia humana vivens
aeternam suam vocationem integre servat. Ecclesia vero, in Redemptoris amore
fundata, ad hoc confert ut intra nationis terminos et inter nationes
iustitia et caritas latius vigeant. Evangelicam veritatem praedicando atque
omnes navitatis humanae provincias, per suam doctrinam et testimonium a
christifidelibus exhibitum, illuminando, etiam politicam civium libertatem
et responsabilitatem reveretur atque promovet.
Apostoli ipsorumque successores et horum cooperatores, cum mittantur ut
hominibus Christum mundi Salvatorem annuntient, in suo apostolatu exercendo
Dei potentia innituntur, qui persaepe in testium infirmitate virtutem
Evangelii manifestat. Quicumque enim Dei verbi ministerio se devovent,
utantur oportet viis et subsidiis Evangelio propriis, quae in pluribus a
terrenae civitatis subsidiis differunt.
Res quidem terrenae et ea, quae in hominum condicione hunc mundum
exsuperant, arcte inter se iunguntur, et ipsa Ecclesia rebus temporalibus
utitur quantum propria eius missio id postulat. Spem vero suam in
privilegiis ab auctoritate civili oblatis non reponit; immo quorundam iurium
legitime acquisitorum exercitio renuntiabit, ubi constiterit eorum usu
sinceritatem sui testimonii vocari in dubium aut novas vitae condiciones
aliam exigere ordinationem. Semper autem et ubique ei fas sit cum vera
libertate fidem praedicare, socialem suam doctrinam docere, munus suum inter
homines expedite exercere necnon iudicium morale ferre, etiam de rebus quae
ordinem politicum respiciunt, quando personae iura fundamentalia aut
animarum salus id exigant, omnia et sola subsidia adhibendo, quae Evangelio
et omnium bono secundum temporum et condicionum diversitatem congruant.
Fideliter Evangelio adhaerens et suam missionem in mundo exercens,
Ecclesia, cuius est, quidquid verum, bonum et pulchrum in communitate humana
invenitur, fovere ac elevare (163), pacem inter homines ad Dei gloriam roborat
(164).
Caput V
DE PACE FOVENDA ET DE COMMUNITATE GENTIUM PROMOVENDA
77. Introductio.
Hisce nostris annis, quibus aerumnae et angustiae ex grassante vel
impendente bello profluentes adhuc gravissimae inter homines perdurant,
universa familia humana ad horam summi discriminis in suae maturitatis
processu pervenit. In unum paulatim congregata atque ubivis suae unitatis
melius iam conscia, opus quod ei incumbit, mundum scilicet pro omnibus
hominibus ubique terrarum vere humaniorem aedificandi, peragere nequit nisi
cuncti ad veritatem pacis renovato animo convertantur. Hinc fit ut
evangelicum nuntium, cum altioribus generis humani studiis atque optatis
congruens, nostris temporibus nova claritate elucescat dum pacis artifices
beatos proclamat, "quoniam filii Dei vocabuntur" (Mt 5,9).
Ideo Concilium veram et nobilissimam pacis rationem illustrans, belli
immanitate damnata, christianos ferventer evocare intendit ut, auxiliante
Christo auctore pacis, cum omnibus hominibus ad pacem in iustitia et amore
inter eos firmandam et ad instrumenta pacis apparanda cooperentur.
78. (De natura pacis). Pax non est mera absentia belli, neque
ad solum adversarum virium aequilibrium stabiliendum reducitur neque ex
imperioso dominatu oritur, sed recte proprieque dicitur "opus iustitiae" (Is
32,17). Fructus exsistit ordinis humanae societati a divino suo
Fundatore insiti et ab hominibus perfectiorem semper iustitiam sitientibus
in actum deducendi. Cum enim generis humani bonum commune primaria quidem
sua ratione lege aeterna regatur, sed, quoad id quod concrete exigit,
progrediente tempore incessantibus mutationibus subiciatur, numquam pax pro
semper acquisita est, sed perpetuo aedificanda. Cum insuper labilis sit
humana voluntas necnon peccato sauciata, procuratio pacis constantem
uniuscuiusque exposcit passionum dominationem et legitimae auctoritatis
invigilantiam.
Hoc tamen non sufficit. Pax haec in terris obtineri non potest nisi bonum
personarum in tuto collocetur et homines cum fiducia divitias sui animi
atque ingenii inter se sponte communicent. Firma voluntas alios homines et
populos eorumque dignitatem reverendi studiosumque fraternitatis exercitium
ad pacem construendam omnino necessaria sunt. Ita pax fructus etiam amoris
exsistit, qui ultra ea progreditur quae iustitia praestare valet.
Pax autem terrena, quae ex dilectione proximi oritur, figura et effectus
est pacis Christi, a Deo Patre promanantis. Ipse enim Filius incarnatus,
princeps pacis, per crucem suam omnes homines Deo reconciliavit ac,
restituens omnium unitatem in uno Populo et uno Corpore, in propria sua
carne occidit odium (165) et, resurrectione exaltatus, Spiritum caritatis in corda
hominum diffudit.
Quapropter omnes christiani enixe evocantur ut, "veritatem facientes in
caritate" (Eph 4,15), cum hominibus vere pacificis sese uniant ad
pacem implorandam et instaurandam.
Eodem spiritu moti, non possumus non laudare eos, qui in iuribus
vindicandis actioni violentae renuntiantes, ad media defensionis recurrunt
quae ceteroquin etiam debilioribus praesto sunt, dummodo hoc sine laesione
iurium et obligationum aliorum vel communitatis fieri possit.
Quatenus homines peccatores sunt, eis imminet periculum belli, et usque
ad adventum Christi imminebit; quatenus autem, caritate coniuncti, peccatum
superant, superantur et violentiae, donec impleatur verbum: "Conflabunt
gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra
gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium" (Is 2,4).
Sectio I: De bello vitando
79. De bellorum immanitate refrenanda.
Quamvis recentia bella nostro mundo gravissima damna tum materialia tum
moralia intulerint, adhuc cotidie in aliqua terrarum parte bellum suas
vastationes persequitur. Immo, dum arma scientifica cuiuslibet generis in
bello adhibentur, saeva eius indoles proeliantes ad barbariem adducere
minatur quae illam anteactorum temporum longe superet. Porro condicionis
hodiernae complexitas ac relationum inter nationes intricatio permittunt ut
novis methodis, iisque insidiosis et subversivis, bella larvata
protrahantur. In pluribus adiunctis usus methodorum terrorismi tamquam nova
ratio bellandi habetur.
Deiectum istum humanitatis statum prae oculis habens, Concilium ante
omnia in memoriam revocare intendit permanentem vim iuris naturalis gentium
eiusque principiorum universalium. Ipsa generis humani conscientia haec
principia firmiter magis magisque proclamat. Actiones ergo quae iisdem
deliberate adversantur necnon iussa quibus tales actiones praescribuntur
scelesta sunt, nec caeca obedientia illos qui iis parent excusare valet.
Inter has actiones illae ante omnia recensendae sunt quibus, ratione quadam
et methodo, universa gens, natio aut minoritas ethnica exterminantur: quae
tamquam crimina horrenda vehementer condemnandae sunt. Maxime vero probandus
est animus illorum qui talia praecipientibus aperte resistere non timescunt.
Exstant de rebus bellicis variae conventiones internationales quibus sat
multae nationes subscripserunt, ut minus inhumanae efficiantur actiones
militares earumque sequelae: huiusmodi sunt conventiones quae pertinent ad
militum vulneratorum aut captivorum sortem, variaeque huius generis
stipulationes. Quae pactiones servandae sunt; immo tenentur omnes,
praesertim auctoritates publicae et de his rebus periti, quantum possunt
conari ut illae perficiantur sicque melius et efficacius ad bellorum
immanitatem refrenandam conducant. Insuper aequum videtur ut leges humaniter
provideant pro casu illorum qui ex motivo conscientiae arma adhibere
recusant, dum tamen aliam formam communitati hominum serviendi acceptant.
Utique bellum non est e rebus humanis eradicatum. Quamdiu autem periculum
belli aderit, auctoritasque internationalis competens congruisque viribus
munita defuerit, tamdiu, exhaustis quidem omnibus pacificae tractationis
subsidiis, ius legitimae defensionis guberniis denegari non poterit.
Civitatum rectoribus aliisque qui rei publicae responsabilitatem
participant, incumbit igitur officium ut populorum sibi commissorum salutem
tueantur, res tam graves graviter gerentes. At aliud est res militares
gerere ut populi iuste defendantur, aliud alias nationes subiugare velle.
Nec potentia bellica omnem eiusdem militarem vel politicum usum legitimum
facit. Nec bello infeliciter iam exorto, eo ipso omnia inter partes adversas
licita fiunt.
Qui vero, patriae servitio addicti, in exercitu versantur, et ipsi
tamquam securitatis libertatisque populorum ministros sese habeant, et, dum
hoc munere recte funguntur, vere ad pacem stabiliendam conferunt.
80. De bello totali.
Horror pravitasque belli scientificorum armorum incremento in immensum
augentur. Bellicae enim actiones, his armis adhibitis, ingentes
indiscriminatasque inferre possunt destructiones quae proinde limites
legitimae defensionis longe excedunt. Immo, si haec media, qualia iam in
magnarum nationum armamentariis inveniuntur, penitus adhiberentur, ex eo
internecio fere plena et omnino reciproca uniuscuiusque partis a parte
adversa haberetur praetermissis multis vastationibus in mundo oboriundis et
exitialibus effectibus ex usu huiusmodi armorum consequentibus.
Quae omnia nos cogunt ut de bello examen mente omnino nova instituamus
(166).
Sciant huius aetatis homines se de suis bellicis actionibus gravem rationem
esse reddituros. Ab eorum enim hodiernis consiliis temporum futurorum
decursus multum pendebit.
His attentis, haec Sacrosancta Synodus, suas faciens condemnationes belli
totalis iam a recentibus Summis Pontificibus enuntiatas (167), declarat:
Omnis actio bellica quae in urbium integrarum vel amplarum regionum cum
earum incolis destructionem indiscriminatim tendit, est crimen contra Deum
et ipsum hominem, quod firmiter et incunctanter damnandum est.
Singulare belli hodierni periculum in hoc consistit quod illis qui
recentiora arma scientifica possident quasi occasionem praebet talia scelera
perpetrandi et, connexione quadam inexorabili, hominum voluntates ad
atrocissima consilia impellere potest. Ne vero hoc in futurum unquam
eveniat, Episcopi totius orbis terrarum in unum congregati, omnes, nationum
moderatores praesertim, necnon eos qui rei militari praesunt, obsecrant, ut
tantam responsabilitatem coram Deo et coram universa humanitate incessanter
perpendant.
81. De cursu ad arma apparanda.
Arma quidem scientifica non ad hoc unice accumulantur ut tempore belli
adhibeantur. Cum enim firmitas uniuscuiusque partis defensionis a capacitate
fulminea adversarium repercutiendi dependere aestimetur, haec armorum
accumulatio, quae quotannis ingravescit, inconsueto quidem modo ad
deterrendos adversarios forte insurgentes inservit. Quod a multis habetur
tamquam omnium mediorum efficacissimum quibus nunc pax quaedam inter
nationes in tuto poni possit.
Quidquid sit de illo dissuasionis modo, persuasum habeant homines cursum
ad arma apparanda, ad quem sat multae nationes confugiunt, non securam esse
viam ad pacem firmiter servandam, neque sic dictum aequilibrium ex illo
manans certam ac veram esse pacem. Belli exinde causae quin eliminentur,
potius paulatim aggravari minantur. Dum in arma semper nova apparanda
perabundantes divitiae erogantur, tot miseriis hodiernis mundi universi
remedium sufficiens praeberi non potest. Potius quam dissensiones inter
nationes vere ac funditus sanentur, iisdem aliae mundi partes inficiuntur.
Novae viae, ex reformato animo initium sumentes, eligendae erunt ut hoc
scandalum removeatur et, mundo ab anxietate qua opprimitur liberato, vera
pax restitui possit.
Quapropter denuo declarandum est: cursum ad arma apparanda gravissimam
plagam humanitatis esse, ac pauperes intolerabiliter laedere. Valde autem
timendum est ne, si perduret, aliquando omnes exitiales clades pariat,
quarum media iam praeparat.
Calamitatibus commonefacti quas humanum genus possibiles effecit, moram,
nobis desuper concessam, qua gaudemus, adhibeamus ut propriae
responsabilitatis magis conscii, vias inveniamus quibus controversias
nostras modo homine digniore componere possimus. Providentia divina a nobis
instanter requirit ut nosmetipsos ab antiqua belli servitute liberemus. Quod
si huiusmodi conamen facere renuerimus, quo ducamur in hac via mala quam
ingressi sumus, nescimus.
82. De bello omnino interdicendo et actione internationali ad
bellum vitandum.
Patet ergo nobis enitendum esse ut viribus omnibus tempora praeparemus
quibus, consentientibus nationibus, bellum quodlibet omnino interdici
possit. Quod sane requirit ut quaedam publica auctoritas universalis, ab
omnibus agnita, instituatur, quae efficaci potestate polleat ut pro omnibus
tum securitas, tum iustitiae observantia, tum iurium reverentia in tuto
ponantur. Antequam vero haec optanda auctoritas institui possit, opus est ut
hodierna suprema gremia internationalia studiis mediorum ad securitatem
communem procurandam aptiorum acriter se dedicent. Cum pax e mutua gentium
fiducia nasci oporteat potius quam armorum terrore nationibus imponi,
omnibus adlaborandum est ut cursus ad arma apparanda finem tandem habeat; ut
diminutio armorum re incipiat, non unilateraliter quidem sed pari passu ex
condicto progrediatur, veris efficacibusque cautionibus munita (168).
Interea non parvipendenda sunt conamina quae iam facta sunt et adhuc
fiunt ut periculum belli amoveatur. Potius adiuvanda est bona voluntas
permultorum qui, ingentibus suorum supremorum munerum curis onerati,
gravissimo autem quo obstringuntur officio moti, bellum quod abhorrent
eliminare satagunt, etiamsi a complexitate rerum quales sunt, praescindere
non possunt. Deum autem enixe rogare oportet ut illis vim det perseveranter
aggrediendi ac fortiter perficiendi hoc summi amoris hominum opus quo pax
viriliter aedificatur. Quod hodie certissime ab eis exigit ut mentem et
spiritum ultra fines propriae nationis extendant, egoismum nationalem atque
ambitionem aliis nationibus dominandi deponant, profundamque reverentiam
erga totam humanitatem nutriant, quae iam ad maiorem sui unitatem tam
laboriose properat.
Circa pacis et armorum depositionis problemata perscrutationes iam
strenue et indesinenter protractae, internationalesque congressus, qui hac
de re egerunt, tamquam primi passus ad solvendas tantopere graves
quaestiones consideranda sunt atque urgentiori modo ad obtinendos effectus
practicos in futurum promovenda. Nihilominus caveant homines ne solummodo
conatibus quorumdam se committant quin de propriis mentibus curent. Nam
populorum moderatores, qui boni communis propriae gentis sponsores sunt et
simul boni universi orbis promotores, ex multitudinum opinionibus et animi
sensibus quam maxime pendent. Nihil eis prodest ut paci aedificandae
instent, quamdiu hostilitatis, contemptus et diffidentiae sensus, racialia
odia necnon obstinatae ideologiae, homines dividunt atque inter se opponunt.
Hinc maxima necessitas urget renovatae mentium educationis novaeque in
publica opinione inspirationis. Qui operi educationis se devovent,
praesertim iuvenum, aut opinionem publicam efformant, tamquam gravissimum
officium reputent curam mentes omnium ad novos pacificos sensus instituendi.
Nos omnes quidem commutare corda nostra oportet, universum orbem et illa
munera prospicientes quae nos, una simul, agere possumus ut genus nostrum ad
meliora proficiat.
Nec falsa spes nos decipiat. Nisi enim, dimissis inimicitiis et odiis,
firma honestaque pacta de pace universali in futuro concludantur, humanitas
quae iam in gravi discrimine versatur, quamvis scientia mirabili praedita,
forsan funeste ad illam horam adducetur in qua non aliam pacem quam
horrendam mortis pacem experiatur. Attamen, dum haec profert, Ecclesia
Christi, in media anxietate huius temporis constituta, firmissime sperare
non cessat. Aetati nostrae iterum iterumque, opportune importune, nuntium
apostolicum proponere intendit: "ecce nunc tempus acceptabile" ut mutentur
corda, "ecce nunc dies salutis" (169).
Sectio II: De communitate internationali aedificanda
83. De causis discordiarum earumque remediis.
Ad pacem aedificandam ante omnia requiritur ut eradicentur causae
discordiarum inter homines, quibus bella aluntur, praesertim iniustitiae.
Non paucae earum ex nimiis inaequalitatibus oeconomicis proveniunt, necnon
ex necessariis remediis retardatis. Aliae vero ex spiritu dominationis et
personarum contemptu oriuntur et, si in causas profundiores inquirimus, ex
humana invidia, diffidentia, superbia aliisque egoisticis passionibus. Cum
tot ordinis defectus homo ferre non possit, ex iis consequitur ut, etiam
bello non saeviente, mundus indesinenter contentionibus inter homines et
violentiis inficiatur. Cum insuper eadem mala in relationibus inter ipsas
nationes inveniantur, necessarium omnino est ut, ad illa vincenda vel
praevenienda, et ad effrenatas violentias coercendas, melius et firmius
cooperentur et coordinentur institutiones internationales necnon indefesse
stimuletur creatio organismorum qui pacem promoveant.
84. De communitate gentium et de institutionibus internationalibus.
Ut, crescentibus hoc tempore arctis mutuae necessitudinis nexibus inter
omnes cives et omnes populos orbis terrarum, bonum commune universale apte
quaeratur et efficacius obtineatur, iam necesse est communitatem gentium
sibi constituere ordinem qui cum hodiernis muneribus congruat, praesertim
relate ad illas numerosas regiones quae intolerabilem egestatem adhuc
patiuntur.
Ad hos fines assequendos, institutiones communitatis internationalis
variis hominum necessitatibus pro sua parte providere debent, tam in vitae
socialis campis ad quos pertinent victus, sanitas, educatio, labor, quam in
nonnullis condicionibus particularibus quae alicubi oriri possunt, ut sunt
necessitas generali nationum progredientium incremento fovendi, aerumnis
profugorum per universum mundum dispersorum occurrendi, vel etiam migrantes
eorumque familias adiuvandi.
Institutiones internationales, universales vel regionales, quae iam
exsistunt certe de genere humano bene merentur. Eaedem tamquam primi conatus
apparent fundamenta internationalia totius communitatis humanae ponendi ut
gravissimae nostrorum temporum quaestiones solvantur, et quidem ad
progressum ubique terrarum promovendum et ad bella in quacumque forma
praecavenda. In omnibus istis campis gaudet Ecclesia de spiritu verae
fraternitatis inter christianos et non christianos florentis qui enititur ut
conamina semper intensiora fiant ad ingentem miseriam sublevandam.
85. De cooperatione internationali in campo oeconomico.
Hodierna generis humani coniunctio etiam instaurationem maioris
cooperationis internationalis in campo oeconomico expostulat. Etenim, etsi
omnes fere populi sui iuris facti sunt, longe tamen abest ut a nimiis
inaequalitatibus et ab omni indebitae dependentiae forma iam liberi sint
omneque gravium difficultatum internarum periculum effugiant.
Incrementum alicuius nationis ex adiumentis humanis et pecuniariis
pendet. Cives uniuscuiusque nationis per educationem et formationem
professionalem ad varia munera vitae oeconomicae et socialis obeunda
praeparandi sunt. Ad hoc autem requiritur auxilium peritorum alienigenarum
qui, dum opem ferunt, non ut dominatores se gerant sed ut adiutores et
cooperatores. Auxilium materiale nationibus progredientibus non
procurabitur, nisi consuetudines hodierni commercii in mundo profunde
mutentur. Alia insuper auxilia a nationibus progressis praestanda sunt sub
forma sive donorum sive mutuorum sive pecuniarum collocationum; quae
praestentur cum generositate et sine cupiditate ex una parte, accipiantur
cum omni honestate ex altera.
Ad verum ordinem oeconomicum universalem instaurandum abolenda sunt nimia
lucrorum studia, ambitiones nationales, appetitus dominationis politicae,
calculi ordinis militaristici necnon machinationes ad ideologias propagandas
et imponendas. Plura oeconomica et socialia systemata proponuntur; optandum
est ut in his periti communia fundamenta sani commercii mundialis inveniant;
quod facilius continget si singuli propria praeiudicia abnuant et ad
dialogum sincere gerendum promptos se praebeant.
86. De quibusdam opportunis normis.
Pro hac cooperatione sequentes normae opportunae videntur:
a) Gentes progredientes valde cordi habeant ut tamquam finem
progressus expresse et firmiter plenam perfectionem humanam suorum
civium appetant. Meminerint ex labore ante omnia et ingenio ipsarum
gentium oriri et crescere progressum quippe qui non solis opibus
alienis, sed propriis plene explicandis necnon ingenio et traditione
propria colendis imprimis inniti debeat. Qua in re illi excellant
oportet, qui maiorem influxum in alios exercent.
b) Gentium autem progressarum officium gravissimum est
progredientes populos ad supradicta munera implenda adiuvandi.
Quapropter mentales et materiales accommodationes, quae ad hanc
universalem cooperationem stabiliendam requiruntur, apud seipsas
perficiant.
Ita in negotiatione cum debilioribus et pauperioribus nationibus
bonum illarum sedulo respiciant; nam hae proventibus quos ex venditione
rerum a se productarum accipiunt, ad propriam suam sustentationem
indigent.
c) Communitatis vero internationalis est incrementum componere
et stimulare, ita tamen ut de opibus ad hoc ordinatis quam efficacissime
et plena cum aequitate disponatur. Ad hanc quoque communitatem pertinet,
principio subsidiarietatis utique servato, rationes oeconomicas in toto
mundo ordinare ut ad normam iustitiae explicentur.
Condantur instituta apta ad promovenda et ordinanda negotia
internationalia, praesertim cum nationibus minus progressis et ad
compensandos defectus qui ex nimia inaequalitate potentiae inter
nationes manant. Huiusmodi ordinatio, cum adiumentis technicis,
culturalibus et nummariis coniuncta, nationibus ad progressum
intendentibus subsidia necessaria praestare debet ut incrementa
oeconomiae suae convenienter consequi valeant.
d) In multis casibus urget necessitas recognoscendi
oeconomicas socialesque structuras; sed cavendum est a solutionibus
technicis immature propositis, imprimis ab illis quae, dum homini
commoda materialia praebent, eius spirituali indoli ac profectui
adversantur. Nam "non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod
procedit de ore Dei" (Mt 4,4). Quaelibet autem humanae familiae
pars in seipsa et in suis melioribus traditionibus aliquam partem
thesauri spiritualis a Deo humanitati concrediti secumfert, etsi multi
nesciunt ex qua origine procedat.
87. De cooperatione internationali quoad incrementum incolarum.
Maxime necessaria evadit cooperatio internationalis relate ad illos
populos qui hodie sat frequenter, praeter tot alias difficultates, ea
peculiariter premuntur quae ex rapido incremento populationis oritur. Urget
necessitas ut per plenam et impensam cooperationem omnium, praesertim
ditiorum nationum, exploretur quomodo ea quae ad victum et ad congruam
instructionem hominum necessaria sunt, parari et cum tota communitate humana
communicari possint. Nonnulli vero populi suae vitae condiciones multo
meliores reddere possent si, debita instructione exculti, a methodis
antiquis pro bonis agrariis gignendis ad novas artes technicas transirent,
eas cum necessaria prudentia suis condicionibus applicantes, ordine sociali
meliori insuper instaurato et terrarum possessionis distributione aequius
ordinata.
Gubernii quidem sunt iura et officia, problema populationis in sua
natione quod attinet, intra propriae competentiae limites; ut puta in ordine
ad legislationem socialem et ad familias respicientem, ad transitum
ruricolarum ad urbes, ad informationes circa statum et necessitates
nationis. Cum hodie mentes hominum de hoc problemate tam vehementer
agitentur, optandum quoque est ut de his omnibus periti catholici,
praesertim in Universitatibus, studia et incepta sollerter prosequantur et
latius evolvant.
Cum autem a multis affirmetur incolarum orbis incrementum, vel saltem
quarumdam nationum, omnibus mediis et cuiusvis generis interventu
auctoritatis publicae funditus omnino minuendum esse, Concilium omnes
hortatur ut caveant a solutionibus publice vel privatim promotis et
quandoque impositis, quae legi morali contradicunt. Nam iuxta inalienabile
hominis ius ad matrimonium et generationem prolis, deliberatio circa numerum
prolis gignendae a recto iudicio parentum pendet ac nullo modo auctoritatis
publicae iudicio committi potest. Cum autem parentum iudicium conscientiam
recte formatam supponat, magni momenti est ut omnibus aditus praebeatur ad
colendam rectam et vere humanam responsabilitatem quae legem divinam,
attentis adiunctis rerum et temporum, respiciat; hoc vero exigit ut passim
condiciones paedagogicae et sociales in melius mutentur et imprimis ut
formatio religiosa vel saltem integra moralis institutio praebeatur. De
progressibus porro scientificis in explorandis methodis quibus coniuges
iuvari possint in ordinando numero prolis, quarum firmitas bene probata est
et congruentia cum ordine morali comperta habetur, homines sapienter
certiores fiant.
88. De munere christianorum in subsidiis praestandis.
Ad ordinem internationalem cum vera observantia legitimarum libertatum et
amica fraternitate omnium aedificandum, christiani libenter et toto corde
cooperentur, idque eo magis quod maior pars mundi tanta adhuc egestate
laborat ut in pauperibus Christus Ipse quasi alta voce caritatem suorum
discipulorum evocet. Ne igitur scandalo sit hominibus aliquas nationes,
quarum saepius maior numerus civium christiano nomine ornatur, bonorum copia
abundare, dum aliae rebus ad vitam necessariis priventur ac fame, morbis
omnimodaque miseria cruciantur. Sunt enim spiritus paupertatis et caritatis
gloria et testimonium Ecclesiae Christi.
Laudandi igitur et adiuvandi sunt illi christiani, iuvenes praesertim,
qui sponte seipsos ad aliis hominibus et populis auxilia praestanda
offerunt. Immo totius Populi Dei est, Episcopis verbo et exemplo
praeeuntibus, miserias huius temporis pro viribus sublevare, idque, ut
antiquus mos ferebat Ecclesiae, non ex superfluis tantum, sed etiam ex
substantia.
Modus subsidia colligendi et distribuendi, quin sit rigide et uniformiter
ordinatus, recto tamen ordine disponatur in dioecesibus, nationibus et in
universo mundo, coniuncta, ubicumque opportunum videtur, actione
catholicorum cum ceteris fratribus christianis. Spiritus enim caritatis
providum ordinatumque actionis socialis et caritativae exercitium nedum
prohibeat, potius id imponit. Quare necesse est eos qui se ad nationibus
progredientibus inserviendum devovere intendunt, idoneis etiam institutis
apte efformari.
89. De praesentia efficaci Ecclesiae in communitate internationali.
Ecclesia, cum, divina sua missione innixa, omnibus hominibus Evangelium
praedicat et thesauros gratiae elargitur, ubique terrarum ad pacem firmandam
et solidum fundamentum ponendum consortionis fraternae hominum et populorum
confert: cognitionem scilicet legis divinae et naturalis. Quapropter
Ecclesia in ipsa communitate gentium omnino praesens esse debet ad
cooperationem inter homines fovendam et excitandam; et quidem tam per suas
institutiones publicas quam per plenam ac sinceram collaborationem omnium
christianorum, solo desiderio omnibus inserviendi inspiratam.
Quod efficacius attingetur si ipsi fideles, suae responsabilitatis
humanae et christianae conscii, iam in proprio ambitu vitae voluntatem
prompte cooperandi cum communitate internationali excitare satagunt. Cura
peculiaris hac in re iuvenibus formandis impendatur, tam in educatione
religiosa quam civili.
90. De partibus christianorum in institutionibus internationalibus.
Praecellens quaedam forma navitatis internationalis christianorum absque
dubio socia opera est quam, sive singuli sive consociati, in ipsis
Institutis ad cooperationem inter nationes provehendam conditis vel
condendis praestant. Communitati gentium in pace et fraternitate
aedificandae insuper multipliciter inservire possunt variae consociationes
catholicae internationales, quae roborandae sunt, auctis numero cooperatorum
bene formatorum, subsidiis quibus indigent et apta virium coordinatione.
Nostris enim temporibus et actionum efficacitas et colloquii necessitas
consociata incepta postulant. Tales consociationes insuper haud parum
conferunt ad universalem sensum excolendum, catholicis certe congruum, et ad
formandam conscientiam vere universalis solidarietatis et responsabilitatis.
Optandum denique est ut catholici, ad munus suum in communitate
internationali rite implendum, actuose et positive cooperare studeant sive
cum fratribus seiunctis qui una cum eis evangelicam caritatem profitentur,
sive cum omnibus hominibus veram pacem sitientibus.
Concilium vero, ratione habita immensitatis aerumnarum quibus maior pars
generis humani etiam nunc vexatur, et ad iustitiam simul ac amorem Christi
erga pauperes ubique fovendum, valde opportunum aestimat creationem alicuius
Ecclesiae universalis organismi, cuius sit catholicorum communitatem
excitare ut progressus indigentium regionum necnon iustitia socialis inter
nationes promoveantur.
Conclusio
91. De munere singulorum fidelium et Ecclesiarum particularium.
Ea quae ab hac Sacra Synodo ex thesauris doctrinae Ecclesiae proponuntur,
omnes homines nostrorum temporum, sive in Deum credant sive Eum non
explicite agnoscant, adiuvare intendunt ut, suam integram vocationem clarius
percipientes, mundum praecellenti dignitati hominis magis conforment,
universalem altiusque fundatam fraternitatem appetant atque, sub impulsu
amoris, generoso atque consociato conamine, urgentibus nostrae aetatis
postulationibus respondeant.
Sane coram immensa diversitate tum rerum status tum culturae humanae
formarum in mundo, propositio haec in compluribus suis partibus consulto
nonnisi indolem generalem prae se fert: immo, licet doctrinam iam in
Ecclesia receptam proferat, cum non raro de rebus incessanti evolutioni
subiectis agatur, adhuc prosequenda et amplianda erit. Confidimus vero multa
quae verbo Dei et spiritu Evangelii innixi protulimus, omnibus validum
adiutorium conferre posse, praesertim postquam adaptatio ad singulas gentes
et mentalitates a christifidelibus sub Pastorum moderamine ad actum deducta
fuerit.
92. De dialogo inter omnes homines.
Ecclesia, vi suae missionis universum orbem nuntio evangelico illuminandi
et omnes homines cuiusvis nationis, stirpis vel culturae in unum Spiritum
coadunandi, signum evadit illius fraternitatis quae sincerum dialogum
permittit atque roborat.
Quod autem requirit ut imprimis in ipsa Ecclesia mutuam aestimationem,
reverentiam et concordiam promoveamus, omni legitima diversitate agnita, ad
fructuosius semper colloquium inter omnes instituendum qui unum Populum Dei
constituunt, sive pastores sive ceteri christifideles sint. Fortiora enim
sunt ea quibus uniuntur fideles quam ea quibus dividuntur: sit in
necessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus caritas (170).
Animus autem noster simul complectitur fratres nondum nobiscum in plena
communione viventes eorumque communitates, quibus tamen coniungimur
confessione Patris et Filii et Spiritus Sancti ac vinculo caritatis, memores
scilicet christianorum unitatem hodie etiam a multis in Christum non
credentibus exspectari et desiderari. Quo magis enim haec unitas, sub
potenti virtute Spiritus Sancti, in veritate et caritate proficiet, eo magis
universo mundo erit praesagium unitatis et pacis. Quare, unitis viribus et
in formis huic praeclaro fini hodie efficaciter assequendo magis magisque
aptatis, studeamus ut, Evangelio in dies melius conformati, fraterne
cooperemur ad servitium familiae humanae praestandum quae, in Christo Iesu,
in familiam filiorum Dei vocatur.
Animum nostrum proin etiam ad omnes convertimus qui Deum agnoscunt et in
traditionibus suis pretiosa elementa religiosa et humana conservant,
optantes ut apertum colloquium omnes nos adigat ad impulsiones Spiritus
fideliter accipiendas et alacriter implendas.
Desiderium talis colloquii, quod sola caritate erga veritatem ducatur,
servata utique congrua prudentia, ex nostra parte neminem excludit, neque
illos qui praeclara animi humani bona colunt, eorum vero Auctorem nondum
agnoscunt, neque illos qui Ecclesiae opponuntur eamque variis modis
persequuntur. Cum Deus Pater principium omnium exsistat et finis, omnes, ut
fratres simus, vocamur. Et ideo, hac eadem humana et divina vocatione
vocati, sine violentia, sine dolo ad aedificandum mundum in vera pace
cooperari possumus et debemus.
93. De mundo aedificando et ad finem perducendo.
Christiani, memores verbi Domini "in hoc cognoscent omnes quia discipuli
mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem" (Io 13,35), nihil
ardentius optare possunt quam ut hominibus mundi huius temporis semper
generosius et efficacius inserviant. Itaque, Evangelio fideliter adhaerentes
eiusque viribus fruentes, cum omnibus qui iustitiam diligunt et colunt
coniuncti, ingens opus in his terris adimplendum susceperunt, de quo Ei, qui
omnes iudicabit ultimo die, rationem reddere debent. Non omnes qui dicunt:
"Domine, Domine", intrabunt in regnum caelorum, sed ii qui faciunt
voluntatem Patris (171) validamque manum operi apponunt. Vult autem Pater ut in
omnibus hominibus Christum fratrem agnoscamus et efficaciter diligamus, tam
verbo quam opere, ita testimonium perhibentes Veritati, et cum aliis
mysterium amoris Patris caelestis communicemus. Hac via in toto orbe
terrarum homines ad vivam spem excitabuntur, quae Spiritus Sancti donum est,
ut tandem aliquando in pace ac beatitudine summa suscipiantur, in patria
quae gloria Domini effulget.
"Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut
intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis, Ipsi gloria in
Ecclesia et in Christo Iesu, in omnes generationes saeculorum. Amen" (Eph
3, 20-21).
Haec omnia et singula quae in hac Constitutione pastorali edicta sunt,
placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis
tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto
approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad
Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum
die VII mensis decembris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes.
VACATIO LEGIS
PRO DECRETIS PROMULGATIS IN SESSIONE IX
Beatissimus Pater pro novis legibus, quae in modo promulgatis decretis
continentur, statuit vacationem usque ad diem vigesimam nonam mensis iunii
anni MCMLXVI, nempe usque ad festum Ss. Apostolorum Petri et Pauli proximi
anni.
Interea Summus Pontifex normas edet ad praedictas leges exsequendas.
† PERICLES FELICI
Archiepiscopus tit. Samosatensis
Ss. Concilii Secretarius Generalis
Patrum subsignationes
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae
Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis
TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis ALOISI MASELLA.
† Ego FERDINANDUS Episcopus tit. Veliternus Cardinalis CENTO.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.
† Ego IGNATIUS GABRIEL Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha Antiochenus Syrorum.
† Ego MAXIMUS IV Cardinalis SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melkitarum.
† Ego PAULUS PETRUS Cardinalis MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus Maronitarum.
† Ego STEPHANUS I Cardinalis SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum.
† Ego EMMANUEL TIT. Ss. Marcellini et Petri Presbyter Cardinalis GONÇALVES
CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.
† Ego ACHILLES titulo S. Sixti Presbyter Cardinalis LIÉNART, Episcopus
Insulensis.
Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis
COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis
AGAGIANIAN.
† Ego VALERIANUS titulo S. Mariae in Via Lata Presbyter Cardinalis GRACIAS,
Archiepiscopus Bombayensis.
† Ego IOANNES titulo S. Marci Presbyter Cardinalis URBANI, Patriarcha
Venetiarum.
Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE, S. R.
E. Datarius.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Honuphrii in Ianiculo Presbyter Cardinalis GARIBI Y
RIVERA, Archiepiscopus Guadalajarensis.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.
† Ego PAULUS titulo Ss. Quirici et Iulittae Presbyter Cardinalis RICHAUD,
Archiepiscopus Burdigalensis.
† Ego IOSEPHUS M. titulo Ss. Viti, Modesti et Crescentiae Presbyter
Cardinalis BUENO Y MONREAL, Archiepiscopus Hispalensis.
† Ego FRANCISCUS titulo S. Eusebii Presbyter Cardinalis KÖNIG, Archiepiscopus
Vindobonensis.
† Ego IULIUS titulo S. Mariae Scalaris Presbyter Cardinalis DÖPFNER,
Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis.
Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter Cardinalis TESTA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.
† Ego PETRUS TATSUO titulo S. Antonii Patavini de Urbe Presbyter Cardinalis
DOI, Archiepiscopus Tokiensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis Baptistae Florentinorum Presbyter Cardinalis
LEFEBVRE, Archiepiscopus Bituricensis.
† Ego BERNARDUS titulo S. Ioachimi Presbyter Cardinalis ALFRINK,
Archiepiscopus Ultraiectensis.
† Ego RUFINUS I. titulo S. Mariae ad Montes Presbyter Cardinalis SANTOS,
Archiepiscopus Manilensis.
† Ego LAUREANUS titulo S. Francisci Assisiensis ad Ripam Maiorem Presbyter
Cardinalis RUGAMBWA, Episcopus Bukobaënsis.
† Ego IOSEPHUS titulo Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi in Exquiliis Presbyter
Cardinalis RITTER, Archiepiscopus S. Ludovici.
† Ego IOANNES titulo S. Silvestri in Capite Presbyter Cardinalis HEENAN,
Archiepiscopus Vestmonasteriensis, Primas Angliae.
† Ego IOANNES titulo Ssmae Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis
VILLOT, Archiepiscopus Lugdunensis et Viennensis, Primas Galliae.
† Ego PAULUS titulo S. Camilli de Lellis ad Hortos Sallustianos Presbyter
Cardinalis ZOUNGRANA, Archiepiscopus Uagaduguensis.
† Ego HENRICUS titulo S. Agathae in Urbe Presbyter Cardinalis DANTE.
Ego CAESAR titulo D.nae N.ae a Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter
Cardinalis ZERBA.
† Ego AGNELLUS titulo Praecelsae Dei Matris Presbyter Cardinalis ROSSI,
Archiepiscopus S. Pauli in Brasilia.
† Ego IOANNES titulo S. Martini in Montibus Presbyter Cardinalis COLOMBO,
Archiepiscopus Mediolanensis.
† Ego GUILLELMUS titulo S. Patricii ad Villam Ludovisi Presbyter Cardinalis
CONWAY, Archiepiscopus Armachanus, totius Hiberniae Primas.
† Ego ANGELUS titulo Sacri Cordis Beatae Mariae Virginis ad forum Euclidis
Presbyter Cardinalis HERRERA, Episcopus Malacitanus.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.
Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego ANTONIUS S. Eugenii Diaconus Cardinalis BACCI.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in via Tusculana Diaconus Cardinalis Callori
DI VIGNALE.
(1) Constitutio Pastoralis «De Ecclesia in mundo huius temporis» duabus
partibus constans, unum quid tamen efficit. «Pastoralis» autem dicitur
Constitutio ex eo quod, principiis doctrinalibus innixa, habitudinem Ecclesiae
ad mundum et ad homines hodiernos exprimere intendit. Ideo nec in priori parte
pastoralis deest intentio, nec vero in secunda intentio doctrinalis. In parte
quidem priori, Ecclesia doctrinam suam evolvit de homine, de mundo in quem homo
inseritur, et de habitudine sua ad ipsos. In secunda autem diversos aspectus
hodiernae vitae et societatis humanae pressius considerat, et quidem speciatim
quaestiones et problemata quae nostris temporibus hac in re urgentiora videntur.
Unde fit ut, in hac posteriori parte, materia, principiis doctrinalibus
subiecta, non tantum elementis permanentibus, sed etiam contingentibus constet.
Interpretanda est igitur Constitutio iuxta normas generales theologicae
interpretationis, et quidem ratione habita, praesertim in secunda eius parte,
adiunctorum mutabilium cum quibus res de quibus agitur natura sua connectuntur.
(2) Cf. Io. 18, 37.
(3) Cf. Io. 3, 17; Mt. 20, 28; Mc. 10, 45.
(4) Cf. Rom. 7, 14 ss.
(5) Cf. 2 Cor. 5, 15.
(6) Cf. Act. 4, 12.
(7) Cf. Hebr. 13, 8.
(8) Cf. Col. 1, 15.
(9) Cf. Gen. 1, 26; Sap. 2, 23.
(10) Cf. Eccli. 17, 3-10.
(11) Cf. Rom. 1, 21-25.
(12) Cf. Io. 8, 34.
(13) Cf. Dan. 3, 57-90.
(14) Cf. I Cor. 6, 13-20.
(15) Cf. I Reg. 16, 7; Ier. 17, 10.
(16) Cf. Eccli. 17, 7-8.
(17) Cf. Rom. 2, 14-16.
(18) Cf. PIUS XII, Nuntius radiophonicus de conscientia christiana in
iuvenibus recte efformanda, 23 martii 1952: AAS 44 (1952), p. 271.
(19) Cf Mt. 22, 37-40; Gal. 5, 14.
(20) Cf. Eccli. 15, 14.
(21) Cf. 2 Cor. 5, 10.
(22) Cf. Sap. 1, 13; 2, 23-24; Rom. 5, 21; 6, 23; Iac.
1, 15.
(23) Cf. I Cor. 15, 56-57.
(24) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Redemptoris, 19 martii 1937:
AAS 29 (1937), pp. 65-106; PIUS XII, Litt. Encycl. Ad Apostolorum Principis,
29 iunii 1958: AAS 50 (1958), pp. 601-614; IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), pp. 451-453; PAULUS VI,
Litt. Encycl.
Ecclesiam Suam, 6 augusti 1964: AAS 56 (1964), pp. 651-653.
(25) Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, cap. I, n. 8: AAS 57 (1965), p. 12.
(26) Cf. Phil. 1, 27.
(27) S. AUGUSTINUS, Confess. I, 1: PL 32, 661.
(28) Cf. Rom. 5, 14. Cf. TERTULLIANUS, De carnis resurr. 6:
«Quodcumque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus»: PL 2,
802 (848); CSEL, 47, p. 33, 1. 12-13.
(29) Cf. 2 Cor 4, 4.
(30) Cf. CONC. CONSTANTINOP. II, can. 7: «Neque Deo Verbo in carnis naturam
transmutato, neque Carne in Verbi naturam transducta»: DENZ. 219 (428). - Cf.
etiam CONC. CONSTANTINOP. III: «Quemadmodum enim sanctissima atque immaculata
animata eius caro deificata non est perempta ( theótheisa ouk anèrethè), sed in
proprio sui statu et ratione permansit»: DENZ. 291 (556). - Cf. CONC. CHALCED.:
«in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter
agnoscendum»: DENZ. 148 (302).
(31) Cf. CONC. CONSTANTINOP. III: «ita et humana eius voluntas deificata non
est perempta»: DENZ. 291 (556).
(32) Cf. Heb. 4, 15.
(33) Cf. 2 Cor. 5, 18-19; Col. 1, 20-22.
(34) Cf. I Pt. 2, 21; Mt. 16, 24; Lc. 14, 27.
(35) Cf. Rom. 8, 29; Col. 1, 18.
(36) Cf. Rom. 8, 1-11.
(37) Cf. 2 Cor. 4, 14.
(38) Cf. Phil. 3, 10; Rom. 8, 17.
(39) Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, cap. II, n. 16: AAS 57 (1965), p. 20.
(40) Cf. Rom. 8, 32.
(41) Cf. Liturgia Paschalis Byzantina.
(42) Cf. Rom. 8, 15; Gal. 4, 6; Io. 1, 12 et I Io.
3, 1.
(43) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), pp. 401-464, et Litt.
Encycl.
Pacem in terris, 11 aprilis 1963: AAS 55 (1963), pp. 257-304; PAULUS VI,
Litt. Encycl.
Ecclesiam Suam, 6 augusti 1964: AAS 56 (1964), pp. 609-659.
(44) Cf. Lc. 17, 33.
(45) Cf. S. THOMAS, I Ethic. Lect. I.
(46) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 418; PIUS XI, Litt. Encycl.
Quadragesimo anno, 15 maii 1931: AAS 23 (1931), p. 222 ss.
(47) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 417.
(48) Cf. Mc. 2, 27.
(49) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris: AAS 55 (1963), p. 266.
(50) Cf. Iac. 2, 15-16.
(51) Cf. Lc. 16, 19-31.
(52) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris: AAS 55 (1963), pp. 299-300.
(53) Cf. Lc. 6, 37-38; Mt. 7, 1-2; Rom. 2, 1-11; 14,
10-12.
(54) Cf. Mt. 5, 45-47.
(55) CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, cap. II, n. 9: AAS 57 (1965), pp. 12-13.
(56) Cf. Ex. 24, 1-8.
(57) Cf. Gen. 1, 26-27; 9, 2-3; Sap. 9, 2-3.
(58) Cf. Ps. 8, 7 et 10.
(59) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris: AAS 55 (1963), p. 297.
(60) Cf. Nuntius ad universos homines a Patribus missus ineunte Concilio
Vaticano II, oct. 1962: AAS 54 (1962), pp. 822-823.
(61) Cf. PAULUS VI, Alloc. ad Corpus diplomaticum, 7 ian. 65: AAS 57
(1965), p. 232.
(62) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. De fide cath., Dei Filius,
cap. III: DENZ. 1785-1786 (3004-3005).
(63) Cf. PIO PASCHINI, Vita e opere di Galileo Galilei, 2 vol., Pont.
Accademia delle Scienze, Città del Vatic., 1964.
(64) Cf. Mt. 24, 13; 13, 24-30 et 36-43.
(65) Cf. 2 Cor. 6, 10.
(66) Cf. Io. 1, 3 et 14.
(67) Cf. Eph. 1, 10.
(68) Cf. Io. 3, 14-16; Rom. 5, 8-10.
(69) Cf. Act 2, 36; Mt 28, 18.
(70) Cf. Rom. 15, 16.
(71) Cf. Act. 1, 7.
(72) Cf. I Cor. 7, 31; S. IRENAEUS, Adversus haereses, V, 36, :
PG 7, 1222.
(73) Cf. 2 Cor. 5, 2; 2 Petr. 3, 13.
(74) Cf. I Cor. 2, 9; Apoc. 21, 4-5.
(75) Cf. I Cor. 15, 42 et 53.
(76) Cf. I Cor. 13, 8; 3, 14.
(77) Cf. Rom 8, 19-21.
(78) Cf. Lc. 9, 25.
79) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), p.
207.
(80) Missale romanum, praefatio festi Christi Regis.
(81) Cf. PAULUS VI, Litt. Encycl. Ecclesiam suam, III: AAS 56 (1964),
pp. 637-659.
(82) Cf. Tit. 3, 4:
«philanthropia».
(83) Cf. Eph. 1, 3; 5-6; 13-14; 23.
(84) CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, cap. I, n. 8: AAS 57 (1965), p. 12.
(85)
Ibid., cap. II, n. 9: AAS 57 (1965), p. 14; cf. n. 8: AAS, l. c., p. 11.
(86)
Ibid., cap. I, n. 8: AAS 57 (1965), p. 11. (87) Cf. ibid., cap. IV, n.
38: AAS 57 (1965), p. 43, cum nota 120.
(88) Cf. Rom. 8, 14, 17.
(89) Cf. Mt. 22, 39.
(90) Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, cap. II, n. 9: AAS 57 (1965), pp. 12-14.
(91) Cf. PIUS XII, Allocutio ad cultores historiae et artis, 9 martii
1956: AAS 48 (1956), p. 212: «Son Divin Fondateur, Jésus-Christ, ne lui a donné
aucun mandat ni fixé aucune fin d'ordre culturel. Le but que le Christ lui
assigne est strictement religieux (...). L'Eglise doit conduire les hommes à
Dieu, afin qu'ils se livrent à lui sans réserve (...). L'Eglise ne peut jamais
perdre de vue ce but strictement religieux, surnaturel. Le sens de toutes ses
activités, jusqu'au dernier canon de son Code, ne peut être que d'y concourir
directement ou indirectement».
(92) CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, cap. I, n. 1: AAS 57 (1965), p. 5.
(93) Cf. Hebr. 13, 14.
(94) Cf. 2 Thess. 3, 6-13; Eph. 4, 28.
(95) Cf. Is. 58, 1-12.
(96) Cf. Mt. 23, 3-33; Mc. 7, 10-13.
(97) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra, IV: AAS 53 (1961), pp. 456-457 et I: l. c., pp. 407,
410-411.
(98) Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm.. de Ecclesia,
Lumen gentium, cap. III, n. 28: AAS 57 (1965), pp. 34-35.
(99)
Ibid., n. 28: AAS l. c., pp. 35-36.
(100) Cf. S. AMBROSIUS, De virginitate, cap. VIII, n. 48: PL 6, 278.
(101) CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, cap. II, n. 15: AAS 57 (1965), p. 20.
(102) Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, cap. II, n. 13: AAS 57 (1965), p. 17.
(103) Cf. IUSTINUS, Dialogus cum Tryphone, cap. 110: PG 6, 729; ed.
Otto, 1897, pp. 391-393: «... sed quanto magis talia nobis infliguntur, tanto
plures alii fideles et pii per nomen Iesu fiunt». Cf. TERTULLIANUS,
Apologeticus, cap. L, 13: PL 1, 534; Corpus Christ., ser. lat. I, p.
171: «Etiam plures efficimur, quoties metimus a vobis: semen est sanguis
Christianorum!». Cf. Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, cap. II, n. 9: AAS 57 (1965), p. 14.
(104) Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, cap. VII, n. 48: AAS 57 (1965), p. 53.
(105) Cf. PAULUS VI, Allocutio die 3 feb. 1965 habita: L'Osservatore
Romano, 4 febbraio 1965.
(106) Cf. S. AUGUSTINUS, De bono coniugali, PL 40, 375-376 et 394; S.
THOMAS, Summa Theol., Suppl. Quaest. 49, art. 3 ad 1; Decretum pro Armenis:
DENZ. 702 (1327); PIUS XI, Litt. Encycl. Casti Connubii: AAS 22 (1930),
pp. 543-555; DENZ. 2227-2238 (3703-3714).
(107) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Casti Connubii: AAS 22 (1930), pp.
546-547; DENZ. 2231 (3706).
(108) Cf. Os. 2; Ier. 3, 6-13; Ez. 16 et 23; Is.
54.
(109) Cf. Mt. 9, 15; Mc. 2, 19-20; Lc. 5, 34-35; Io.
3, 29; 2 Cor. 11, 2; Eph. 5, 27; Apoc. 19, 7-8; 21, 2 et 9.
(110) Cf. Eph. 5, 25.
(111) Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium: AAS 57 (1965), pp. 15-16; 40-41; 47.
(112) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Casti Connubii: AAS 22 (1930), p.
583.
(113) Cf. I Tim. 5, 3.
(114) Cf. Eph. 5, 32.
(115) Cf. Gen. 2, 22-24; Prov. 5, 18-20; 31, 10-31; Tob.
8, 4-8; Cant. 1, 1-3; 2, 16; 4,16-5,1; 7, 8-11; I Cor. 7, 3-6;
Eph. 5, 25-33.
(116) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Casti Connubii: AAS 22 (1930), pp.
547-548; DENZ. 2232 (3707).
(117) Cf. I Cor. 7, 5.
(118) Cf. PIUS XII, Allocutio Tra le visite, 20 ian. 1958: AAS 50
(1958), p. 91.
(119) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Casti Connubii: AAS 22 (1930), pp.
559-561; DENZ.-SCHÖN. 3716-3718; PIUS XII, Allocutio Conventui Unionis
Italicae inter Obstetrices, 29 oct. 1951: AAS 43 (1951), pp. 835-854; PAULUS
VI, Allocutio ad Em.mos Patres Purpuratos, 23 iunii 1964: AAS 56 (1964),
pp. 581-589. Quaedam quaestiones quae aliis ac diligentioribus investigationibus
indigent, iussu Summi Pontificis, Commissioni pro studio populationis, familiae
et natalitatis traditae sunt, ut postquam illa munus suum expleverit, Summus
Pontifex iudicium ferat. Sic stante doctrina Magisterii, S. Synodus solutiones
concretas immediate proponere non intendit.
(120) Cf. Eph. 5, 16; Col. 4, 5.
(121) Cf. Sacramentarium gregorianum: PL 78, 262.
(122) Cf. Rom. 5, 15 et 18; 6, 5-11; Gal. 2, 20.
(123) Cf. Eph. 5, 25-27.
(124) Cf. Expositio introductoria huius Constitutionis, nn. 4-10,
supra pp. 684-692.
(125) Cf. Col. 3, 1-2
(126) Cf. Gen. 1, 28.
(127) Cf. Prov. 8, 30-31.
(128) Cf. S. IRENAEUS, Adv. Haer. III, 11, 8: ed. Sagnard, p. 200; Cf.
ib., 16, 6: pp. 290-292; 21, 10-22: pp. 370-372; 22, 3: p. 378; etc.
(129) Cf. Eph. 1, 10.
(130) Cf. verba PII XI ad Exc.mum D.num Roland-Gosselin: «Il ne faut
jamais perdre de vue que l'objectif de l'Eglise est d'evangéliser et non de
civiliser. Si elle civilise, c'est par l'évangélisation» (Semaine Sociale de
Versailles, 1936, pp. 461-462).
(131) CONC. VAT. I, Const. dogm. De fide cath., Dei Filius, cap. IV:
DENZ. 1795, 1799 (3015, 1019). Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo anno:
AAS 23 (1931), p. 190.
(132) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris: AAS 55 (1963), p. 260.
(133) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris: AAS 55 (1963), p. 283; PIUS XII, Nuntius radiophon., 24
dec. 1941: AAS 34 (1942), pp. 16-17.
(134) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris: AAS 55 (1963), p. 260.
(135) Cf. IOANNES XXIII, Allocutio habita d. 11 oct. 1962, in initio
Concilii: AAS 54 (1962), p. 792.
(136) Cf. CONC. VAT. II, Const. de Sacra Liturgia,
Sacrosanctum Concilium, n. 123 AAS 56 (1964), p. 131; PAULUS VI,
Discorso agli artisti romani, 7 maii 1964: AAS 56 (1964), pp. 439-442.
(137) Cf. CONC. VAT. II, Decr. de institutione sacerdotali, Optatam totius,
et Decl. de educatione christiana, Gravissimum educationis.
(138) Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, cap. IV, n. 37: AAS 57 (1965), pp. 42-43.
(139) Cf. PIUS XII, Nuntius 23 martii 1952: AAS 44 (1952), p. 273;
IOANNES XXIII, Allocutio ad A.C.L.I., 1 maii 1959: AAS 51 (1959), p. 358.
(140) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), p.
190 ss.; PIUS XII, Nuntius, 23 martii 1952: AAS 44 (1952), p. 276 ss.;
IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 450; CONC. VAT. II, Decretum de
instrum. communic. socialis, Inter mirifica, cap. I, n. 6: AAS 56 (1964), p.
147.
(141) Cf. Mt. 16, 26; Lc. 16, 1-31; Col. 3, 17.
(142) Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Libertas praestantissimum, 20 iunii
1888: ASS 20 (1887-88), pp. 597 ss.; PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo anno:
AAS 23 (1931), p. 191 ss.; ID., Divini Redemptoris: AAS 29 (1937), p. 65
ss.; PIUS XII, Nuntius natalicius 1941: AAS 34 (1942), p. 10 ss.; IOANNES
XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (1961), pp. 401-464.
(143) Quoad problema agriculturae cf. praesertim IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 341 ss.
(144) Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Rerum Novarum: ASS 23 (1890-91), pp.
649-662; PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), pp.
200-201; ID., Litt. Encycl. Divini Redemptoris: AAS 29 (1937), p. 92;
PIUS XII, Nuntius radiophonicus in pervigilio Natalis Domini 1942: AAS 35
(1943), p. 20; ID., Allocutio 13 iunii 1943: AAS 35 (1943), p. 172; ID.,
Nuntius radiophonicus operariis Hispaniae datus, 11 martii 1951: AAS 43
(1951), p. 215; IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 419.
(145) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (1961), pp. 408, 424, 427; verbum autem
«curatione» desumptum est ex textu latino Litt. Encycl. Quadragesimo anno:
AAS 23 (1931), p. 199. Sub aspectu evolutionis quaestionis cf. etiam: PIUS XII,
Allocutio 3 iunii 1950: AAS 42 (1950), pp. 485-488; PAULUS VI, Allocutio 8 iunii
1964: AAS 56 (1964), pp. 574-579.
(146)Cf. PIUS XII, Epist. Encycl. Sertum laetitiae: AAS 31 (1939), p.
642; IOANNES XXIII, Allocutio concistorialis: AAS 52 (1960), pp. 5-11; ID.,
Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 411.
(147) Cf. S. THOMAS, Summa Theol. II-II, q. 32, a. 5 ad 2; Ibid. q.
66, a. 2: cf. explicationem in LEO XIII, Litt. Encycl. Rerum Novarum: ASS
23 (1890-91), p. 651; cf. etiam PIUS XII, Allocutio 1 iunii 1941: AAS 33
(1941), p. 199; ID., Nuntius radiophonicus natalicius 1954: AAS 47
(1955), p. 27.
(148) Cf. S. BASILIUS, Hom. in illud Lucae «Destruam horrea mea», n. 2: PG
31, 263; LACTANTIUS, Divinarum Institutionum, lib. V, de iustitia: PL 6, 565 B;
S. AUGUSTINUS, In Ioann. Ev. tr. 50, n. 6: PL 35, 1760; ID., Enarratio in Ps.
CXLVII, 12: PL 37, 1922; S. GREGORIUS M., Homiliae in Ev., hom. 20, 12: PL 76,
1165: ID., Regulae Pastoralis liber, pars III, c. 21: PL 77, 87; S.
BONAVENTURA, In III Sent. d. 33, dub. I: ed. Quaracchi III, 728; ID., In IV
Sent. d. 15, p. II, a. 2, q. 1: ibid IV, 371 b; Quaest. de superfluo: ms.
Assisi, Bibl. comun. 186, ff. 112ª-113ª; S. ALBERTUS M., In III Sent., d. 33, a.
3, sol. 1: ed. Borgnet XXVIII, 611; ID., In IV Sent. d. 15, a. 16: ibid. XXIX,
494-497. Quod autem ad determinationem superflui nostris temporibus: cf. IOANNES
XXIII, Nuntius radiotelevisificus 11 sept. 1962: AAS 54 (1962), p. 682:
«Dovere di ogni uomo, dovere impellente del cristiano è di considerare il
superfluo con la misura delle necessità altrui, e di ben vigilare perché
l'amministrazione e la distribuzione dei beni creati venga posta a vantaggio di
tutti».
(149) Valet in illo casu antiquum principium: «in extrema necessitate omnia
sunt communia, id est communicanda». Alia ex parte pro ratione, extensione et
modo quo applicatur principium in textu proposito, praeter modernos probatos
auctores: cf. S. THOMAS, Summa Theol. II-II, q. 66, a. 7. Ut patet, pro
recta applicatione principii, omnes condiciones moraliter requisitae servandae
sunt.
(150) Cf. GRATIANI Decretum, c. 21, dist. LXXXVI: ed. Friedberg I,
302. Istud dictum invenitur iam in PL 54
(151) Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Rerum Novarum: ASS 23 (1890-91), pp.
643-646; PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), p. 191;
PIUS XII, Nuntius radiophonicus 1 iunii 1941: AAS 33 (1941), p. 199; ID.,
Nuntius radiophonicus in pervigilio Natalis Domini 1942: AAS 35 (1943),
p. 17; ID., Nuntius radiophonicus 1 sept. 1944: AAS 36 (1944), p. 253;
IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (1961), pp. 428-429.
(152) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), p.
214; IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 429.
(153) Cf. PIUS XII, Nuntius Radiophonicus Pent. 1941: AAS 44 (1941),
p. 199; IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (1961 ), p. 430.
(154) Pro recto usu bonorum iuxta doctrinam Novi Testamenti cf. Lc. 3, 11;
10, 30 ss.; 11, 41; I Pt. 5, 3; Mc. 8,36; 12, 29-31; Iac. 5, 1-6; I Tim. 6, 8;
Eph. 4, 28; 2 Cor. 8, 13 ss.; I Io. 3, 17-18.
(155) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 417.
(156) Cf. ID., ibid.
(157) Cf. Rom. 13, 1-5.
(158) Cf. Rom. 13, 5.
(159) Cf. PIUS XII, Nuntius radioph., 24 dec. 1942: AAS 35 (1943), pp.
9-24; 24 dec. 1944: AAS 37 (1945), pp. 11-17; IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris:: AAS 55 (1963), pp. 263, 271, 277-278.
(160) Cf. PIUS XII, Nuntius radioph., 1 iun. 1941: AAS 33 (1941), p.
200; IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris:: l. c., pp. 273-274.
(161) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra: AAS 53 (1961), pp. 415-418.
(162) Cf. PIUS XI, Alloc. Ai dirigenti della Federazione Universitaria
Cattolica: Discorsi di Pio XI: ed. Bertetto, Torino, vol. I (1960), p. 743.
(163) Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, n. 13: AAS 57 (1965), p 17.
(164) Cf. Lc. 2, 14.
(165) Cf. Eph. 2, 16; Col. 1, 20-22.
(166) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11 aprilis 1963: AAS 55 (1963), p. 291: «Quare aetate
hac nostra, quae vi atomica gloriatur, alienum est a ratione, bellum iam aptum
esse ad violata iura sarcienda».
(167) Cf. PIUS XII, Allocutio 30 sept. 1954: AAS 46 (1954), p. 589;
Nuntius radiophonicus, 24 dec. 1954: AAS 47 (1955), pp. 15 ss.; IOANNES
XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris: AAS 55 (1963), pp. 286-291; S. PAULUS VI, Allocutio
in Consilio Nationum Unitarum 4 oct. 1965: AAS 57 (1965), pp. 877-885.
(168) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, ubi de diminutione armorum sermo est: AAS 55 (1963), p.
287. 168 Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, ubi de diminutione armorum sermo est: AAS 55 (1963), p.
287.
(169) Cf. 2 Cor. 6, 2.
(170) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Ad Petri Cathedram, 29 iunii
1959: AAS 55 (1959), p. 513.
(171) Cf. Mt. 7, 21.
|