LITTERAE ENCYCLICAE
MATER ET MAGISTRA
SUMMI PONTIFICIS
IOANNIS PP.XXIII
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES
DE RERUM SOCIALIUM PROCESSIBUS
AD CHRISTIANA PRAECEPTA COMPONENDIS (1)
Mater et magistra gentium a Christo Iesu ob eam causam catholica Ecclesia
constituta est, ut, per saeculorum decursum, omnes, qui in eius sinum et
amplexum venturi essent, cum praestantioris vitae plenitudine salutem
reperirent. Cui quidem Ecclesiae, «columnae et firmamento veritatis» (cf. 1
Tm 3,15), duplex illud sanctissimus eius Conditor munus detulit, ut sibi
pareret filios, et, quos peperisset, doceret et regeret, materna consulens
providentia sive singulorum hominum sive populorum vitae, cuius excellentem
dignitatem ipsa summo semper in honore habuit, vigilanterque tuita est. [402]
Christi enim doctrina terram cum caelo veluti coniungit; quippe quae
integrum hominem complectatur, eius videlicet animum et corpus, intellectum et
voluntatem, eundemque iubeat mentem ex hac varia humani convictus condicione
ad supernae vitae regiones erigere, ubi inoccidua beatitate et pace aliquando
fruetur.
Quamvis igitur Ecclesiae sanctae ante omnia sit animos ad sanctitatem
adducere et bonorum caelestium facere participes, eadem tamen de cotidianae
quoque hominum vitae necessitatibus sollicita est, quae non modo ad eorum
pertineant victum cultumque, sed etiam ad commoda et prosperitates, in vario
bonorum genere, in variisque temporum momentis.
Quod cum Ecclesia sancta praestat, praecepta Conditoris sui Christi in rem
adducit, qui cum alibi dicit: «Ego sum via, et veritas, et vita» (Io 14,6),
alibi: «Ego sum lux mundi» (Io 8,12), in primis utique spectat ad aeternam
hominum salutem; cum vero, famelicorum circumspiciens multitudinem, veluti
gemens clamat: «Misereor super turbam» (Mc 8,2), terrenas etiam populorum
necessitates sibi curae esse ostendit. Neque id verbis dumtaxat divinus
Redemptor demonstrat, sed etiam suae vitae factis cum, multitudinis famem
compescendi causa, non semel panem prodigialiter multiplicat.
Quo pane, corporibus nutriendis dato, simul caeleste illud animorum
praesignificare voluit alimentum, quod, «pridie quam pateretur», daturus
erat hominibus.
Nihil idcirco mirum si catholica Ecclesia, a Christo capiens documentum,
mandatum Christi conficiens, per bis iam mille annos, a priscorum nempe
diaconorum ministeriis ad nostros usque dies, continenter altam praetulit
facem caritatis, non minus praeceptis quam exemplis latissime editis:
caritatem dicimus, quae mutui amoris praecepta et usum concinne copulans,
mirifice binum hoc «dandi» iussum tenet, quo Ecclesiae doctrina et actio
socialis continetur tota.
lamvero socialis huius doctrinae pariterque actionis, quam catholica
Ecclesia saeculis volventibus explicavit, longe insigne documentum, nemine
refragante, sunt existimandae praeclarissimae Encyclicae eae Litterae, quibus
Rerum Novarum [403) initium, (2) quas Decessor Noster imm. mem. Leo Xlll,
abhinc annos septuaginta, in vulgus emisit, praecepta traditurus, quibus
quaestio dissolveretur de opificum condicione ad christianae doctrinae normas
instauranda.
Haud saepe factum est, ut tanta gentium approbatione Pontificalia admonita
acciperentur, quanta hae Leonis XIII Litterae, qua argumentorum pondere et
latitudine, qua dicendi vi haud dubie cum paucis exaequandae. Re enim vera
normae et adhortationes illae tanti momenti locum obtinuerunt, ut earum
memoria nulla posterorum oblivione tegenda videatur. Nam ab iis latius patere
visa est catholicae actio Ecclesiae, cuius Supremus Pastor, veluti susceptis
tenuiorum vexatorumque hominum incommodis, gemitibus, appetentiis, sese ad
eorum iura persequenda et recuperanda tunc potissimum contulit.
Nimirum igitur, quamquam haud breve iam temporis spatium abiit, postquam
Litterae illae maxime mirabiles datae sunt, ad hunc tamen diem plurimum earum
pollet efficacitas. Pollet nempe in actis Summorum Pontificum, qui in Leonis
Xlll locum alius ex alio suffecti sunt, quique, cum de re oeconomica et
sociali agunt, a Leonianis illis Litteris aliquid semper mutuantur, vel ut
illas enucleent atque illustrent, vel ut catholicorum animis novam alacritatem
addant. Pollet praeterea in multarum disciplina ac temperatione civitatum.
Quibus omnibus in medio apertissime ponitur, sive explorata diligenter
principia, sive agendi normas, sive admonitiones patria caritate traditas,
quae in grandibus Decessoris Nostri Litteris insunt, nostris etiam diebus
pristinam obtinere auctoritatem; quin etiam ex iis nova eaque salutaria
hominibus consilia inici posse, quibus et quanta sit nunc causa de re sociali
bene ipsi iudicent, et quae hac in re sint sibi suscipienda deliberent.
I
Quae Pontifex ille sapientissimus dedit universae hominum consociationi
praecepta, ea sane illustriore micuisse luce sunt putanda, quod tempora, cum
data sunt, non paucis offundebantur obscuritatibus: cum videlicet hinc rerum
oeconomica(404)rum atque civilium condicio se in aliam prorsus vertebat, hinc
multorum contentiones exardescebant et concitatae seditiones.
Quem ad modum enim est omnibus perspectum, quae tunc longius de rebus
oeconomicis pervaserat opinio in rebusque ipsis valebat magis, ea, quippe quae
omnino totum necessariis naturae tribueret viribus, statuebat idcirco nulla
inter se ratione leges morales et oeconomicas leges coniungi; ideoque eum qui
rei oeconomicae operaretur, nihil nisi sua ipsius emolumenta spectare; mutuas
negotiosorum hominum rationes summa ea dumtaxat astringi lege, quae in libera
immoderataque competitorum aemulatione posita esset; capitum usuras, mercium
et ministeriorum pretia, lucri et mercedis modum, veluti machinali ritu,
mercatorum lege unice finiri necesse; magnopere esse cavendum, ne se civilis
potestas ullo modo negotiis oeconomicis immisceret. Per idem autem tempus,
opificum collegia pro nationum varietate aut non admittebantur prorsus, aut
tolerabantur, aut iure privato agnoscebantur.
Fiebat nempe eo tempore ut, ad oeconomicus res quod attineret, non modo
superbum potentiorum imperium pro legitimo duceretur, verum etiam in mutuis
hominum commerciis plane idem dominaretur; atque adeo in universum rerum
oeconomicarum funditus perturbaretur ordo.
Nam nimia dum rerum copia pauci potiebantur, magnae interea operariorum
multitudines acriore cotidie egestate laborabant. Etenim operarum mercedes
neque ad usus vitae necessarios, neque interdum ad ipsam depellendam famem
satis erant; in iis plerumque rerum condicionibus proletarii operam cogebantur
impendere, in quibus et valetudini suae, et integritati morum, et religiosae
fidei insidiae parabantur; in quas autem condiciones pueri et mulieres opus
facientes vocabantur, eae saepenumero inhumanae habendae; mercenariorum ante
oculos, terriculi instar, cotidie versans intentata operis vacatio; domesticus
convictus sensim ad dissociationem pronus.
Ex quo illud natura consequebatur, ut opifices, suam ipsorum iam
indignantes fortunam, rerum eiusmodi statum palam recusandum iudicarent;
itemque consequebatur, ut ad operarios gliscerent longius seditiosorum hominum
commenta, remedia suadentium incommodis leniendis deteriora. [405]
In hunc modum inclinatis temporibus, Leo XIII, Litteris Encyclicis Rerum
Novarum in lucem emissis, illud dedit de re sociali nuntium, ex ipsius naturae
humanae necessitatibus depromptum, atque ad sacri Evangelii praecepta et
rationem conformatum; nuntium dicimus, quo sane, nonnullis in diversum, uti
solet, trahentibus, universitas tamen populorum capta est, atque ad summam
admirationem excitata. Quamquam non primum tunc Apostolica Sedes, quoad huius
vitae negotia, pro egenis sibi suscepit propugnationem; quandoquidem idem
Decessor Noster f. r. Leo XIII alia ediderat acta, quibus ad hoc quodammodo
patefecerat viam, cuius mentionem movimus. Sed his tamen Litteris ita primum
principia deducendo componuntur, unumque sub aspectum veluti subiciuntur res
in posterum gerendae, ut easdem, si rerum oeconomicarum etsocialium rationes
spectemus, catholicae doctrinae quasi summam habere non immerito existimemus.
Quod profecto haud parum confidentiae ostendisse dicendum est. Etenim dum
non verebantur quidam, socialem quaestionem spectantes, Ecclesiam incusare,
quasi ea nihil faceret aliud, nisi egenos ad aerumnarum perpessionem,
opulentos vero ad liberalitatem cohortaretur, Leo XIII interea non dubitavit
apertissime sancta iura statuere ac tueri opificum. Atque expositurus quaenam
essent catholicae Ecclesiae de re sociali principia atque praecepta, haec
palam edixit: «Confidenter ad argumentum aggredimur ac plane iure Nostro,
propterea quod causa agitur ea, cuius exitus probabilis quidem nullus, nisi
advocata religione Ecclesiaque, reperietur». (3)
Habetis sane perspecta, Venerabiles Fratres, ultima principia a
praestantissimo illo Pontifice tam dilucide tamque graviter tradita, ad quae,
oeconomicis atque socialibus rebus aestimatis, humani convictus facies omnino
sit restituenda.
Atque initio de labore docet, hunc nullo modo posse pro merce quapiam duci,
utpote qui ab humana persona proxime procedat. Nam cum ex eo, veluti ab unico
capite, plerique hominum sumant suum victum cultumque, eius idcirco modus, non
ex mercatorum more pendendus est, sed verius ex iustitiae et aequitatis
legibus; quod nisi fit, conficitur porro ut de [406] locando opere
pactionibus, quamvis libere initis utrimque, iustitia prorsus laedatur.
Accedit quod a natura in singulos proficiscitur ius bona privatim
possidendi, ne iis quidem deductis quae instrumenti loco sunt; quod ius delere
nequaquam integrum est reipublicae. Verum quia in privato bonorum dominio
naturaliter sociale inest munus, ob eam causam qui istiusmodi fruatur iure, is
necesse est, non solum cum suo ipsius commodo, sed cum aliorum etiam utilitate
fruatur.
Quod autem ad rempublicam attinet, cuius finis est, ut, in terrestrium
bonorum genere, communi omnium utilitati prospiciat, res civium oeconomicas ea
nullo pacto potest neglegere; immo vero opportune curare debet praesens, ut
primum ex iisdem ea gignatur bonorum copia, «quorum usus est necessarius ad
actum virtutis»; (4) ut deinde iura vindicentur civium universorum, in primis
scilicet tenuiorum, cuiusmodi opifices sunt, mulieresque puerique. Neque
civitati fas est umquam se ex officio exuere, quo iubetur operariorum rationes
in melius data opera mutare.
Ad haec, reipublicae partes sunt prospicere, ut simul de locandis operis
pactiones ad iustitiae aequitatisque normam conflentur; utsimul, ubi
impendantur operae, ibi ne labefactetur, neque quantum ad corpus, neque
quantum ad animum, humanae personae dignitas. Quam ad causam in Leonianis
Litteris summa exponuntur iusti verique elementa de humani convictus
rationibus, quae nostro hoc tempore civitates aliter atque aliter ad suas
traduxerunt leges, quaeque – ut Decessor Noster imm. rec. Pius XI in
Encyclicis Litteris Quadragesimo Annos (5) declarat – non parum contulerunt
ad condendam atque provehendam novam illam iuris disciplinae partem, quam
«Laboris Ius» appellant.
In iisdem praeterea Litteris ius a natura datum esse operariis affirmatur,
non tantum ut corporati in societates coëant, sive ex solis opificibus, sive
ex opificum et dominorum ordinibus conflatas, easdemque in illam formam
redigant quam opinentur magis suae artis rationibus idoneam, sed ut etiam ipsi
opifices in societatibus, quas diximus, ita se, nemine prae[407]cludente,
libere ac sua sponte movere possint, prouti suae utilitates ferant.
Postremum operarii operumque conductores, in mutuis componendis rationibus,
sese gerant ad principia humanae coniunctionis, atque ad christianae
fraternaeque necessitudinis normam: quandoquidem sive immoderata ea aemulatio,
quam
«liberales», qui vocantur, praedicant, sive alterius ordinis in alterum,
pro «marxianis» placitis, dimicatio, non minus a christiana doctrina quam ab
hominum ipsorum natura sunt sane alienissimae.
Haec videlicet sunt, Venerabiles Fratres, tamquam fundamenta, sive rerum
oeconomicarum sive socialium vero ordini subicienda.
Non est igitur mirum, si catholicorum hominum praestantissimi, his incitati
adhortationibus, complura susceperunt coepta, ut ad effectum tradita doctrina
adduceretur. Neque alii egregie cordati viri in variis orbis terrarum
regionibus non sunt reperti, qui, ipsis humanae naturae necessitatibus acti,
vias sequerentur easdem.
lure igitur optimo huiusmodi Litteras, quoad novum instaurandum rerum
oeconomicarum et socialium ordinem, «Magnam Chartam» (6) ad hunc usque diem
nominant.
lamvero, quarto expleto decennio postquam insigne illud praeceptorum quasi
corpus in publicam lucem prodierat, Decessor Noster f. r. Pius XI suo loco
Litteras Encyclicas foras edendas censuit, quibus initium Quadragesimo Anno.
(7)
Quibus actis Summus Pontifex tum catholicae Ecclesiae iuris et officii esse
confirmat, in id praecipuam conferre operam ut de re sociali causae
gravissimae, ut oportet, expediantur, quae tantopere totam civium
coniunctionem sollicitant; tum deinde tradita in Leonianis Litteris principia
et praeceptiones temporum condicionibus apta inculcando conservat; tum
denique, per huiusmodi occasionem, non tantum aliquot doctrinae capita
declarat, in quibus vel catholici homines haerebant, sed docet etiam qua
ratione principia praeceptionesque eadem, quoad socialium rerum ordinem, sint
ad mutatum temporum statum componenda. (408)
Eo enim tempore subdubitabant nonnulli quid vere de privata possessione,
quid de manuum mercede opificibus tribuenda, quid postremo de temperata quadam
socialismi ratione catholicis esset sentiendum.
Quod nunc ad primum attinet, iterum pronuntiat Decessor ille Noster
privatae possessionis ius ab ipsa oriri natura; quin etiam socialem eiusdem
privati dominii rationem et munus enucleat atque illustrat.
De altera autem causa, postquam Augustus Pontifex sententiam eorum movit,
qui salarii disciplinam opinarentur esse natura ipsa iniustam, simul queritur
quod eadem non semel constituta vel inhumane vel iniuste sit; simul accurate
monet quae rationes quaeve condiciones sint servandae, ne a iustitia neve ab
aequitate hac in re discedatur.
In quo rerum genere, ut praeclare docet Decessor Noster, in praesenti
expedit, pactiones operarum cum pactionibus societatis secundum aliqua
temperari; ita nempe, ut «operarii officialesque consortes fiant dominii vel
curationis, aut de lucris perceptis aliqua ratione participent». (8)
Grave quoque et ratione et usu illud existimandum est, Pium XI
confirmavisse «hominum efficientiam nec iuste aestimari neque ad aequalitatem
rependi posse, eius natura sociali et individuali posthabita». (9) Quam ob
rem, cum de dimetienda opificum mercede agitur, iustitia nimirum postulat ut,
praeter ipsius opificis eiusque familiae necessitates, ex altera parte status
respiciatur consociationum opibus gignendis, quibus opifices laborem
impendant, ex altera generatim «publici boni oeconomici» (10) ratio
habeatur.
Prae se fert praeterea Antistes sacrorum Maximus «communistarum», qui
dicuntur, et christianorum placita inter se repugnare vehementer. Neque posse
ullo pacto catholicis hominibus praecepta probari «socialistarum», qui
leniorem videantur profiteri sententiam; ex horum enim opinione effici primum
ut, cum socialis vitae ordo occiduo hoc tempore finiatur, idem ad solius
mortalis huius vitae commoda ordinetur; effici deinde ut, cum hominum
convictus et societas ad externa bona pa(409)rienda dumtaxat pertineat, humana
idcirco libertas nimis imminuatur, vera socialis auctoritatis notione
neglecta.
Non fugit tamen Pium XI, post datas, quadraginta ante annos, Leonianas
Litteras illas, temporum rationem rerumque faciem esse funditus mutatas,
idque, ut ex reliquis rebus, ita ex hoc etiam patere, quod libera competitorum
aemulatio, ob insitam sibi ac veluti innatam vim, eo demum evaserit, ut
seipsam fere dissolverit, et ingentes divitias ex iisdemque ortam dominandi
immoderatam facultatem in paucorum congesserit manus, «qui plerumque non
domini, sed depositae rei custodes tantum et administratores sint, eamque nutu
suo arbitrioque regant». (11)
Quam ob causam, ut attentius animadvertit Summus Pontifex, «libero
mercatui oeconomicus potentatus suffectus erat; lucri cupiditati proinde
effrenata potentatus ambitio successerat; tota oeconomia horrendum in modum
dura, immitis, atrox erat facta». (12) Ex quo sane fiebat, ut vel reipublicae
munera hominum opulentiorum emolumentis inservirent, atque ita congestae
divitiae gentibus omnibus quodammodo imperarent.
Cui rerum inclinationi convenienter obsistendi causa, Summus ille Pontifex
praecipuas has tradit normas: scilicet rerum oeconomicarum rationem ad moralis
vitae rationem esse revocandam, itemque sive singulorum civium sive societatum
utilitates cum universorum utilitatibus esse potissime temperandas. Quod
quidem, quemadmodum Decessoris Nostri ferunt praecepta, utique poscit, ut
primum nempe humanus convictus ordinatim restituatur, societatibus minoribus
ad res oeconomicas et ad professiones pertinentibus constitutis, quas
respublica pro imperio suo non iniunxerit, sed sui sint iuris; ut deinde
civitatum magistratus, suum redintegrantes munus, neutiquam neglegant
communibus omnium utilitatibus prospicere; ut postremo, si hominum societatem
universam spectemus, respublicae, mutuam inter se operam mutuaque consilia
conferentes, bonum etiam populorum oeconomicum consectentur.
Sed doctrinae capita, quae Pianarum Litterarum videntur esse propria, ad
duo haec potissimum redigi possunt. Quorum [410J alterum prohibet omnino, ne
in re oeconomica, pro suprema lege habeantur aut singulorum consociatorumve
hominum commoda, aut effrenata competitorum aemulatio, aut immodica
opulentorum potestas, aut reipublicae ambitiosus honor dominandive cupido, aut
huius generis alia.
Immo vero quaelibet in rebus oeconomicis incepta necesse est iustitia et
caritate, tamquam principibus rei socialis legibus, gubernari.
Alterum vero, quod Litterarum Pii XI esse proprium censemus, praecipit ut,
institutis sive publicis sive liberis conditis, tam in singulis civitatibus
quam inter nationes, sociali iustitia auspice, is iuris instauretur ordo, in
quo, qui rebus oeconomicis operentur, suas ipsorum commoditates cum communibus
omnium utilitatibus apte componere possint.
Sed in iuribus officiisque socialibus definiendis haud parum est tribuendum
Decessori Nostro imm. mem. Pio XII qui, calendis luniis, anno millesimo
nongentesimo quadragesimo primo, sacro Pentecostes die, nuntium ad universam
hominum communitatem per radiophonicas undas propterea dedit, «ut omnium
catholicorum hominum mentes in memoriam eius eventus intenderet, quem
Ecclesiae sanctae annalibus mandare litteris aureis aequum esset: in
quinquagies nempe revolutum annum, postquam Leo Xlll eas maximi momenti ac
ponderis Encyclicas Litteras in vulgus emiserat, a verbis Rerum Novarum
initium faciens»; (13) dedit praeterea, «ut omnipotenti Deo gratias ageret
maximas, quod eius in terris Vicarius, istiusmodi editis Litteris, Ecclesiam
tanto impertivisset munere, utque in ipsum aeternum Numen immortales laudes
conferret, quod iisdem Litteris talem inspiravisset ignem, quo universum genus
hominum ad nova atque meliora audenda magis magisque incitaretur». (14)
In quo nuntio magnus ille Pontifex, «ius fasque Ecclesiae esse profitetur,
vere decernere utrumnam, quae struantur civili cuidam instituto initia et
causae, ea utique cum firmissimo ordine congruant, quem Creator et Redemptor
Deus tum iure naturae tum veritatibus divinitus traditis praefinivit»; (15)
ait comme[411]moratas Leonis XIII Litteras in omne tempus esse valituras, ad
perpetuam utilitatis ubertatem; sibique, occasione oblata, «in animo esse
explicare enodatius quae catholica Ecclesia praecipiat de tribus vitae
socialis reique oeconomicae causis praecipuis: de usu videlicet aspectabilium
bonorum, de labore, de familia: quarum profecto rerum alia cum alia copuletur
atque conectatur, altera subveniat alteri». (16)
Quod pertinet ad primum, prae se fert Decessor Noster, cuiusvis hominis
ius, externa nimirum bona ad victum cultumque suum referendi, pluris quidem
faciendum esse quam alia quaecumque iura, quae in re oeconomica versentur,
atque adeo pluris etiam quam ius privatim possidendi. Situm est certe quidem,
quemadmodum Decessor Noster monet, ius possidendi bona privatim in ipsius iure
naturae, sed, Creatore Deo sic volente, ius idem nullo pacto officere potest,
«quominus corporea haec bona, a Deo utilitati omnium hominum creata ad omnes
aequa parte pertineant, perinde ut iustitia pariter et caritas postulant».
(17)
De labore autem, Pius XII ea iterans quae in Leonianis Litteris insunt,
docet eum loco officii simul et iuris esse habendum, quoad singulos homines;
atque propterea eorundem in primis esse potestatis mutuas statuere rationes,
quae laborem contingant; si autem iidem vel nolint vel nequeant hoc praestare,
tum tantum «reipublicae esse, laborem partiri et aeque attribuere, modis
finibusque servatis, quos communes verique nominis poscant utilitates». (18)
Ad familiae vero causam Summus Pontifex transgressus, in medio ponit
privatam bonorum externorum possessionem ad ipsius familiae vitam tuendam ac
fovendam plurimum conferre; quippe quae «patrifamilias de ea germana
libertate opportune polliceatur, qua is officiis satisfacere possit, a Deo
sibi mandatis, cumque commodis ipsius familiae coniunctis, quae vel ad corpus,
vel ad animum, vel ad religionem attineant». (19) Ex quo cum ius etiam
familiae nascatur de suis in alia demigrandi loca, admonet idem Decessor
Noster civitatum moderatores, quae vel suos cives abire sinant, vel alienos
venientes [412] accipiant, «ne quid unquam admittant, quo mutua sinceraque
earundem civitatum consensio imminuatur, atque labefactetur». (20) Quod si
utrimque factum sit, paria sane in populos commoda non transfundi latissime
non posse, rerum copia bonarumque artium studiis auctis, provectis.
Sed quae eo tempore rerum condicio longe dissimilis quam superioris
temporis condicio iam Pio Xll videbatur, ea funditus est viginti hisce annis
conversa; non modo quoad singulae cuiusque civitatis statum proprium, sed
quoad mutuas etiam civitatum rationes.
Nam si provinciae spectantur vel doctrinarum vel artium vel rerum
oeconomicarum, nova haec potissimum nostris diebus inducta esse constat:
repertam vim atomicam, ad ususque cum bellicos tum postea civiles in dies
magis adhibitam; datam hominibus prope infinitam facultatem res plurimas
chemicis artificiis efficiendi; automatarias operationes bonis parandis,
latius in provincias artium et communium ministeriorum inductas; agrorum
culturam ad recentiorum temporum rationes accommodatam; praesertim per
radiophonicam et televisificam machinam intervalla prope submota, quibus a
populis distineantur populi; vehiculorum omne genus auctam maxime celeritatem;
denique vias iam initas per quas ad sidera feramur.
Si vero ad sociales res animos adhibemus, haec nostris hisce diebus
evenisse patet: incrementum cepisse sociales civium cautiones; in nonnullis
civitatibus rerum oeconomicarum divitioribus provisum quibusvis vitae civium
casibus; opifices, consociationum membra, se magis conscios de praecipuis
causis oeconomicis et socialibus praestare; exiisse altius plerorumque civium
communem institutionem; in cives longius vitae commoditates manavisse; saepius
nunc homines ab alio ad alium transmigrare industriae ordinem, atque continuo
quamlibet unam alterius classis ab altera disiunctionem imminutam; hominibus
communiter doctis maiori nunc quam ante curae esse res, quae in universo
terrarum orbe agantur. Eodem autem tempore, si quis animadvertat in
crebrioribus usque civitatibus non parum processisse rationes sive rerum
oeco[413]nomicarum sive socialium institutorum, is facile deprehendat magis in
dies perspicuas exstare discrepantias: primum, inter res agriculturae et
machinales industrias et communia ministeria; deinde, inter eiusdem civitatis
regiones, alias aliter prosperas; postremo, civitatibus spectatis, quae ubique
sunt, inter varias civitates, bonis oeconomicis dissimiliter praeditas.
Quodsi ad res politicas adiciantur oculi, multa esse ibidem innovata
propterea videmus: quod scilicet in pluribus hodie civitatibus fere cuiusvis
fortunae homines publica gerunt munera; quod hodie rerumpublicarum rectores in
res sive oeconomicas, sive sociales se cotidie magis interponunt; quod Asiae
et Africae populi, depulsa publicae administrationis forma coloniarum propria,
suis legibus suisque iuribus utuntur; quod mutuae populorum necessitudines
increbruerunt, iidemque hodie magis in dies alii ex aliis aliquatenus pendent;
quod in terrarum orbe Coetus et Consilia latius exstiterunt, quae singularum
civitatum transgressa fines et rationes, omnium gentium consulunt
utilitatibus, in genere vel bonorum oeconomicorum, vel rerum socialium, vel
litterarum doctrinarumque, vel denique necessitudinum populorum mutuarum.
Quibus omnibus cum animo reputatis, Nostras esse partes arbitrati sumus,
flammam, quam in primis magni Decessores Nostri civerunt, inexstinctam alere,
omnibusque esse auctores, ut ex eorum actis lumen et incitamentum sumant, si
quaestionem de re sociali iis viis expedire velint, quae sint magis cum
praesentium temporum necessitatibus consentaneae. Has igitur Litteras Nostras
non modo dandas esse existimamus, ut de Encyclicis Litteris Leonianis merito
commemoremus, verum etiam ut, pro mutata rerum facie, pariter quae praecepta
Decessores Nostri tradiderint, confirmemus subtiliusque.explicemus, pariter
quae sit Ecclesiae doctrina de novis gravibusque huius temporis causis
distincte constituamus.
II
Atque initio statuendum est in rerum oeconomicarum provincia priores
tribuendas esse partes privatae singularium hominum industriae, qui quidem vel
soli agant, vel cum aliis [414] multiplici ratione consocientur, ad communia
commoda sibi comparanda.
Verum, ob causas a Decessoribus Nostris explanatas, hac in re praesens
etiam accedat civilis potestatis opera necesse est, ut recte bonorum
externorum incrementum provehatur, idque conducat ad socialis vitae
progressum, atque ideo ad civium omnium utilitatem.
Haec autem reipublicae providentia, quae fovet, excitat, ordinat, supplet
atque complet, illo «subsidiarii officii principio» (21) innititur, quod
Pius XI in Encyclicis Litteris Quadragesimo Anno ita proponit: «Fixum tamen
immotumque manet in philosophia sociali gravissimum illud principium quod
neque moveri neque mutari potest sicut quae a singularibus hominibus proprio
marte et propria industria possunt perfici, nefas est eisdem eripere et
communitati demandare, ita quae a minoribus et inferioribus communitatibus
effici praestarique possunt, ea ad maiorem et altiorem societatem avocare
iniuria est simulque grave damnum et recti ordinis perturbatio; cum socialis
quaevis opera vi naturaque sua subsidium afferre membris corporis socialis
debeat, numquam vero eadem destruere et absorbere». (22)
Sane, quod facile est pervidere, recentiora doctrinarum incrementa opumque
augendarum provectiores rationes id efficiunt, ut, multo magis quam antea, in
civitatis moderatorum potestate sit, tum discrepantias imminuere, quae inter
varios rei oeconomicae campos, vel inter diversas regiones eiusdem nationis,
ac vel etiam inter diversos totius orbis terrarum populos intercedant; tum
certis finibus perturbationes continere, quae ex ancipiti rerum oeconomicarum
cursu oriri solent; tum denique efficacia praebere remedia, ne contingat, ut
hominum ingentes multitudines ab opere vacare cogantur. Quare a publicae rei
moderatoribus, quorum est communi bono consulere, etiam atque etiam
postulatur, ut multiplicem in rem oeconomicam impendant operam, eamque
ampliorem quam antea ordinatioremque; utque instituta, officia, instrumenta,
agendique rationes huic efficiendo proposito congruenter accommodent. [415]
At semper illud maneat, publicarum auctoritatum providentiam de re
oeconomica, etiamsi late pateat atque intimas communitatis partes attingat,
eiusmodi tamen esse oportere, ut privatorum libertatem in agendo, non solum
non coérceat, sed etiam augeat, modo praecipua cuiusvis humanae personae iura
sarta tecta serventur. In quorum numero illud est ponendum, ut ad singulares
homines ius et officium ex norma pertineat suam suorumque vitam sustentandi:
quo fit, ut quaelibet rerum oeconomicarum disciplina liberam cuique permittat
expeditioremque reddat opus fructuosum factitandi facultatem.
Ceterum ex ipso rerum cursu rectius usque intellegitur, prosperam atque
bene constitutam hominum consortionem haberi nullo modo posse, nisi ad rem
oeconomicam cum privati cives, tum civitatis moderatores sociam conferant
operam; quae nempe opera mutuo concordique nisu praestanda est, atque ea
ratione, ut partes alterutri concreditae quam optime communis boni
necessitatibus, pro mutabilibus temporum morumque condicionibus, respondeant.
Ex iis enim quae passim eveniunt didicimus, ubi privata singulorum desit
navitas, tum in republica tyrannorum potentatum dominari; immo potius in vario
rerum oeconomicarum campo multa torpescere, atque adeo desiderari sescenta
bona, quae usu consumuntur, desiderari commoda, quae non tantum cum corporis,
sed praesertim cum animi necessitatibus coniunguntur. Ad quorum scilicet
bonorum atque commodorum adeptionem, mirum in modum singulorum ingenium et
industria exercentur atque instimulantur.
Ubi vero in re oeconomica civitatis debita actio aut nulla prorsus aut
manca est, tum civitates cernere est in insanabiles rerum perturbationes prono
itinere ruere, ac potentiores, minus de honestate sollicitos, aliorum inopia
ac lucrum indigne abuti; quorum genus, pro dolor, omni tempore atque ubique
locorum, ceu lolium inter frumenta, radices agere manifestum est.
Praecipuis notis, quae nostrorum temporum esse propriae videntur, adicienda
profecto sunt socialium rationum incrementa: mutuae scilicet illae
auctioresque in dies civium necessitudines, quae in eorum vitam atque actionem
multiplices induxerunt socialis consortionis formas, in ius privatum vel [416]
publicum plerumque receptas. Huius rei veluti origo et fons esse videntur
plura, quae praesens peperit aetas: cuiusmodi sunt, doctrinarum artiumque
incrementa, efficaciores opum gignendarum rationes, excultius inter cives
vivendi genus.
Qui quidem socialis vitae processus habendi sunt indicium et causa
invalescentis illius actionis, qua respublica se magis magisque inserit in
materias quae, cum ad intimas personae humanae rationes attineant, haud levis
sunt momenti, neque periculo vacant; quaeque, ut exempla supponamus, pertinent
ad valetudinis tutelam, ad iuvenum institutionem educationemque, ad exercendae
artis delectum, ad vias rationesque redimendi vel in meliorem restituendi
statum eos, qui mentis corporisve imminutione utcumque laborant. Id ipsum
tamen partim ostendit partim consequitur eam animi inclinationem a natura
datam, quae vix cohiberi potest: inclinationem dicimus, qua homines sponte sua
ad societatem inter se ineundam feruntur, cum de adipiscendis bonis agitur,
quae quisque sibi animo proposuit, quaeque singulorum excedunt facultates. Qua
inclinatione movente, praesertim postremo hoc tempore, factum est, ut ubique
initi sint passim coetus, consociationes et instituta, spectantia ad res
oeconomicas atque sociales, ad animi cultum atque relaxationem, ad res
gymnicas, ad variarum artium professionem, ad rationes politicas; quae sive ad
unam tantum nationem, sive ad universas attinent gentes.
Nemo sane dubitat, quin ex huiusmodi rationum socialium progressione
complura proficiscantur commoda atque utilitates. Ita enimvero iuribus bene
multis personae humanae satis fieri potest, maxime in re oeconomica atque
sociali; quae potissimum contingunt humanae vitae necessitates, valetudinis
curationem, elementariam animi culturam latius altiusque provehendam, aptiorem
de artibus exercendis institutionem, domum, laborem, congruentem operum
requietem honestumque levamen. Accedit quod recentiorum artium inventa, magis
magisque ordinata, quibus hodie homines inter se cogitata sua communicant –
cuius generis sunt scripta typis edita, cinematographica spectacula,
radiophonicae ac televisificae transmissiones – id commodi parant, ut ubivis
terrarum homines possint in rerum eventibus, licet magno intervallo
disiunctis, quasi praesentes adesse.
At multiplicatis et cotidie progredientibus variis illarum [417]
consociationum formis, hoc simul fit, ut, in pluribus rerum gerendarum
provinciis, normae et leges multiplicentur, quae mutuas civium necessitudines
regant atque definiant. Ex quo consequitur ut angustioribus finibus libera
singularium hominum agendi facultas contineatur; artes enim saepe adhibentur,
viae ineuntur, rerumque condiciones tales exsistunt, ut cuivis sane arduum sit
suis uti consiliis, externarum rerum impulsionibus neglectis; quidquam sponte
sua agere; iura sua et officia, ut oportet, exsequi; animi sui facultates
plane exserere atque perficere. Numquid, magis magisque increbrescentibus
socialis vitae rationibus, homines continuo stupebunt, suique iuris esse
desinent? Est tale quid praecise negandum.
Re enim vera socialis vitae incrementa nequaquam caeca quadam naturalium
virium impulsione efficiuntur; siquidem ea homines, ut iam declaravimus,
auctores habent, qui libertate fruuntur, quique ita a natura ad agendum
feruntur, ut in se tamen actus suos recipiant; quamquam iisdem opus est
progredientis humanitatis leges ac rei oeconomicae cursum agnoscere iisque
quasi parere; neque est ipsis omnino integrum vi mediarum rerum carere.
Quapropter socialium rationum progressus iis viis effici potest atque ideo
debet, quibus quam maxime promoveantur civium commoda, incommoda vero vel
usquequaque praecaveantur vel saltem minuantur.
Sed ad hos optatos exitus quo facilius pervehatur, debent qui publicae rei
praesunt compertam habere rectam de communi omnium bono notionem, quae summam
complectitur earum vitae socialis condicionum, quibus homines suam ipsorum
perfectionem possint plenius atque expeditius consequi. Illud quoque
necessarium arbitramur, ut collegia seu corpora ceteraque multiplicia incepta,
ex quibus potissimum socialium rationum incrementa constent, suis legibus re
ipsa regantur, atque, cum ipsius communis boni profectu, ad id, quod assequi
studeant, sincera concordia contendant. Neque necesse non est eiusmodi
societates veri cuiusdam convictus speciem ac naturam exhibere; quam tunc
tantum exhibebunt, si sodales suos pro humanis personis semper duxerint,
eosque in rerum suarum partem vocaverint.
Proficientibus igitur necessitudinibus, quibus aetatis nostrae homines
inter se mutuo coniunguntur, eo facilius civi[418]tates rectum adipiscentur
ordinem, quo magis duo haec temperabuntur invicem: hinc videlicet potestas,
qua sive singuli cives sive civium coetus sunt utique praediti suis legibus
utendi, mutua servata operum conspiratione; illinc reipublicae actio, quae
privatorum incepta opportune ordinat atque fovet.
Quodsi sociales rationes ad huiusmodi normas et ad morum disciplinam reapse
efficiantur, earum incrementum nullo pacto in causa suapte natura erit, cur in
singulares cives gravia discrimina vel nimia onera proficiscantur; quin etiam
est in spe ponendum fore ut id, non solum ad homini insitas dotes excolendas
perficiendasque, sed etiam ad congruentem humani convictus compaginem
feliciter conducat; quae optata compages, quemadmodum Decessor Noster
f. r. Pius XI in Encyclicis Litteris Quadragesimo Anno monet (23) omnino
necessaria est, ad socialis vitae iuribus et officiis cumulate satisfaciendum.
Vehementi sane aegrimonia animus afficitur Noster, cum veluti ante oculos
Nostros obversantur – pro miserrimum spectaculum – ingentes opificum
multitudines, qui in nationibus non paucis atque in latis etiam terrarum
continentibus tam parvam laboris mercedem accipiunt, ut ipsis eorumque
familiis vitae condicionibus utendum sit, ab hominis dignitate omni ex parte
alienis. Quod vel ex eo exsistere putandum est, quod in iis regionibus
recentissimae machinalium industriarum rationes aut nuper tantum inductae
sunt, aut aequo minus adhuc profecerunt.
Fit tamen apud aliquot ex his nationibus ut, adversus extremam plurimorum
inopiam, paucorum conspiciantur opulentia profusique sumptus, aperte
insolenterque cum egenorum sorte pugnantes; fit deinde alicubi ut homines
immoderatis oneribus propterea graventur, ut civitas ad tale opum incrementum
brevi tempore emergat quale, salvis iustitiae aequitatisque legibus, haberi
nullo modo possit; fit denique apud alias, ut ingens redituum pars ad nationis
dignitatem plus aequo amplificandam destinetur, atque immanes pecuniae in
bellicos apparatus impendantur.
Adde eodem, apud populos, in re oeconomica magis progressos, non raro
mediocris momenti aut incertae utilitatis of fi[419]cia mercede rependi ampla
atque etiam cumulata, opera vero assidua fructuosaque, quae impigrorum
proborumque civium classes faciunt, mercede rependi nimis modica, vitae
necessitatibus impari, vel utcumque iusto minore, si et beneficii in civitatem
collati, et proventuum societatis in qua suam quisque operam ponit, et
nationis redituum aequa ratio habeatur.
Qua de re Nostrum esse officium putamus iterum admonere, mercedis modum,
sicuti liberae competitorum aemulationi prorsus relinquere fas non esse, ita
etiam ad arbitrium potentiorum decerni non licere; sed hac in re iustitiae et
aequitatis normas esse omnino servandas. Quod sane postulat, ut opifici merces
tanta solvatur, quanta ad vitam degendam homine dignam et ad familiae onera
convenienter ferenda par sit. Sed in aequa laboris constituenda remuneratione
haec etiam opus est perpendantur: quantum primum singuli ad bona oeconomica
gignenda conferant; qui deinde sit fortunae status consociationum, quibus
opifices operam suam tribuunt; quid tum poscant cuiusque civitatis utilitates,
praesertim ad locandas universas operas quod attinet; quid postremo exigat
commune cunctarum gentium bonum, hoc est plurium civitatum inter se
consociatarum, natura et latitudine dissimilium.
Quas modo attigimus normas, manifestum est, eas omni tempore et ubique
locorum valere; qua vero ratione ad peculiaria rerum adiuncta easdem
accommodari oporteat, hoc certe statui nequit, nisi opum, quae praesto sunt,
congrua ratio habeatur; quae nimirum opes penes varios populos copia et natura
differre possunt ei reapse differunt, atque etiam in eadem saepe natione pro
mutatis temporibus immutantur.
Dum nostra hac aetate oeconomicae civitatum res tam prompte procedunt,
idque maxime post recens immane bellum, opportunum ducimus de gravissimo
iustitiae socialis praecepto omnes admonere, quod nominatim poscit, ut ad rei
oeconomicae incrementa semper rei socialis incrementa simul adiungantur simul
accommodentur; ita quidem, ut ex aucta divitiarum copia in republica omnes
prorsus civium ordines aequa percipiant emolumenta. Ad haec, vigilandum est
atque omnibus viribus enitendum, ut quae discrepantiae inter civium classes ob
rerum inaequalitatem intercedant, eae adeo non augeantur, ut, quantum fieri
potest, imminuantur. [420]
«Civitatum opes – quemadmodum considerate docet Decessor Noster
f. r. Pius XII – sicut communi civium industria gignuntur et
procreantur, ita ad nihil aliud spectant, nisi ut in tuto ponantur, et quidem
sine intermissione, eae externarum rerum condiciones, quibus singuli plenam
vitae suae perfectionem consequi valeant. Ubi haec stabiliter in usum deducta
sint, tunc populus, qui iis utatur, vere dives opum habendus est; nam ratio,
qua sive communis obtinetur prosperitas, sive singuli ius exercent rebus
corporalibus fruendi, plane obtemperat normis a Deo Creatore statutis». (24)
Ex quo nascitur, ut oeconomica alicuius populi prosperitas magis quam ex
bonorum opumve summa, quibus iidem potiantur, ex eorum potius bonorum
partitione sit dimetienda, ad iustitiae normas exacta; ita videlicet, ut omnes
in civitate sese excolere atque perficere queant; ad quod tota res oeconomica
civitatis suapte natura est ordinata.
Quo loco animadvertendum est, hodie in multis civitatibus rerum
oeconomicarum rationem eiusmodi esse, ut societates bonis gignendis, quae vel
magni vel medii ordinis sint, maximis auctibus propterea crescant, quod
sibimetipsis ex reditibus suis numerent pecuniam ad suae industriae
instrumenta renovanda ac perficienda. Quod ubi contingat, hoc statui posse
putamus, ut hac de causa societates eaedem nomen aliquod a se solvendum
opificibus agnoscant, si maxime eam mercedem ipsis persolvant, cuius modus
modum salarii infimum non excedat.
In hoc rerum genere praeceptum illud obversetur animo oportet, a Decessore
Nostro f. r. Pio XI per Encyclicas Litteras Quadragesimo Anno hisce verbis
traditum: «falsum prorsus est sive uni rei sive uni operae quidquid ex
earundem collata efficientia obtentum est adscribere; iniustumque omnino,
alterutrum, alterius efficacitate negata, quidquid effectum est sibi
arrogare». (25)
Cui quidem iustitiae officio non uno modo, ut rerum usus docet, satis fit.
Ceteris missis, hodie magnopere optandum est, ut, rationibus quae magis
consentaneae videantur, opifices in partem possessionis sensim veniant suae
cuiusque societatis; nam hodie magis etiam quam Decessoris Nostri diebus:
[421] «omni vi ac contentione enitendum est, ut saltem in posterum partae
rerum copiae aequa proportione coacerventur apud eos, qui opibus valent,
satisque ample profundantur in eos qui operam conferunt». (26)
At animadvertendum quoque est, aequationem mercedis cum reditibus ita
definiri oportere, ut communis boni ratio habeatur sive civitatis, sive
consortionis hominum universae.
Quarum rerum si altera spectetur, ad communem civitatis utilitatem haec
pertinere putanda sunt: opifices quam plurimos in operas mittere; cavere, ne
in civitate atque etiam in ipso opificum ordine coetus coalescant, qui ceteris
civibus anteferantur; mercedis modum ad mercium pretium congruenter referre;
itemque ad bona et ad cultioris vitae commoda aditum quam plurimis patefacere;
vel omnino depellere vel saltem certis continere finibus inaequalitates, quae
inter varias rei oeconomicae provincias intercedunt: id est inter culturam
agrorum, machinales industrias et communia ministeria; opum incrementa cum
incremento ministeriorum civibus praestandorum, praesertim opera publicae
auctoritatis, apte componere; bonorum procreandorum rationes ad doctrinarum
artiumque progressus pro facultate accommodare; denique, efficere ut adepta
humanioris vitae prosperitas, non modo praesenti inserviat aetati, sed
futurarum quoque commodis prospiciat.
Ad alterum vero quod attinet, bonum totius humanae societatis commune
poscere videtur, ut aemula populorum studia in opibus augendis mala fide
careant; ut de re oeconomica mutua eorum concordia atque amica fructuosaque
conspiratio foveatur; ut postremo efficax tribuatur opera progressibus
promovendis earum nationum, quae opibus minus valeant, ad rem oeconomicam quod
pertinet.
Quae communis boni necessitates sive singularum rerumpublicarum sive
cunctarum simul civitatum, tum etiam, ut oportet, aestimandae sunt, cum de
emolumentis partiendis agitur, quae sive moderatoribus societatum bonis
procreandis nomine fructus redeunt, sive iis, qui pecuniarum capita
contulerunt, nomine usurae proveniunt.
Sed ad iustitiae praecepta, non modo conformanda est ratio, qua bona labore
quaesita partiuntur, verum etiam earum re[422]rum condiciones, in quibus
homines eadem efficiunt bona. Sita enim in ipsius hominis natura necessitas
est, ut qui aliquid operando efficiat, eidem liceat et gerendarum rerum
praestare rationem, et seipsum operam dando perficere.
Ex quo consequitur, ut, si ad parandas opes tales rerum oeconomicarum
disciplina et apparatus adhibeantur, quibus eorum, quotquot impendunt operam,
vel dignitas humana in discrimen adducatur, vel praestandae rationis sensus
debilitetur, vel sua sponte agendi facultas eripiatur, hunc idcirco
oeconomicarum rerum ordinem ab iustitia alienum arbitremur; licet ponatur
ingentem ex eo gigni bonorum copiam, eorumque partitionem ad iustitiae
aequitatisque conformari normas.
Nequit profecto, in oeconomica disciplina, una comprehensione definiri,
quaenam rationes magis cum hominum dignitate congruant, quaeve in iisdem
hominibus suscepti officii magis convenienter stimulent conscientiam.
Nihilominus Decessor Noster f. r. Pius XII has agendi normas opportune tradit:
«Parvae vel mediae bonorum possessiones, quae ad agricolas, ad artifices, ad
mercatores et ad operis conductores pertineant, tutandae ac promovendae sunt;
iidem praeterea in adiutrices coéant societates, ut commoda utilitatesque
maximarum administrationum propria sibi capiant; ad has autem administrationes
quod attinet, efficiendum est, ut pactiones operarum cum pactionibus
societatis secundum aliqua temperentur». (27)
Quapropter tuendae promovendaeque sunt, convenienter cum communis boni
necessitatibus cumque artium progressibus, sive procurationes ab artificibus
vel a singulis agricolarum familiis gestae, sive incepta oeconomica
consociata, eo etiam spectantia, ut easdem procurationes compleant atque
perficiant.
De agricolarum procurationibus infra dicturi sumus. In praesenti quaedam
opportunum putamus attingere de artificum procurationibus, deque oeconomicis
inceptis consociatis.
Atque primum monendum est, ut huius generis procurationes et incepta reapse
vigeant et floreant, continenter ea aptentur oportere – si progignendarum
rerum apparatus, si earumque ef ficiendarum modus respiciantur – ad novas
tempo[423]rum condiciones; quae quidem sive ex doctrinarum artiumque
profectibus, sive ex mutabilibus hominum necessitatibus ac propensionibus
cotidie exsistunt. Quod praecipue ab ipsis artificibus et a sodalibus
consociatis fieri aequum est.
Quam ob causam omnino congruit, non modo ut idonea utrisque institutio
impertiatur et quoad artis exercitationem et quoad animi mentisyue culturam,
sed etiam ut iidem in societates, ad professiones spectantes, coëant. Neque
minus par est, rempublicam idonea providentia uti, ad institutionem, ad
vectigalia, ad creditam pecuniam, ad securitatem et cautiones sociales
temperanda.
Ceterum eiusmodi civitatis providentia in artifices et in sodales
consociatos collata hac etiam de causa probanda suadendaque est, quod iidem
veri nominis bonorum auctores sunt, atque ad cultioris humanitatis profectum
conferunt.
Quae cum ita sint, paterno animo adhortamur artifices et consociatos
sodales, quotquot ubique terrarum carissimos filios habemus, ut de nobilissimo
sibi munere in civitate concredito egregie sentiant; utpote quorum operâ in
civium ordinibus officiorum conscientia mutuaque adiutrix navitas cotidie
magis excitari possint, hominumque studia inardescere, ad nova efficienda
opera, eleganti artificio praestantia.
Praeterea, haud secus atque Decessores Nostri, persuasum habemus, opifices
merito expetere, ut in partem vocentur vitae societatis bonis procreandis, cui
addicti sint et in qua suam ponant operam. Quas partes, quales esse oporteat,
decerni certis definitisque regulis non opinamur posse, cum id potius ex
singularum societatum bonis gignendis statu sit constituendum; qui nempe
tantum abest ut sit idem omnibus, ut saepe in una eademque societate penitus
ac repente commutetur. Non dubitamus tamen, quin opificibus actuosae partes
sint attribuendae in negotiis societatis, cui navent operam, sive haec
privatorum sive reipublicae sit; quod nimirum eo spectare utcumque debet, ut
societates bonis gignendis perfectam induant humanae consortionis speciem,
cuius afflatu singulorum necessitudines, munerum officiorumque varietates
penitus afficiantur.
Hoc vero flagitat, ut mutuae quae operarum conductoribus ac moderatoribus
cum eiusdem societatis operariis intercedunt [424] rationes, ad mutuum
obsequium, ad existimationem et benevolentiam conformentur; flagitat insuper,
ut omnes, tamquam ad commune opus, sincera praesentique virium concordia
conspirent, atque operam, quam ponunt, non eo tantum consilio ponant, ut inde
lucrum faciant, verum etiam ut munus sibi creditum exsequantur, et officium
praestent, quod ad aliorum etiam utilitatem conducat. Quo fit ut, ad negotia
expedienda societatisque incrementum quod attinet, opportune admodum audiantur
opifzcum optata eo
rumque socia advocetur opera. Haec namque praeclare Decessor Noster
f. r. Pius XII monebat: «Partes, quas in rebus oeconomicis atque
socialibus unusquisque appetit, vetant quominus singulorum industria alieno
arbitrio prorsus regatur». (28) Nemo sane dubitat quin societas, quae hominis
dignitati apprime consulat, tueri quidem debeat necessariam efficientemque sui
regiminis unitatem; sed exinde nullo modo sequitur, ut qui in eam cotidie suam
conferant operam, ii solummodo administrorum loco ducantur, ad iussa tacite
exsequenda natorum, quibus optata sua rerumque usum interponere non liceat,
sed inertes se gerere debeant, cum de ipsorum locanda moderandaque opera
consilia sint capienda.
Commemorandum denique est, quae graviora usque munera in variis
societatibus bonis gignendis hodie opificibus deferri optantur, ea non solum
cum hominis natura apte componi, sed etiam cum oeconomicis, socialibus ac
civilibus progredientis aetatis rationibus omnino congruere.
Quamvis, pro, aetate hac nostra res oeconomica atque socialis haud parvas
habeant discrepantias, iustitiae humanitatique inimicas, ac per totam rerum
oeconomicarum provinciam errores serpant, eius actionem, fines, conformationem
munerumque perfunctionem graviter inficientes, nemo tamen negaverit,
recentiores opum gignendarum rationes, artibus doctrinisque proficientibus
incitatas, admodum progredi ac renovari, easdemque citius quam antea
incrementa suscipere. Quod quidem ab operariis praestantiorem hodie
dexteritatem exercendaeque artis peritiam requirit. Inde cogitur, ut iisdem
uberior adiumentorum copia longiorisque temporis spatium suppeditanda sint, ad
idoneam sibi politioremque institutio[425]nem adipiscendam, pariterque ad
studia, mores, religionisque officia commodius excolenda.
Fit etiam ut adulescentibus hoc tempore plures anni tribui possint, ad
communem sibi comparandam eruditionem, artisque addiscenda praecepta.
Quae si facta erunt, ea rerum condicio nascetur, in qua opifices gravioris
momenti munera etiam in sua cuiusque societate suscipere poterunt. Ad
rempublicam autem quod spectat, haud parvi interest, ut in eius ordinibus
universis se cives cotidie magis sentiant officio obstringi commune bonum
tuendi.
Est res omnium ante oculos posita, opificum collegia, nostra hac aetate,
late increbruisse, atque communiter in singularum civitatum ac vel etiam in
plurium nationum instituta iuridica ascita esse; eaque operarios adducere, non
iam ad dimicandum, sed potius ad sociam conferendam operam; quod praesertim
fit pactionibus inter opificum et conductorum consociationes initis. Monere
etiam praestat, necessarium aut saltem admodum opportunum esse, opificibus
quoque copiam dari consilia momentumque suum interponendi extra societatis
suae fines, et quidem apud quoslibet civitatis ordines.
Quod ex eo initium capere videtur, quod singulae consociationes opibus
gignendis, quantumvis magnitudine, efficientia ac momento in republica
praestent, arte tamen cohaerent cum generali rei oeconomicae socialisque statu
suae cuiusque nationis, ex quo earum ipsa pendet prosperitas.
At ea decernere, quae generalem illum rei oeconomicae statum magis
adiuvent, negotium non est singulae cuiusque societatis bonis gignendis, sed
ad reipublicae moderatores spectat, et ad illa instituta quae, aut pro aliqua
natione aut pro pluribus civitatibus condita, in variis rerum oeconomicarum
provinciis operantur. Ex quo patet opportunum vel necessarium esse, apud
civitatis auctoritates et apud eadem instituta, praeter dominos aut eos qui
dominorum partes agunt, veluti praesentes etiam opifices haberi aut eos qui
pro suo munere opificum iura, necessitates, optata tuentur.
Consentaneum igitur est, ut in primis cogitatio Nostra paternaeque
caritatis affectus ad consociationes feratur varias artes complectentes,
itemque ad opificum collegia, quae, christianae doctrinae principiis
conformata, in pluribus terrarum [426] continentibus operam navant suam.
Novimus quot quantisque pressi difficultatibus dilectissimi hi filii Nostri
efficaciter conati sint et acriter adhuc conentur, tum intra fines nationis
cuiusque suae, tum in terrarum orbe universo, ut operariorum iura vindicent
eorumque fortunas et mores ad meliora provehant.
At praeterea horum filiorum Nostrorum operam merita honestare laude
cupimus, quae non omnis in proximo atque perspicuo rerum exitu sita est; sed
ad universum etiam, qua late patet, humani laboris campum permanat, rectis
agendi cogitandique normis almoque christianae religionis afflatu quaquaversus
propagatis.
Qua quidem Nostra paterna laude eos etiam ornare carissimos filios volumus,
qui christianis praeceptis imbuti eximiam tribuunt operam aliis artificum
consociationibus iisque opificum collegiis, quae naturae legibus ducuntur et
singulorum de re religiosa ac morali libertatem verentur.
Neque facere hoc loco possumus, quin ex animo gratulemur existimationisque
Nostrae sensus patefaciamus «Gentium Consilio labori ordinando» -
compendiariis litteris OIL vel ILO vel OIT in vulgus significato - quod plures
iam annos sollertem, efficacem magnique pretii ponit industriam in rerum
oeconomicarum et socialium ordine ubique terrarum ad iustitiae humanitatisque
normas instaurando; in quo quidem ordine operariorum quoque legitima iura
agnoscuntur atque servantur.
Quemadmodum fere oculis tenemus, factum est superioribus hisce annis, ut in
maximis consociationibus bonis gignendis partes, quae a bona possidentibus
agantur, in dies magis a partibus diductae sint, quas societatis moderatores
agant. Id magnas sane difficultates facessit reipublicae principibus, quibus
sedulo vigilandum est, ne quod sibi proponunt rectores praecipuarum
administrationum, earumque potissimum quae maximum habent momentum in rebus
oeconomicis totius civitatis, id ullo modo a communis boni rationibus
dissideat. Quae porro difficultates, uti rerum usu cognitum habemus, non
minores profecto sunt cum privati cives, quam cum publici coetus pecuniarum
capita conferunt, ad magnas administrationes necessaria.
Nec minime latet, esse hodie frequentiores, qui ex recentissimis
oeconomicis cautionibus ac multiplicibus securitatis [427] socialis rationibus
habeant cur tranquillo animo in futurum tempus prospiciant; quae quidem
tranquillitas olim in bonorum dominio, etsi modico, posita erat.
Contingit quoque nostris diebus, ut homines potius alicuius artis peritiam
quam rerum possessionem excupiant; iidemque pluris faciant reditus, qui ex
labore vel ex iuribus cum labore coniunctis oriantur, quam reditus, qui ex
pecuniarum capite vel ex íuribus cum hoc coniunctis exsistant.
Quod quidem plane congruit cum nativa laboris indole, qui, cum a persona
humana proxime procedat, anteferendus est externorum bonorum copiae, quae
suapte natura instrumentorum loco habenda sunt; idque progredientis
humanitatis indicium profecto est.
Huius generis rerum oeconomicarum condiciones in causa profecto sunt, cur
in vulgus sit ambiguum, utrum in praesentibus rerum adiunctis, vim suam
amiserit, aut minoris sit aestimandum principium de re oeconomica et sociali a
Decessoribus Nostris firmiter traditum ac propugnatum: principium dicimus, quo
statuitur hominibus ius esse a natura datum privatim res possidendi, etiam
bonis edendis aptas.
Quod dubium inane prorsus est putandum. Siquidem ius privati dominii, etiam
quod ad res attinet gignendis bonis tributas, per omne tempus valet, utpote
quod in ipsa contineatur rerum natura, qua docemur singulares homines priores
esse civili societate, atque adeo civilem societatem ad hominem tamquam ad
terminum dirigi oportere. Ceterum nequiquam privatis hominibus ius agendi cum
libertate in re oeconomica agnoscitur, nisi ipsis pariter facultas permittitur
libere deligendi adhibendique res ad illud ius exercendum necessarias.
Praeterea rerum usus temporumque monumenta testantur, ubi populorum regimina
privatis hominibus etiam bonorum fructuosorum possessionem non agnoscant, ibi
aut violari aut omnino deleri, in praecipuis rebus, humanae libertatis usum;
ex quo utique patet libertatis usum a dominii iure pariter tutelam pariter
incitamentum repetere.
Hinc causa est quaerenda, cur coetus et consociationes, in re sociali ac
politica versantes, qui libertatem cum iustitia in hominum consortione
componere student, quique fere ad hunc diem ius privatim possidendi res
gignendis opibus aptas non ponebant, hodie iidem, rerum socialium cursu
uberius [428] eruditi, opinionem suam nonnihil emendaverint, atque ita se
habeant ut ius illud reapse probent.
Placet igitur Nobis monitis uti, quae de hac re Decessor Noster f r.
Pius Xll dedit: «Ecclesia ius privati dominii tuendo, ad optimum spectat
finem moralem in re sociali; scilicet per se minime contendit praesentem rerum
servare ordinem, quasi divinae Voluntatis imperium in eo agnoscat; neque magis
data opera opulentorum ac praedivitum patrocinium suscipit, pauperum et
egenorum iuribus neglectis … Verum Ecclesiae propositum est, ut privatae
possessionis institutum tale habeatur, quale et divinae Sapientiae consilium
et naturae lex iubeant». (29) Scilicet privata possessio humanae personae
libertatis iura in tuto ponat oportet, simulque necessariam suam conferat
operam ad rectum instaurandum societatis ordinem.
Dum recentissimae rei oeconomicae rationes apud non paucas civitates cito,
uti iam diximus, progrediuntur, atque ad parienda bona efficientiore usque
modo conducunt, iustitia et aequitas requirunt, ut auctarium pariter
adiciatur, bono communi incolumi, laboris mercedi. Quod sane efficit, ut
opifices facilius parsimoniae studeant, atque adeo sibi aliquem parare valeant
censum. Quamobrem mirum est respui a quibusdam indolem iuris dominii
naturalem; iuris dominii dicimus, quod ex laboris feracitate perpetuo vim et
virtutem suam ducit; quod deinde tam efficaciter ad humanae dignitatem
personae tuendam, et ad liberam sui cuiusque muneris perfunctionem in omnibus
navitatis campis adiuvat; quod postremo domestici convictus compaginem
tranquillitatemque confirmat, non sine pacis et prosperitatis in re publica
incremento.
Attamen parum est statuere, ius esse homini a natura datum res ut suas
privatim possidendi, easque etiam quae ad bona gignenda valeant, nisi pariter
omni contentione elaboretur, ut eiusdem iuris usus per omnes civium ordines
propagetur.
Quemadmodum enim praeclare monet Decessor Noster f. r. Pius XII, ex
una parte ipsa humanae personae dignitas «ad vivendum secundum rectas naturae
normas necessario poscit ius externis bonis utendi; cui quidem iuri officium
respondet sane gravissimum, quod requirit ut, quantum fieri potest,
om[429]nibus copia detur privata bona possidendi»; (30) ex altera vero parte,
ipsi labori insita nobilitas praeter alia postulat: «tuitionem ac
perfectionem illius socialis ordinis, qui omnibus cuiusvis classis civibus
tutam, etsi modicam, bonorum possessionem permittat». (31)
Privatum bonorum dominium latius obtineat oportere, si alias umquam, hodie
est potissimum profitendum, cum, ut commemoravimus, numero augescant nationes,
quarum oeconomicae rationes maiora in dies capiant incrementa. Quare, variis
prudenter adhibitis artibus, quas usus comprobavit, haud difficile negotium
erit civitatibus oeconomicam et socialem rem ita temperare, ut facilior fiat
et quam latissime pateat aditus ad privatim possidendas huius exempli res:
bona usu haud statim peritura; domum; praedium; supellectilem procurationi,
sive ab artificibus sive a singulis agricolarum familiis gestae, necessariam;
syngraphas pecuniae in administrationibus medii vel magni ordinis collocatae;
quod quidem felici exitu in nonnullas nationes invectum est, provectioribus in
re oeconomica et sociali rationibus instructas.
Manifestum omnino est, quae exposuimus, ea minime prohibere, quominus etiam
civitates ceteraque publica instituta iure res possideant, quae ad opes
parandas pertineant; si praesertim «tam magnum secum ferant potentatum,
quantus privatis hominibus, salva re publica, permitti non possit». (32)
Nostrae huius aetatis ea esse indoles videtur, ut ampliores usque bonorum
possessiones tum civitati, tum ceteris publicis institutis attribuantur. Cuius
rei causa in hoc etiam quaerenda est, quod commune bonum exigit, ut maiora
usque munera publicae auctoritati demandentur. Attamen hac etiam in re
«subsidiarii officii principium», de quo iam mentionem fecimus, omnino
servandum est; scilicet tum tantum licere civitatibus ac publicis institutis
dominii sui fines amplificare, cum manifesta ac vera communis boni necessitas
id postulat, depulso periculo, ne privatorum possessiones praeter modum
extenuentur aut, quod deterius est, plane evertantur. [430]
Neque denique silentio praetereundum est, oeconomica incepta, quae a
republica vel a publicis institutis suscipiantur, iis esse civibus deleganda,
qui et singulari peritia et spectata honestate praestent, quique officia erga
rempublicam summa religione exsequantur. Praeterea in horum virorum operam
sedula atque assidua vigilantia inspiciatur oportet, ne, in ipsius reipublicae
administratione, rerum oeconomicarum imperiosus dominatus in paucorum concedat
manus; quod sane cum supremo civitatis bono pugnet.
Sed Decessores Nostri illud etiam nullo non tempore docuerunt, in privati
dominii iure penitus munus inesse sociale. Re enim vera, ex Dei Creatoris
consilio, cunctorum bonorum copia omnium hominum vitae honeste degendae in
primis attribuitur; quemadmodum praeclare monet Decessor Noster f. r. Leo
XIII in Encyclicis Litteris Rerum Novarum; ubi haec legimus: «quarum rerum
summa haec est: quicumque maiorem copiam bonorum Dei munere accepit, sive
corporis et externa sint, sive animi, ob hanc causam accepisse, ut ad
perfectionem sui pariterque, velut minister providentiae divinae, ad
utilitates adhibeat ceterorum. ‹Habens ergo talentum, curet omnino ne
taceat: habens rerum affluentiam, vigilet ne a misericordiae largitate
torpescat: habens artem qua regitur, magnopere studeat, ut usum atque
utilitatem illius cum proximo partiatur›». (33)
Quamvis nostro hoc tempore valde processerint atque magis magisque
augescant partes civitati publicisque institutis concreditae, ex hoc tamen
nullo pacto conficiendum est, obsolevisse socialem privati dominii rationem,
ut quorundam ferre videtur opinio; nam hoc sociale munus ex ipso dominii iure
suam petit virtutem. Cui rei illud proximum est, omni tempore tum rerum
acerbitates innumeras, tum necessitates occultas easque graves ostendi, quas
multiplex reipublicae providentia non attingit, quibusque consulere nullo modo
potest; qua de causa privatorum humanitati christianaeque caritati late semper
patebit campus. Est denique perspicuum, ad conata incitanda, quae ad animi
bona spectent, magis valere operam a singulis hominibus aut a privatis civium
consiliis susceptam, quam a reipublicae potestatibus. [431]
Attinet demum hoc loco animadvertere, ius bona privatim possidendi certe
sacri Evangelii auctoritate probari; quod tamen saepe Christum Iesum inducit
magnopere divites iubentem, ut, divitias pauperibus largiendo, eas in superna
vertant bona: «Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et
tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis
thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non
effodiunt nec furantur» (Mt 6,19-20). Atque Divinus Magister profitetur in
semet Ipsum id collatum iri, quidquid in egenos collatum fuerit: «Amen dico
vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt
25, 40).
III
Rerum temporumque progressio magis magisque illud ostendit, ad iustitiae
aequitatisque normas revocandas esse, non solum necessitudines inter opifices
et moderatores societatum bonis pariendis, verum etiam rationes, quibus inter
se coniungantur oportet simul varia rerum oeconomicarum genera, variaeque
regiones aliae aliter ditatae, in una eademque natione; simul, in universa
hominum communitate, plures variaeque nationes, quae in rebus oeconomicis et
socialibus non uno modo profecerunt.
Atque initio, ut de agrorum cultura aliquid admoneamus, animadvertimus in
primis ruricolarum numerum haud videri in toto imminutum; tamen sine
dubitatione agricolas non paucos esse qui, rure natali relicto, vel sedes
incolis frequentiores, vel ipsas urbes petant; quod, cum fere in omnibus
nationibus intercidat, atque nonnumquam magnam hominum multitudinem contingat,
idcirco quoad vitam dignitatemque civium impedimenta infert, ad expediendum
sane difficilia.
Cuique sane illud est in promptu, prout res oeconomicae processerint atque
increbruerint, ita ruricolarum numerum extenuari, opificum autem amplificari
multitudinem, qui vel machinalibus industriis vel quibuslibet ministeriis dant
operam.
Atqui censemus, qui ex re rustica se ad alias artes bona [432] gignentes
conferant, eos saepe quidem facere causis ductos, quae ex ipsa rerum
oeconomicarum progressione oriantur, sed saepius multi generis raptos
incitamentis, quorum haec praecipua: animi voluntas angusta loca defugiendi,
quae nullam habeant commodioris vitae exspectationem; studium res adeundi
novas, casusque varios experiendi, quo tantopere nostra tenetur aetas;
cupiditas sibi bona fortunasque repente asciscendi; anhela sitis liberioris
vitae degendae, iis adeptis commodis, quae et oppida incolis frequentia et
urbes afferre solent. Sed illud quoque in dubio esse non potest, quin ab agris
ruricolae propterea abeant, quod res suas fere ubique iacere videant, sive
animum referant ad sui laboris efficientiam, sive ad agricolarum victus
cultusque statum.
Quocirca in tanta hac re, de qua nunc apud civitates fere omnes quaeritur,
illud in primis exploretur oportet, quid sit agendum ne, si efficiendarum
rerum modum existimemus, hinc agricultura, hinc machinales industriae, hinc
communia ministeria tantopere inter se discrepent; quid item sit curandum, ut
vitae rusticanae cultus quam minime a vivendi ratione municipum distet, quorum
pecuniae reditus vel ex machinalibus industriis vel e quibuslibet ministeriis
nascantur; quid denique sit enitendum, ut qui agriculturae navent operam nullo
modo sese ceteris dignitate cedere opinentur; immo sibi persuasum habeant, eos
quoque qui ruri vitam traducant, non modo personam suam confirmare et excolere
laboribus posse, sed etiam in futuros vitae casus fidenti animo prospicere.
Peropportunum idcirco videtur Nobis de huius generis causa normas nonnullas
tradere, in qualibet temporum condicione valituras, dummodo ea ratione,
quemadmodum patet, ad effectum adducantur, quam varia temporum locorumque
adiuncta vel sinant, vel suadeant, vel prorsus exigant.
In primis, omnes, at praecipue reipublicae moderatores, in eo elaborent
necesse est, ut, quae munia ad omnium commoda praecipua sint, ea apte ruri
incrementa capiant, quorum haec sunt exempla: viarum munitio; commeatus
vehicula; instrumenta, quibus homines cum hominibus commercia exercent; aqua
salubri potu; domicilia; medici et medicamenta; scholae et elementis, et
artibus, et professionibus addiscendis; quae cum ad religionem colendam tum ad
animum relaxandum attinent; [433] denique ea supellex, qua agricolarum domum
nostra haec aetas ornari et instrui postulat. Quae instrumenta ad agricolarum
vitam cum dignitate exigendam necessaria, ubi ruricolis desunt, ibi res
oeconomicae et sociales aut nullo modo aut tardius proficiunt, fitque exinde,
ut nihil possit homines ab agris deserendis remorari, atque nemo eorum numerum
possit facile habere perspectum.
Oportet praeterea civitatum res oeconomicas gradatim procedere, mutua
servata inter varias earundem rerum provincias apta convenientia. Danda est
scilicet singulariter opera, ut primum ad agros colendos illae adhibeantur
recentiore hoc tempore rationes inductae, sive in artes bonorum procreandorum,
sive in varias agrorum culturas, sive in rusticae procurationis apparatus,
quas res oeconomicae in universum aut ferant aut requirant; utque deinde haec
omnia, quantum fieri potest, ita perficiantur, ut pariter cum machinalibus
industriis, pariter cum cuiusvis generis ministeriis aeque conveniant.
Sequetur inde, ut agricultura non modo maiorem bonorum copiam sibi auferat,
quae machinalibus industriis pariuntur, sed etiam magis congruas poscat
communium ministeriorum formas; vicissim autem cultura agrorum tum
machinalibus industriis, tum ministeriis communibus, tum civitati ipsi
eiusmodi reddet fructus, qui et proprietate et modo magis idonei videantur ad
usum; effectumque ideo agricolitio dabit, ut firmior nummis tribuatur facultas
bonorum emendorum; quod quidem unum est e praecipuis capitibus totius rei
oeconomicae ad incrementum ordinandae.
Quibus susceptis consiliis, haec, praeter alia, consequentur commoda: ut
primum facilius cognosci possit et unde discedant et quo contendant ruricolae,
qui a laboribus vacent, propterea quod ad agrorum culturam nova inventa
pedetemptim sint adhibita; ut deinde ita iidem in sui artificiis erudiantur,
ut operam curamque suam ad alia quoque laborum genera conferre possint; ut
postremo iis neque rerum oeconomicarum auxilia, neque subsidia ad mentem
animumque excolendum desint, quae requiruntur, ut aptius in novos sociales
coetus inseri possint.
Ut autem in variis rerum oeconomicarum provinciis ordinata progressio
habeatur, necesse omnino est rerumpublicarum auctoritates, agrorum cultura
spectata, ad haec curam pruden[434]tiamque suam intendant: ad tributa aut
vectigalia, ad creditam pecuniam, ad civilium praesidiorum cautiones, ad rerum
pretium, ad artes provehendas complementi rationem habentes, denique ad
rusticarum procurationum apparatus perficiendos.
Quod ad vectigalia spectat, huiusmodi disciplina ad iustitiam aequitatemque
ordinata hoc praecipue flagitat, ut tributa pro civium facultate imperentur.
Sed in ruricolarum tributis temperandis communis omnium utilitas ab iis qui
rempublicam gubernant poscit, ut animum advertant, in re rustica reditus et
tardius confici et in graviorem ire aleam; atque propterea difficilius capita
reperiri, ad eos augendos necessaria.
Quibus positis, consequens est, ut pecuniarum possessores, eas libentius in
aliis negotiis quam in re rustica collocent. Eadem de causa ruricolae nequeunt
usuras graviores pendere; quin etiam plerumque ne usuras quidem pendere
possunt a mercatura impositas, ut pecuniarum capita sibi parent, quae rerum
suarum administratio et incrementum desiderent. Quam ob causam, ad omnium
commoda provehenda opus est, non tantum a publicis auctoritatibus peculiarem
quandam rei pecuniariae disciplinam pro agricolis decerni, verum etiam
argentarias constitui, e quibus pecuniarum capita, et ea quidem haud gravi
usura, iisdem suppeditentur.
Illud praeterea necessarium videtur, ut duabus rationibus constituantur
periculorum cautiones: quarum altera ad ea, quae terra gignit, altera ad
agricolas ipsos eorumque familias spectet. Quoniamque, ut pro explorato
habetur, uniuscuiusque agricolae reditus tenuiores communiter sunt quam
operariorum cum in machinalibus industriis, tum in quibuslibet ministeriis
versantium, idcirco cum iustitiae socialis et aequitatis normis non omnino
congruere videtur, agricolis vel cautionis vel securitatis socialis modum
statuere deteriorem, quam ceterorum civium ordinum. Etenim quae cautiones
providentiaeque generatim constituuntur, eae parum discrepare aliae ab aliis
debent, quaecumque ea est rei oeconomicae provincia, in qua cives exercent
opus, vel ex qua iidem reditus percipiunt.
Ceterum vero cum securitates cautionesque sociales magnopere ad illud
adiuvare possint, ut totius civitatis reditus pro iustitiae et aequitatis
normis inter cives partiantur, easdem [435] propterea quasi viam haberi
convenit, qua discrepantiae inter varias civium classes extenuentur.
Cum autem agrorum fruges peculiari sint natura, earum ideo pretium in tuto
ponatur oportet, rationibus quidem adhibitis, quas rei oeconomicae periti
invenerint. Qua in re, licet plurimum valeat si huiusmodi tutelam iidem
gerant, quorum intersit, hoc est opportuna quasi sibi imposita norma, tamen ab
hoc temperando negotio abesse omnino civitatum moderatores non possunt.
Neque vero hoc praeteriri potest, rerum rusticarum pretio plerumque magis
agricolarum labores compensari, quam pecuniae capita in rem impensa.
Itaque iure optimo Decessor Noster f. r. Pius XI in Encyclicis
Litteris Quadragesimo Anno de humanae communitatis bono docet: «apposite ad
rem facere inter salaria proportionem»; quibus tamen haec subicit: «quacum
arcte cohaerere rectam proportionem pretiorum, quibus illa veneunt, quae a
diversis artibus progignuntur: qualia habentur agricultura, ars industrialis,
alia». (34)
Quoniam agrorum fruges eo potissimum pertinent, ut satis praecipuis hominum
necessitatibus faciant, eam ob causam earundem pretium ita definiatur opus
est, ut omnibus eas emere liceat. Ex quo tamen in confesso res est, iniuste
sine dubio fieri, si totus civium ordo, agricolarum dicimus, et quoad
oeconomicas et quoad sociales rationes, ad deteriorem adducatur statum, quippe
qui minore polleant facultate ea emendi, quae necessaria sunt ad honestum
vitae cultum; quod nimirum communi civitatis bono aperte repugnat.
Opportunum praeterea est, in locis rusticis simul machinales industrias
provehi simul communia parari ministeria, quae ad servandas, ad commutandas,
denique ad vectandas fruges usui sint. Ad quae accedant ibidem opus est
consilia et coepta, quae provincias sive rerum oeconomicarum sive artium
exercendarum attingant. Quibus consiliis adhibitis, agricolarum familiis
facultas idonea datur suos supplendi reditus, et hoc quidem in ea rerum
hominumque condicione, in qua vivunt operamque impendunt suam. [436]
Extremum nemo unus potest in universum statuere quibus rationibus res
rustica sit potissimum componenda, quippe cum de his rebus dispar nimium sit
in uniuscuiusque reipublicae locis status, eoque magis dispar in totius orbis
terrarum partibus. At vero, qui hominis et familiae dignitatem sive ex natura
ipsa sive magis ex christianis praeceptis existimant, ii certe quamlibet rerum
agricolarum procurationem eoque magis familiarem animo sibi proponunt, ad
effigiem hominum communitatis expressam, in qua videlicet et mutuae membrorum
necessitudines, et eiusdem procurationis conformatio ad iustitiae normas et ad
christianae doctrinae rationem accommodentur: iidemque summa ope enituntur, ut
haec exoptanda rerum rusticarum administratio, pro singulis temporum
articulis, detur tandem ef fecta.
Procuratio tamen familiaris tum solummodo firma stabilisque erit, cum ex ea
tantum pecuniae redibit, quantum ad honestum familiae victum et cultum est
idoneum. Quod ut obtineatur, opus omnino est, ut agricolae et egregie in suis
laboribus generatim erudiantur, et in novis edoceantur inventis, denique a
peritis viris in sua efficienda arte iuventur. Atque etiam oportet, agricolae
de rebus suis societates adiutrices conflent; consociationes constituant ad
suam cuiusque professionem spectantes; itemque in publicis rebus versentur
efficienter, hoc est, cum in administrandae civitatis institutis, tum in re
politica.
Verumtamen persuasum est Nobis, cum de re rustica agatur, auctores
principesque sive rei oeconomicae augendae, sive animi cultus provehendi, sive
socialium rationum promovendarum eosdem esse homines, quorum intersit, ipsos
videlicet agricolas. Quibus sane perspectum cognitumque esse debet, quem
laborem sustineant, eum esse honestissimum; quod in amplissimo quasi mundi
templo suscipitur; quod saepius arboribus et animantibus impertitur, quorum
vita, veluti infinita quaedam significans, certisque astricta legibus, plurima
habet ad Deum Creatorem et Providum invitamenta. Deinceps agrorum labor, non
tantum varia gignit nutrimenta, quibus hominum alitur genus, sed copiam etiam
cotidie uberiorem parit earum rerum, quibus machinales industriae utuntur.
Idem praeterea labor sua ornatur dignitate, siquidem plurimas res usurpat
ad machinalem scientiam, ad chimiam, ad bio[437]logiam pertinentes; quae
tamen, quoniam doctrinarum artiumque incrementa in rebus rusticis plurimum
valere constat, ob eam causam sine ulla temporis intermissione sunt ad
volventis temporis necessitates accommodandae. Neque hoc satis; etenim huic
laborum generi sua inest nobilitas, quippe quod ab agricolis postulet, ut
cursum temporum acrius intellegant, eique sese facilius adiungant; ut sedatius
quae futura sunt exspectent; ut momentum et gravitatem officii sui existiment;
ut alacritatis voluntatem resumant, et nova semper experiantur.
Neque illud missum est faciendum in regione rerum rusticarum, perinde atque
in quavis rerum gignendarum regione, agricolas in societates coire maxime
oportere; idque praesertim si rem rusticam ipsa agricolae familia conducat.
Utcumque par est rura colentes mutua fide se alios aliis obligatos sentire,
atque eo coniunctim contendere, ut adiutrices societates et consociationes ad
artes pertinentes condant; quae quidem omnia propterea sunt habenda
pernecessaria, quod sive commoda parant ruricolis doctrinarum et artium
progredientium, sive pro pretiis propugnant bonorum, quae ex labore
efferuntur. Accedit quod, hisce susceptis consiliis, agricolae ad ceteras
artificum classes coaequantur, qui plerumque societate sunt coniuncti.
Extremum, haec si praestiterint, agricolae momentum et pondus cum sua
condicione consentanea consequentur in publica re administranda; quandoquidem
nostra hac aetate, si una dumtaxat vox missa sit, eam esse in ventos datam, ut
aiunt, iure optimo putandum est.
Sed ruricolae – haud secus atque ceterae opificum classes – si quando
suae temperationis pondus et momentum ostendere volunt, id numquam neque morum
disciplina neque civitatis legibus spretis faciant opus est; immo vero sua
iura suasque utilitates cum ceterarum classium iuribus et utilitatibus
componere eademque ad commune civitatis bonum referre studeant. Ad haec,
agricolae qui pro virili parte in eo elaborant ut agrorum amplificentur
fortunae, iure poscere possunt, ut sua ipsorum incepta a reipublicae
moderatoribus iuventur atque compleantur, modo de communibus utilitatibus ipsi
bene sentiant, curamque suam ad eas efficiendas item conferant.
Quam ob causam eos filios Nostros merita honestare laude cupimus, qui
ubique gentium, sive societatibus adiutricibus sive varii generis
consociationibus conditis, provectis, vigilan[438]tius enituntur, ut agricolae
in omni civium coniunctione, non modo debita rerum oeconomicarum copia, sed
iusta etiam vitae dignitate fruantur.
Cumque in agrorum labore omnia contineri videantur, quae ad hominis ipsius
dignitatem, perfectionem, cultumque prosunt, ob eam causam oportet, eum homo
existimet tamquam mandatum a Deo acceptum et ad excelsa spectans; oportet
deinde, homo istiusmodi laborem providentissimo Deo quasi consecret, tempora
omnia ad hominum salutem dirigenti; oportet postremo, agricola in se
quodammodo onus recipiat sive seipsum sive alios ad humanitatis cultum
informandi.
Fit saepius, ut in una eademque civitate alii cives aliter opibus et rei
socialis incrementis fruantur, ea praesertim de causa quod in oris commorantur
et operantur, quae, si res oeconomicae spectantur, aliae aliis auctibus
creverunt. Quod ubi evenit, iustitia itemque aequitas poscunt, ut civitatis
principes curent, ut discrepantiae hoc genus vel tollantur penitus, vel saltem
imminuantur. Cuius rei gratia, conandum est, ut in oris, quae minus in rebus
oeconomicis processerint, praecipua ea publica ministeria suppetant, quorum
rationes cum rationibus temporum et locorum congruant, et cum communi vivendi
genere, quoad potest, conveniant. Sed ad haec adhibenda est prorsus aptissima
rerum administratio atque disciplina, qua diligenter ordinentur: operae
locandae; incolarum commigratio; merces constituenda opificibus; tributa
civibus imperanda; nomina facienda; pecuniae in iis machinalibus industriis
collocandae, quae praesertim ad alias artes incitandas valeant. Quae omnia
plane pertinebunt, non tantum ad operarios cum utilitate locandos et ad operum
incitandos redemptores, sed ad ubertates etiam e locis ipsis percipiendas.
Attamen quae ad communia civium emolumenta conducibilia visa sint, ea
dumtaxat reipublicae moderatores praecipiant necesse est. Quorum scilicet
curae, totius civitatis utilitate spectata, in hoc assidue versari debent, ut
in materia et agriculturae, et machinalium industriarum, et communium
ministeriorum res eodem tempore eademque ratione, quoad fieri potest,
provehantur; eo nimirum ducti consilio, ut cives in oris agentes quae minus in
opibus profecerunt, ii, si mentem in rationes intendant oeconomicas et
sociales, pariterque ad [439] animi culturam, se esse sentiant progressae
fortunae suae auctores praecipuos; nam digni cives ipsi videntur, qui ad
suarum rerum progressiones praecipuam conferant operam.
Itaque ad aequabiliter res oeconomicas in eadem civitate temperandas, opus
est ut ii quoque, qui suis opibus consiliisque nituntur pro virili parte,
incumbant. Quin etiam qui praesunt, iuxta «subsidiarii officii principium»,
sic privatorum hominum inceptis favere et auxiliari debent, ut inchoata opera,
ubi res ferant, ipsis privatis civibus perficienda permittant.
Opportunum est hoc loco ad illud etiam mentem intendere, in non paucis
nationibus disparia inter se admodum esse hinc agrorum exercendorum spatia,
illinc incolarum numerum: cum aliae nationes inopia laborent civium, agris
movendis abundent; aliae contra civibus affluant, egeant agris colendis.
Neque desunt rursus nationes, in quibus, licet solum uberrimas possit
proferre opes, agricolae tamen sic rudibus atque obsoletis agrorum vertendorum
rationibus utuntur, ut tantum fructuum percipere nequeant, quantum sit summis
necessitatibus totius populi satis; ex contraria vero parte, in nonnullis
civitatibus agricultura eatenus recentiori disciplinae obtemperavit, ut
rusticorum fructuum copiam pepererit iusto maiorem, atque ideo universam
rempublicam, quoad oeconomicas res, aliquo damno afficiat.
Res igitur in comperto est, tum mutuam omnium hominum coniunctionem, tum
eorum fraternae sensum necessitudinis, Christi praeceptis conciliatae, hoc
omnino desiderare, ut alii populi aliis adiutricem operam tribuant, actuosam
scilicet et multiplicem, quam non modo bonorum, fortunarum, hominumque ipsorum
facilius sequatur commercium, sed minores etiam inter varias nationes
discrepantiae. Qua de re fusius infra dicturi sumus.
Hic tamen facere non possumus, quin profiteamur valde probari Nobis
Instituti incepta, compendiariis litteris FAO appellati, quod pertinet ad
alendos populos et ad agriculturam provehendam. Huic enim Instituto id
singulariter propositum est, ut mutuis populorum consensionibus obsecundet; ut
rura ex nostrorum temporum normis in iis nationibus colantur, quae sint rebus
oeconomicis minus auctae; ut denique populis subveniatur, cibariorum penuria
laborantibus. [440]
Verum nostris hisce diebus quaestio una fortasse omnium maxima haec
affertur, quae nimirum necessitudines civitatibus in re oeconomica progressis
cum civitatibus, quarum oeconomicae progressiones sint in cursu, intercedere
debeant; quarum alterae vitae commodis fruantur; alterae vero praedura
egestate laborent. Siquidem, cum mutua necessitudine homines, qui ubique sunt,
ita hodie consocientur, ut in quandam et quasi unam domum insitos sese
sentiant, idcirco quibus nationibus saturitas copiaque sit omnium bonorum, ab
iis status non est neglegendus aliarum, quarum cives in tantis versentur
domesticis difficultatibus, ut egestate fameque paene conficiantur, neve
iuribus praecipuis hominum propriis, ut oportet, frui possint; eo vel magis
quod, cum civitates videantur cotidie magis aliae ex aliis quodammodo pendere,
fieri non potest ut diu utilem pacem eaedem servent, si earum oeconomicae et
sociales condiciones nimiopere ab aliarum discrepent.
Nos igitur, qui homines universos diligimus tamquam filios, Nostrarum esse
partium arbitramur, hoc loco illud apertissime in medio ponere, quod alias
monuimus: «In nos ad unum omnes cadere, quod populi tenuitate victus omnino
vexentur». (35) «[Quapropter] opus esse, ut in singulis, ut generatim in
omnibus, praesertim autem in opulentioribus huius conscientia officii
incitetur». (36)
Ut facili coniectura prospicitur, utque Ecclesia semper graviterque monuit,
officium egenis et miseris opitulandi catholicos homines cum maxime commovere
iustum est, utpote qui membra sint mystici corporis Christi. «In hoc
cognovimus caritatem Dei – inquit Ioannes Apostolus – quoniam ille animam
suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui
habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere,
et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?» (1Io
3,16-17).
Quocirca libenti animo videmus civitates rationibus instructiores, ad res
gignendas idoneis, suppetias civitatibus a bonis imparatis ferre, ut ipsis
minus arduum sit in melius suas mutare fortunas. [441]
Cum pateat profecto omnibus, alias nationes edulibus bonis ac maxime
frugibus redundare, in aliis vero populares multitudines inopia et fame
laborare, iustitia et humanitas postulant, ut opulentiores illae civitates
subsidio egentibus civitatibus adsint. Quare bona ad hominum vitam necessaria
vel omnino atterere vel profundere, tam adversus iustitiae quam adversus
humanitatis officia facit.
Non sumus plane nescii, sicubi bona abundantiora quam pro civitatis
necessitatibus praesertim ex agris gignantur, inibi posse quibusdam civium
ordinibus enasci detrimenta. Attamen ex hoc nequaquam sequitur, ut quae
nationes bonis affluant, eae ad ferendam egenis ieiunisque opem, ubi
peculiaris quaedam emergat necessitas, non astringantur; quin etiam illud est
diligentissime curandum, ut ortae ex bonorum ubertate incommoditates, eaedem
et imminuantur et aequa ratione a singulis civibus tolerentur viritim.
Attamen his effectis non continuo e pluribus civitatibus tollentur stabiles
egestatis famisque causae, quae in rudi quadam rerum oeconomicarum ratione
plerumque ponendae sunt. Quibus ut remedium afferatur, omnes, qui dentur,
aditus explorandi sunt, ut partim cives in artibus exercendis, in suisque
obeundis muneribus egregie erudiantur, ut partim in possessionem eant
pecuniarum, quibus iidem res oeconomicas provehant, viis et rationibus nostrae
huic aetati accommodatis.
Nos nulla ex parte praeterit, quam penitus multorum in animis insederit,
novissimis hisce annis, ea conscientia officii, suppetias esse ferendas
civitatibus inopibus et haud satis idonea etiamnum rei oeconomicae
supellectile instructis, ut apud eas res oeconomica itemque socialis
expeditius progrediatur.
Ad quos optatos exitus ut pervehatur, videmus Consilia vel plurium nationum
vel singulae cuiusque civitatis, videmus privatorum incepta et societates
civitatibus eiusmodi operam praebere cotidie liberalius, artibus traditis ad
res gignendas magis idoneis. Quare auxilia quam plurimis adulescentibus
feruntur, ut in maximis Athenaeis civitatum magis progressarum studiis operam
dantes, ad artes et ad disciplinas instituantur, cum nostrae huius aetatis
rationibus congruentes. Addendum eodem illud est, quod sive argentariae ad
omnes spectantes nationes, sive singulae nationes, sive privati cives iisdem
civitatibus pecunias saepe credunt mutuas, quibus, [442] apud civitates opibus
inferiores, plurium institutorum initium fiat, ad bona parienda aptorum: quod
munificum consilium, hac oblata opportunitate, merita laude libentissimi
ornamus. Optandum vero est, ut in posterum civitates opulentiores magis
magisque connitantur, ut civitatibus sui profectus viam ingredientibus
adiutricem operam navent, ad doctrinas, ad artes, ad res oeconomicas
promovendas.
Qua de re Nostri officii munus esse ducimus aliquid hoc loco admonere.
Primum omnium prudenter esse factum videtur, si nationes, quae aut nihil
aut paulum in rebus oeconomicis adhuc profecerunt, itineris summam
perpenderint a nationibus initi, quae copia affluant bonorum.
Providum quidem consilium multaque necessitas flagitant, simul copiosiora
efficere bona, simul aptiore via efficere. Pariter tamen et necessitas et
iustitia requirunt, ut progenitae opes inter cives eiusdem reipublicae aeque
dispertiantur. Quapropter enitendum est, ut res oeconomicae haud secus
progrediantur atque rerum socialium rationes. Qui rursus processus aeque simul
in agrorum, in machinalium industriarum, in cuiusvis generis ministeriorum
provinciis efficiantur oportet.
Est hoc etiam omnium arcte oculos positum, civitates, quarum oeconomicae
progressiones sunt in cursu, certas quasdam easque manifestas saepe prae se
ferre notas, quae aut ex propria loci natura, aut ex traditis a maioribus
institutis humanitate plenis, aut ex peculiari quadam civium indole nascuntur.
Iamvero cum respublicae florentiores praesto adsunt rebuspublicis a
fortunis inopibus, tum non modo vestigia eadem opus est habeant perspecta
vereanturque, verum etiam provideant diligentissime ne, dum his nationibus
operam ferant, eas velint ad imitandam suae vitae disciplinam adigere.
Praeterea civitates in re oeconomica progressae illud nominatim caveant
necesse est, ne civitatibus egentioribus praestantes operam, eo spectent, ut
publicarum rerum statum in suam ibi vertant utilitatem, in exsequendumque
dominandi consilium.
Ad quod si quando contendatur, in medio est apertissime ponendum, ad illud
re vera tum contendi, ut genus quoddam colonicae dicionis instauretur, quae,
licet honesto tecta no[443]mine, superiorem illam exoletamque dicionem
exprimat, quam civitates multae recens exuerunt; quod quidem, cum
necessitudinibus officiat, quibus aliae nationes attingunt alias, in discrimen
omnium gentium tranquillitatem vocet.
Magna igitur necessitas itemque iustitia postulant, ut quae civitates cum
ad artes tum ad negotia provehenda operam conferant, eaedem, quovis posthabito
dominandi consilio, ita nationibus parum in re oeconomica progressis
conferant, ut hae possint aliquando in rationibus qua oeconomicis qua
socialibus per se ipsae proficere.
Quod si factum erit, non parum certe proderit ad omnium rerumpublicarum
veluti communitatem iungendam, quarum singulae, sibi suorum iurium
officiorumque consciae, pari ratione ad omnium populorum prosperitatem
spectent.
Non est sane dubium quin, si in aliqua natione eodem tempore doctrinae,
artes, res oeconomicae, et civium prosperitas processerint, tum ad humanum
civilemque cultum eo loci multum utique collatum sit. Sed cuique persuasum
esse debet, haec non summa esse bona, sed instrumenta tantummodo ad eadem bona
adipiscenda opportuna.
Quam ob rem cum acerbo doloris sensu videmus, in quibus nationibus res
oeconomicae profecerint, haud paucos inibi inveniri homines, quibus de iusto
bonorum ordine nihil curae est; qui nimirum animi bona vel plane neglegunt,
vel oblitterant penitus, vel ulla esse pernegant; interea dum disciplinarum,
artium, rationum oeconomicarum progressiones acerrime expetunt, atque tanti
externa commoda faciunt, ut ea plerumque pro summo suae vitae bono ducant. Ex
quo consequitur ut, perniciosis insidiis opera ipsa non vacet, a
florentioribus civitatibus ad inopum progressum collata; in harum enim
nationum civibus, ex vetere tradito more, adhuc conscientia praecipuorum
bonorum, quibus disciplina morum nititur, plerumque viget, eosdemque ad
agendum movet.
Itaque qui integros horum populorum sensus quodammodo labefactare conantur,
inhonestum quiddam iidem profecto admittunt. Quin immo hos sensus, praeter
quam quod in honore habere dignum est, tum vero perfici et expoliri oportet,
quippe in quibus veri nominis nitatur humanitas. [444]
Porro Ecclesia divino iure ad universas pertinet gentes; quod re ipsa
confìrmatur, cum et ubique terrarum iam adsit, et ad omnes complectendos
populos contendat.
Nunc autem, quos populos Christo aggregavit Ecclesia, iis utilitatis exitus
non afferre non potest, sive ad res oeconomicas, sive ad sociales rationes
quod attinet; quemadmodum et praeteritis temporibus et nostra hac aetate res
gestae testantur palam. Nemo enim eorum qui christianum nomen professi sunt,
promissum et receptum non habet, se civilia instituta pro virili parte esse
perfecturum, summoque opere nisurum, non solum ne humana dignitas ullo modo
deformetur, sed etiam ut, repagulis omne genus perfractis, ea omnia
promoveantur, quae ad honestatem virtutemque alliciant atque conducant.
Ad hoc Ecclesia, cum in populi alicuius quasi venas vim suam inseruerit,
idcirco neque est, neque se existimat institutum quoddam, eidem populo
extrinsecus impositum. Id autem ex eo cadit quod, ubi Ecclesia adest praesens,
ibi singuli homines in Christo vel renascuntur, vel resurgunt; qui vero vel
renati sunt, vel resurrexerunt in Christo, iidem nulla umquam externa vi se
sentiunt oppressos; immo potius, cum perfectam libertatem se esse adeptos
sentiant, ad Deum libero impetu feruntur; atque ideo quidquid bonum
honestumque sibi esse videtur, idem confirmant atque perficiunt.
«Iesu Christi Ecclesia» – quemadmodum Decessor Noster Pius XII dilucide
monet – «utpote fidelissima almae divinaeque sapientiae custos, non ea
certe nititur deprimere vel parvi facere, quae peculiares cuiusvis nationis
notas proprietatesque constituant, quas quidem populi iure meritoque quasi
sacram hereditatem religiose acerrimeque tueantur. Ea siquidem ad unitatem
contendit, superno illo amore conformatam et altam, quo omnes actuose
exerceantur; non vero ad unam assequendam rerum omnium aequabilitatem,
externam tantummodo atque adeo insitas vires debilitantem. Et curas omnes ac
normas, quae facultatibus viribusque sapienter explicandis temperateque
augendis inserviunt – quae quidem ex occultis cuiusvis stirpis latebris
oriuntur – Ecclesia approbat maternisque votis prosequitur, si modo officiis
non adversentur, quae communis mortalium omnium origo communisque finis
exigant». (37) [445]
Atque magno cum animi Nostri gaudio cernimus catholicos homines, nationum
cives opibus inferiorum, maximam partem ceteris civibus haudquaquam in
contentione cedere, quam suae cuiusque civitates adhibent, ut in rebus
oeconomicis et socialibus pro sua facultate progrediantur.
Ex altera vero parte, catholicos conspicimus, nationum locupletiorum cives,
multa suscipere et conari, ut quam suae civitates civitatibus inopia
conflictatis operam praebeant, ea ad rationes oeconomicas ac sociales
provehendas plus plusque prosit. Qua in re illud valde probandum videtur,
varia, multa, et ea quidem maiora in annos auxilia adulescentibus Africanis et
Asiaticis mitti, ut in magnis Athenaeis Europae et Americae iidem litteris
artibusque operam dent; magnaque cura ad omne officii munus homines instrui,
in regiones opibus inferiores contendere paratos, ut illuc in suis artibus in
suisque versentur rnuneribus.
Omnibus igitur dilectis filiis Nostris, qui ubicumque terrarum tanta
sollertia germanas populorum progressiones incitantes, et civili cultui
salutarem vim quasi inspirantes, perennem Ecclesiae sanctae virtutem
efficacitatemque manifesto demonstrant, iis nimirum plaudentis gratique animi
Nostri sensus declarare placet.
Novissimis hisce temporibus, illud in quaestionem venit saepenumero, quo
modo rerum oeconomicarum rationes vitaeque sustentandae commoda componi
possint cum aucta cumulatius hominum multitudine; idque sive ad universum
terrarum orbem, sive ad nationes egestate laborantes quod attinet.
Itaque, quoad universum terrarum orbem, animadvertunt nonnulli, inita
subductaque ratione consequi, ut hominum genus post aliquot decem annos longe
frequentissimum futurum sit; cum res oeconomicae multo tardius sint
processurae. Ex quo sunt qui colligant, nisi hominum procreationi aliquis
statuatur modus, haud multo post, maiorem factum iri discrepantiam inter
incolarum numerum et res ad vivendum necessarias.
In comperto autem est, ex rationariis civitatum minus bonis oeconomicis
instructarum cogi, quoniam illuc aeque valetudinis tuendae et salutis
recuperandae recentiores artes latius invectae sunt, ob eam causam cives,
mortis periculis ab infantibus com[446]modius depulsis, longiorem nunc habere
vitae cursum; natorum autem hominum numerum ubi iam frequens esse soleat,
eundem ibidem esse pergere; saltem ad non breve futuri temporis spatium. Dum
autem hominum numerus qui nascuntur numerum excedit eorum qui eodem anno
mortem obeunt, interea progignendarum rerum apparatus in huiusmodi civitatibus
accessiones non accipiunt, incolarum multitudini congruentes. Ex quo parum est
quod in egentioribus hisce rebuspublicis consuetudo victus nullo pacto
proficit, ut potius deterior usque fiat. Quocirca, ne res ad extremum deveniat
discrimen, sunt qui hominum conceptum ortumque vel subterfugiendum vel quoquo
modo refrenandum esse putent.
Nunc si verum fateri volumus, quae in universo terrarum orbe inter natorum
hominum numerum et rerum copiam intercedunt rationes, ex iis neque in
praesentia parari neque propediem paratum iri graves hac de re difficultates
intellegitur. Quae enim de eiusmodi causa componuntur argumenta, tam dubia ea
sunt tamque controversa, ut nihil certi ex iis confici liceat.
Accedit, quod Deus, qua bonitate est et sapientia, pariter rerum naturae
inexhaustam fere insevit gignendi facultatem, pariter hominem tanta ingenii
ditavit acie, ut aptis instrumentis adhibitis is genitas res ad suae vitae
usus necessitatesque vertere possit. Nimirum igitur ut quaestio, quae
affertur, enodate dissolvatur, non ea profecto via consilii est invenienda,
qua, praeter morum disciplinam a Deo statutam, item humanae ipsius vitae
procreatio violetur; immo vero est elaborandum homini ut, usus artibus et
doctrinis omne genus, naturae vires cognitas penitus habeat, iisque dominetur
in dies latius. Ceterum ad hunc diem habiti in provinciis scientiarum
artiumque processus, propemodum infinitam hac de re spem de postero tempore
iniciunt.
Non latet profecto Nos, in certas oras atque etiam in civitates opibus
inferiores, cum huius generis quaestionibus, incommoda etiam ex eo invehi
saepius, quod res oeconomicae et sociales ita ordinatae sint, ut cives, in
annos singulos frequentiores, domi habere nequeant unde alantur et
sustententur; quodque populi non ita concorditer inter se coniunctos
ostendant, ut oportet. [447]
Sed ita sint sane res, profitemur tamen apertissime eas quaestiones sic
poni atque dissolvi oportere, ut neque vias homo neque rationes sequatur, a
sua dignitate aversas; quales ii tradere non verentur, qui hominem ipsum
eiusque vitam ad materiam omni ex parte referendos esse opinantur.
Hanc quaestionem sic tantummodo dissolvi posse censemus, si rerum
oeconomicarum et socialium progressiones cum singulorum civium tum universae
humanae societatis servent et augeant veri nominis bona. Sunt nimirum, cum de
huiusmodi agitur causa, in prima commendatione ea omnia ponenda, quae sive ad
hominis generatim dignitatem sive ad cuiusvis hominis vitam pertineant, qua
nihil sane potest esse praestantius. Est praeterea, in eadem causa, quaerenda
mutua universarum gentium opera, eo spectans, ut, praeclara cum omnium
utilitate, et rerum notitiae, et pecuniarum capita, et homines ipsi ordinatim
possint ab aliis populis ad alios commeare.
Hac de re graviter pronuntiamus, hominis vitam tradi atque propagari operà
familiae, in uno eodemque indissolubili nixae matrimonio, quod Sacramenti
dignitate, ad christianos quod attinet, auctum est. Quoniamque hominis vita
aliis hominibus consulto et cogitate traditur, sequitur idcirco, ut hoc agatur
ad Dei praescriptiones, sanctissimas, firmissimas, inviolatas; quas scilicet
nemo non agnoscere, non servare debet. Quocirca hac in re nemini omnium licet
iis uti viis rationibusque, quibus vel arborum vel animantium vitam prorogare
licet.
Etenim hominum vita pro sacra re est omnibus ducenda: quippe quae, inde a
suo exordio, Creatoris actionem Dei postulet. Itaque qui ab his Dei
constitutis discedit, non solum Dei ipsius laedit maiestatem, et sibi
humanoque generi imprimit dedecus, sed etiam civitatis suae vires intimas
debilitat.
His de causis permagni interest, ut nova suboles, praeter quam quod
disciplina humanitatis religionisque diligentius erudiatur quod quidem ius
officiumque est parentum tum etiam in quibuslibet suae vitae factis se
officiorum suorum maxime consciam praestet; atque propterea in familia quoque
sibi condenda, et in liberis procreandis educandisque. Quibus liberis non
solum stabilis fiducia inicienda est in Dei Providentia, verum etiam animus
firmissimus paratissimus[448]que ad labores et incommoda perferenda, quae
nemini devitare licet, qui dignum et grave illud susceperit munus, suam nempe
sociandi cum Deo operam, cum in vita tradenda tum in prole educanda: qua in
extrema re nihil certe valet magis quam data ab Ecclesia praecepta supernaque
auxilia; Ecclesiam dicimus, cuius, hanc etiam ob causam, ius est agnoscendum,
suum libere exercendi munus.
Iamvero, ut in libro Genesis scriptum legimus, Deus, quibus ipse primum
naturam tradidit humanam, iis duo dedit mandata, quorum alterum complet
alterum: iussit videlicet initio: «Crescite et multiplicamini» (Gn 1,28);
iussit subinde: «Replete terram, et subicite eam» (Gn 1,28).
Quorum mandatorum alterum tantum abest ut ad rerum consumptionem spectet,
ut eas potius assignet humanae vitae commodis.
Magna propterea cum animi Nostri maestitia in praesenti animadvertimus duo
haec inter se concurrere contraria: ut nempe ex hac parte, rerum angustia tam
obscure ante oculos exponatur, ut hominum vita miseria inediaque pene esse
peritura dicatur; ut ex altera, sive recens invectae doctrinae, sive artium
progressiones, sive rerum oeconomicarum ubertates in instrumenta vertantur,
quibus ad extremam ruinam ad horribilemque necem adducatur hominum genus.
Providens Deus satis quidem bonorum hominum generi largitus est, quibus
adiuti onera cum dignitate subeant, liberorum procreationi coniuncta: sed hoc
vel non sine difficultate vel nullo pacto fieri potest, si homines, recto
itinere lapsi pravaque affecti mente, instrumenta, de quibus diximus, contra
humanam rationem, vel contra socialem eorum naturam, adeoque contra ipsius Dei
consilia traducant.
Cum autem quae inter civitates convenerunt rationes, scientiarum et artium
causa, in omni humanae communitatis regione artiores novissimo hoc tempore
factae sint, ob eam rem oportet populi alii ex aliis magis magisque pendeant.
Quocirca alicuius ponderis quaestiones, quae hodie afferun[449]tur, in
provinciis sive doctrinarum et artium, sive rerum oeconomicarum et socialium,
sive civitatis administrandae et cultus provehendi humanitatis, eae
saepenumero, cum singulae unius reipublicae facultates excedant, plures atque
aliquando omnes terrarum nationes ex necessitate quadam contingunt.
Ita fit, ut singulae civitates, etiamsi praestent cultu et humanitate,
numero et sollertia civium, rationum oeconomicarum processu, copia bonorum,
finiumque amplitudine, nequeant tamen, separatim a reliquis, praecipuas suas
quaestiones per se ipsae congruenter dissolvere. Respublicae igitur, cum opus
sit alias complere ac perficere alias, suis utilitatibus ea tantum condicione
prospicient, si ceterarum utilitatibus simul prospexerint. Quapropter
civitates summa admonet necessitas, ut et bene conveniant inter se, et mutuam
sibi operam navent.
Quod quamvis singulis hominibus, atque etiam omnibus populis, sit magis
magisque in dies persuasum, homines tamen, atque in primis qui in publica re
graviore pollent auctoritate, impares plerumque videntur ad binas eas res
efficiendas, ad quas spectant populorum animi; idque non ex eo nascitur, quod
populi idonea careant vel doctrinarum, vel artium, vel rerum oeconomicarum
supellectile; sed quod verius alii aliis diffidunt. Re enim vera homines,
atque continuo respublicae, se mutuo timent; nam altera civitas in timore est
ne altera consilia ceperit opprimendi, neve eadem, temporis opportunitate
oblata, callida huiusmodi exsequatur consilia. Quapropter civitates omnia quae
usui sunt ad urbes sedesque suas defendendas parant, hoc est arma, quibus se
velle uti confirmant, ut alias civitates ab impetu faciendo deterreant.
Ex quo plane conficitur, ut et hominum vires et naturae opes ad detrimenta
potius quam ad utilitates humanae congregationis latissime a gentibus
referantur; atque etiam cum singuli homines tum populi tam gravi afficiantur
sollicitudine, ut a maiorum laborum susceptione retardentur.
Cuius causa rei ex eo proficisci videtur, quod homines, sed praesertim
rerumpublicarum primores, in agendo alii aliter de vita sentiunt. Sunt enim,
qui statuere audeant nullam esse veri rectique legem; quae externas res
hominemque ipsum transcendat; quae sit prorsus necessaria, et ad universos
pertineat homines; quae postremo sit aequabilis in omnes. Ita fit [450J ut
homines, utpote quibus una eademque iustitiae lex omnibus nequaquam probetur,
in nulla re possint plene ac tuto consentire.
Quamvis enim vocabulum «iustitia» et coniuncta verba «iustitiae iussa»
per omnium ora feràntur, tamen voces huiusmodi non eandem apud omnes
significationem capiunt: immo etiam saepissime contrariam. Quocirca cum sive
«iustitiam», sive «iustitiae iussa» illi primores appellant, non modo
inter se de his nominibus non congruunt, sed ex iis saepe et multum inveniunt
gravium contentionum causam; atque adeo in animum inducunt, nullum iam esse
locum ad sua iura, ad suaque commoda obtinenda, nisi vim, gravissimorum semen
malorum, experiantur.
Ut mutua inter nationum principes fides constet et in eorum animis haereat
magis, veri iustique leges primum agnoscantur et conserventur hinc atque
illinc oportet.
At vero quae de moribus deque virtute sunt praecepta, ea nonnisi in Deo
consistunt; quo remoto, necesse est eadem dissolvi penitus. Etenim homo non
uno corpore constat, sed et animo, qui se rationis libertatisque esse compotem
sentit. Atque ita compositus animus moralem legem omnino postulat, in
religione innixam, quae longe melius quam alia quaevis externa vis aut
utilitas valet ad quaestiones dissolvendas, quae vel ad singulorum vitam, vel
ad civium coniunctiones attineant, quaeve aut singulas aut universas simul
civitates contingant.
Tamen non desunt hodie qui profiteantur, tantopere doctrinis et artibus
florentibus, homines posse, Deo posthabito, suisque unis solis viribus adiutos
optimum humanitatis sibi parare cultum. Re tamen vera ob ipsas scientiarum
artiumque progressiones delabuntur saepe homines in difficultates, ad omnes
populos pertinentes, quas perrumpere solummodo poterunt, si Dei, hominis
totiusque naturae auctoris et rectoris, debitam auctoritatem agnoscant.
Quod esse verum ipsi videntur ostendere scientiarum processus, in
infinitatem propemodum patentes; ex quibus opinio in multorum inseritur
animis, adeo mathematicorum scientias non posse in naturam commutationesque
rerum penitus introspicere easque aptis declarare verbis, ut vix eas possint
aspicere coniectura. Atque cum suis viderint oculis perterriti ho[451]mines,
ingentes vires, artibus machinisque exprimendas, sicut ad populorum commoda
comparanda item ad labefactanda adhiberi posse, iidem coniciant oportet, res
ad animum ad moresque attinentes ceteris omnibus esse anteferendas; ut
scientiarum artiumque progressiones, non ad humani generis adducant
eversionem, sed ad humanitatis cultum, tamquam causae adiuvantes, valeant.
Interea autem evenit, ut in civitatibus opulentioribus homines, bonorum
externorum magis magisque inexplebiles, iam fictam imaginem e mente deponant
vitae felicissimae hic in aevum degendae; evenit pariter ut homines, non
tantum sibi sint conscii cotidie magis se humanae personae iuribus
integerrimis
et universis frui, verum etiam omni opera et ope enitantur ad rationes
mutuo inter se contrahendas, certe aequabiliores, suaeque accommodatiores
dignitati. E quibus rebus sequitur, ut in praesens homines suas facultates
esse finitas incipiant agnoscere, atque quae sint animi studiosius quam antea
expetere. Quae profecto omnia aliquam inicere spem videntur, fore ut non modo
singuli homines, sed etiam populi ad multam eandemque perutilem sibi mutuo
praebendam operam aliquando consentiant.
IV
Quoniam doctrinarum et artium progressiones, uti praeterito tempore ita hoc
nostro, plurimum ad mutuas civium redundant necessitudines, opus esse idcirco
videtur, necessitudines easdem, sive de singulis sive de universis civitatibus
agatur, ad humaniorem conformari aequilibritatem.
Quam in rem multa cogitando inventa sunt et scriptis in medium prolata:
quorum alia iam depulsa perinde ac sole nebula sunt; alia sunt hodie penitus
iam immutata; alia minus atque minus hominum in praesentia illiciunt animos.
Quod ex eo sane manat, quod vulgata haec opinionum commenta neque totum
integrumque hominem contingunt, neque eius contingunt potiorem partem. Ea
insuper missas faciunt haud dubias humanae naturae debilitates: ut morbos et
dolores; quibus videlicet debilitatibus nulla rerum oeconomicarum et
socia[452]lium ratione, etsi ficta exquisitissime, omni ex parte remedium
afferri posse manifestum est. Ad hoc, homines qui ubicumque sunt intimo quodam
invictoque religionis sensu moventur, quem nulla umquam vel vis proteret, vel
opprimet calliditas.
Falsissima enim quaedam nostris hisce diebus vulgata opinio illud fert ut,
quem hominibus natura inseverit religionis sensum, is veluti commenticium
quiddam aut imaginarium sit putandum; atque adeo ex animis evellendum penitus,
utpote cum a nostrorum indole dierum et a procedente hominum civili cultu
omnino discrepet. Immo vero, illa hominis ad religionem intima proclivitas
convincit, hominem ipsum a Deo re vera esse creatum, ad eundemque tendere
irrevocabiliter; ut apud Augustinum scriptum legimus: «Fecisti nos ad te,
Domine; et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te». (38)
Quapropter, quantumvis artes et res oeconomicae processerint, in terrarum
orbe neque iustitia neque pax esse poterunt, quoad homines non sentient
quantum in se dignitatis insit, quod a Deo creati sint et eiusdem sint filii;
Deum dicimus, qui prima et extrema causa utique est habendus rerum omnium,
quas creavit. A Deo discretus homo cum sibi tum aliis fit immanis; siquidem
mutuae hominum necessitudines omnino requirunt rectam humanae conscientiae
rationem cum Deo, cuiuslibet veritatis, iustitiae et amoris fonte.
Est sane cognitum perspectumque omnibus, in multis civitatibus, quarum
nonnullae antiquitus christianorum doctrina excultae sunt, tot Fratres
filiosque Nostros, Nobis quidem carissimos, vexari saevissime, plures iam
annos. Quod, cum prope ante omnium oculos ponat hinc vexatorum hominum
excellentem dignitatem, illinc insectatorum diritatem exquisitam, id, quamvis
hos nondum ad sanitatem reduxerit, multos tamen ad recogitandum de hac re
movet.
Verumtamen nulla stultitia magis esse nostrae huius aetatis propria
videtur, quam velle rerum terrestris huius vitae firmum utilemque ordinem
statuere, necessario non subdito fundamento, hoc est, summo Deo posthabito;
itemque hominis velle magnitudinem efferre, exsiccato fonte, unde illa emanat
[453] aliturque magnitudo: hoc est, retardato atque, si fieri posset, fracto
animorum ad Deum impetu. At vero rerum eventus, qui nostro hoc tempore
acciderunt, quibus quidem spes multorum sunt praecisae et non pauci sunt in
luctum vocati, ii profecto confirmant quam vere scriptum sit: «Nisi Dominus
aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam» (Ps 126,1).
Quam catholica Ecclesia doctrinam tradit et pronuntiat de hominum convictu
ac societate, ea sine ulla dubitatione perpetua vi pollet.
Cuius doctrinae illud est omnino caput, singulos homines necessarie
fundamentum, causam et finem esse omnium socialium institutorum; homines
dicimus, quatenus sunt natura congregabiles, et ad ordinem rerum evecti, quae
naturam exsuperant et vincunt.
E gravissimo huiusmodi principio, quo sacra humanae personae dignitas
affirmatur et defenditur, praesertim superioribus hisce centum annis, Ecclesia
sancta, sacerdotibus et laicis hominibus doctissimis operam ferentibus,
luculente conclusit de re sociali praecepta, ad quae mutuae hominum
necessitudines componantur: spectatis nimirum generalibus normis,
congruentibus sive cum natura rerum et variis humani convictus condicionibus,
sive cum praecipua huius temporis indole; quae propterea normae omnibus
probari possunt.
Attamen hodie, si umquam alias, necesse est, eiusmodi praecepta, non solum
cognita perspectaque habeantur, sed etiam ad effectum adducantur iis
rationibus et modis, quae varius temporum locorumque status aut ferat, aut
exigat. Quod arduum quidem, sed excelsum est munus; ad quod obeundum non solum
Fratres filiosque Nostros, qui ubique sunt, hortamur, sed etiam egregie
cordatos homines universos.
Primum omnium illud confirmamus doctrinam socialem, quam catholica Ecclesia
profitetur, ab ipsa non posse disiungi doctrina, quam de hominum vita tradit.
Hac de causa, ut disciplinae eidem magis ac magis studeatur magnopere
cupimus. In primis autem hortamur, ut ea, tamquam exigendum pensum, cum in
catholicis scholis cuius[454]vis ordinis tradatur, tum vero maxime in sacris
Seminariis, quamvis Nobis notum sit, in nonnullis huiusce generis ephebeis id
iamdiu egregie fieri. Optamus praeterea, ut haec de re sociali disciplina in
indicem addatur religiosarum materiarum, quibus vel paroeciae vel
consociationes laicorum apostolatui incitando suos erudiunt; modis omnibus in
vulgus emanet, quos recentior induxerit aetas: hoc est, tum scriptis quae vel
cotidie vel in certos dies in lucem edantur; deinde libris de studiis
doctrinae emissis, aut eruditorum aut vulgi captui aptis; denique
radiophonicis et televisificis transmissionibus adhibitis.
Ut autem haec catholicae Ecclesiae doctrina de re sociali latius latiusque
exeat in vulgus, multum operae curaeque filios Nostros e laicorum ordine
conferre posse opinamur, si non modo eam addiscant ipsi ad eamque exaequent
actionem suam, verum etiam studiose curent, ut eius vim alii quoque habeant
perspectam.
Quibus plane persuasum illud sit, se numquam posse commodius ostendere hanc
doctrinam et rectam et efficientem esse, quam si ostenderint eadem posse
praesentes hac de re difficultates expediri. Hac enim via ad huiusmodi
doctrinam eorum convertent animos, qui ei propterea hodie repugnant, quod
illam ignorant; quin hoc etiam forsitan consequentur, ut istiusmodi homines
aliquid ex eius luce aliquando hauriant.
Ast praecepta quaevis de re sociali, non tantum sunt in medio ponenda, sed
etiam re ipsa usurpanda: quod potissimum valet de Ecclesiae doctrina, quae ad
res sociales attineat; quippe cuius lux sit veritas, finis sit iustitia, vis
princeps sit amor.
Vehementer igitur interest, ut filii Nostri, praeterquam quod praecepta de
re sociali cognitione comprehendant, ad ea insuper educentur.
Cum enim christianorum institutio, ut expleta dici possit, ad cuiusvis
ordinis officia pertinere debeat, idcirco necesse est, ut, eâdem
christifideles incitati, Ecclesiae praeceptis etiam actionem suam conforment,
quae res oeconomicas et sociales contingat.
Nam si difficile per se ipsum est quidvis a ratione ad usum revocare, eo
magis arduum est putandum in opere tentare ca[455]tholicae Ecclesiae doctrinam
de re sociali; idque has praesertim ob causas: quod videlicet in homine est
insitus penitus amor suarum rerum incontinens; quod nostris diebus in hominum
communitatem late eorum serpit doctrina, qui omnia attribuunt materiae; quod
in difficili est interdum perspicere quid in re praesenti iustitia iubeat.
Quae cum ita sint, non satis est, si huiusmodi institutione homines
doceantur, iuxta Ecclesiae praecepta, sibi esse christiano more agendum in
regione rerum oeconomicarum et socialium, nisi pariter viae ipsis tradantur,
quibus officium hoc suum congruenter exsequantur.
Huius vero generis institutionem non sufficere existimamus, nisi ad
praeceptoris operam opera ipsius accedat erudiendi hominis, nisique ad
traditam doctrinam addatur actio, experimenti causa suscepta.
Quemadmodum, ut proverbio fere increbruit, nemo condiscit libertate recte
frui, nisi libertate recte usurpata, haud secus nemo novit iuxta catholicam
doctrinam in re oeconomica et sociali agere, nisi reapse in eadem provincia et
iuxta eandem doctrinam agendo.
Hanc ob causam in eiusmodi vulganda institutione magnae partes esse dandae
videntur consociationibus apostolatui laicorum promovendo, iis praesertim
quibus sit propositum, ut quod in re praesenti sit suscipiendum, id vim suam
ex lege christiana omnino capiat; utpote quarum sodales e cotidiano harum
rerum usu possint prius seipsos, postea iuvenes ad huiusmodi officia
exsequenda melius informare.
A qua re non est alienum hoc loco in memoriam omnium, non minus potentiorum
quam tenuiorum hominum, redigere, a vitae significatione, quam christiana
sapientia tradit, voluntatem non posse ullo modo disiungi et sobrietatem
servandi, et dura tolerandi, Dei gratia.
Sed hodie, pro, non paucorum occupavit animos immodicum voluptatum studium;
quibus in omni vita nihil videtur esse magis quaerendum, quam inhiare
voluptatibus, quam voluptatum explere sitim; ex quo gravia detrimenta, non
solum in animos, sed etiam in corpora sine ulla controversia manant. Quam rem
qui vel pro solius humanae naturae viribus iudicat, is fateatur oportet,
sapientis prudentisque esse, cum in rebus [456] omnibus consilium modumque
adhibere, tum libidines refrenare. Qui vero rem ex divina lege existimat, is
profecto non ignorat et Christi Evangelium, et catholicam Ecclesiam, et nobis
traditam asceseos disciplinam postulare, ut christifideles acriter cupiditates
compescant, vitaeque incommoda singulari patientia tolerent. Quae virtutes,
praeterquam quod firmam et moderatam comparant animi in corpus dominationem,
subsidium etiam valens praebent, quo poenam luamus peccati, a quo, praeter
Christum Iesum eiusque Matrem Immaculatam, nemo est vacuus.
Iamvero doctrinae praecepta, quae sunt de rebus socialibus, plerumque per
tres hos gradus ad effectum adducuntur: primum quae sit vera rerum condicio
circumspicitur; deinde hic rerum status diligenti aestimatione cum praeceptis
iisdem confertur; tum demum quid suscipi possit quidve suscipi debeat
statuitur, ut normae, quae traditae sunt, pro temporum locorumque habitu,
usurpentur. Qui tres procedendi gradus tribus hisce verbis: «aspicere,
iudicare, agere», passim significantur.
Ex quo valde oportere videtur, hunc gerendarum rerum ordinem iuvenes, non
tantum cum animo reputent, sed etiam, quoad fieri possit, in re praesenti
servent; ne, quae didicerint praecepta, ea opinentur esse dumtaxat mente
volvenda, et non opere pariter explicanda.
At vero, cum ad effectum haec praecepta sunt adducenda, fieri nonnumquam
potest, ut vel ipsi catholici homines, et ii quidem mente sincera, in varias
discedant sententias. Quod ubi contingat, sit nihilominus iisdem curae, ut
simul mutuam inter se existimationem et observantiam servent atque testentur,
simul rimentur ad quod collatis consiliis conspirare possint; ut quod
necessitas flagitet, tempestive praestent. Caveant praeterea studiosissime, ne
vires suas crebris extenuent contentionibus, neve per speciem quaerendi id
quod sibi videatur optimum, illud interea praetermittant quod re vera efficere
possint, atque ideo efficere debeant.
Sed catholici in muneribus exsequendis, ad res oeconomicas socialesve
pertinentibus, homines non semel attingunt, qui secus atque ipsi de vita
sentiunt. Quod cum evenit, ii qui catholicum profitentur nomen, maximopere
prospiciant, ut [457] sibimetipsis semper constent, neve ad ea media consilia
descendant, e quibus aut religionis aut morum integritas aliquid detrimenti
capiat. Pariter tamen se tales praebeant, qui et aliorum sententiam aequa
perpendant benignitate, et omnia ad utilitates suas non referant, et parati
sint ad ea cum fide coniunctisque viribus efficienda, quae vel suapte natura
sint bona, vel ad bonum conducibilia. At si forte contingat, ut de hac causa
sacrae Auctoritatis ordines aliquid praeceperint vel decreverint, palam est
huic sententiae esse ab hominibus catholicis proxime parendum. Ecclesiae enim
non tantum ius et officium est, tueri principia ad religionem et ad morum
integritatem spectantia, sed etiam pro sua auctoritate sententiam suam
pronuntiare, cum de principiis iisdem agitur ad effectum adducendis.
Sed quae de institutione tradidimus praecepta, ea profecto in usu haberi
necesse est. Quod ad eos filios Nostros potissimum pertinet, qui e laicorum
ordine sunt; utpote quorum opera communiter versetur vel in terrestris huius
vitae rebus efficiendis, vel in institutis, quae eodem spectent, condendis.
In quo honesto munere sustinendo opus est, ut laici homines, non modo suae
cuiusque artis sint periti, suamque industriam ponant ex legibus ad propositum
assequendum aptis, verum etiam agitationem suam conforment ad praecepta
normasque Ecclesiae de re sociali; cuius sapientiae sincere fidant, cuius
monitis more filiorum obtemperent. Cum animis suis iidem considerent, nisi in
vitae actione principia illa ac normae de re sociali diligenter ab ipsis
serventur, quae Ecclesia dedit, quaeque Nosmetipsi confirmamus, tum et officia
debita praetermitti, et saepe aliorum labefactari iura, et eatenus procedi
nonnumquam posse, ut huiusmodi doctrinae imminuatur fides, quasi ipsa quidem
sit optima, sed vi reapse careat ad dirigendam vitae actionem idonea.
Quemadmodum iam commemoravimus, nostrae huius aetatis homines tum naturae
leges altius latiusque perscrutati sunt; tum instrumenta invenerunt, quibus
naturae ipsius vires in suam redigant potestatem; tum opera perfecerunt neque
perficere intermittunt, ingentia prorsus admirationeque digna. Verumtamen, dum
conantur rerum externarum potiri easque in aliam mutare formam, in periculo
iidem versantur, ne seipsos [458] neglegentia praetereant, neve animi sui
corporisque vires extenuent. Quod cum iam Decessor Noster f. r. Pius XI
acerba cum animi sui maestitia animadvertisset, de eadem re ita in Encyclicis
Litteris Quadragesimo Anno querebatur: «Atque ita labor corporalis, quem
divina Providentia etiam post originale peccatum in humani corporis simul et
animi bonum statuerat exercendum, in perversionis instrumentum passim
convertitur: iners scilicet materia ex officina nobilitata egreditur, homines
vero ibidem corrumpuntur et viliores fiunt». (39)
Atque etiam Decessor Noster f. r. Pius XII iure profitetur, aetatem
hanc nostram propterea ab aliis internosci, quod hinc doctrinae artesque ad
immensum processerint, illinc homines a suae sensu dignitatis tantopere
recesserint. Huius enim aetatis «illud esse absolutissimum, sed taeterrimum
opus, hominem scilicet in ordine rerum naturalium in quendam giganta vertisse,
in ordine vero rerum, quae supra natura sunt atque aeternae, tamquam in
pomilionem mutavisse».(40)
Contingit igitur nostris diebus latissime, quod Psaltes ille de falsorum
numinum cultoribus testabatur: hoc est, homines in agendo seipsos saepenumero
neglegere, sua autem opera ita admirari, ut ea quasi numina colant: «Idola
eorum sunt argentum et aurum, opera manuum hominum» (Ps 113,4).
Quam ob causam, Pastoris studio incitati, quo universos prosequimur
homines, filios Nostros vehementer hortamur, ut, dum sua munera traducunt, et
ad propositum sibi finem contendunt, interea officiorum conscientiam in
semetipsis torpere ne sinant, neve bonorum ordinem praecipuorum oblitterent.
Est sane in clara luce, Ecclesiam docuisse semper et docere, scientiarum
artiumque processus atque ex his ortam prosperitatem reipsa esse ducenda in
numero bonorum, eademque tamquam indicia existimanda esse humani cultus
progredientis. At pariter edocet Ecclesia, de huius generis bonis ex vera
ipsorum natura esse iudicandum: esse nimirum illa in instrumentorum loco
habenda, quibus utatur homo, ut commodius finem optimum assequatur: ut nempe
facilius seipsum possit [459] meliorem facere, in ordine sive rerum naturalium
sive rerum, quae supra naturam sunt.
Qua de causa magnopere velimus aures filiorum Nostrorum nullo non tempore
vocibus personare Divini Magistri haec admonentis: «Quid enim prodest homini,
si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam
dabit homo commutationem pro anima sua?» (Mt 16,26).
Quibus admonitionibus ea esse affinis videtur, quae ad requietem attinet,
per dies festos capiendam.
Ut catholica Ecclesia dignitatem defenderet, qua homo est praeditus, quod a
Deo creatus est, quodque ipsi animum Deus, imaginem sui, ingenuit, nullo non
tempore praecepit, ut tertio Decalogi mandato: «Memento ut diem sabbati
sanctifices» (Ex 20,8) diligenter ab omnibus satisfieret. Ius enim et
potestas Dei est homini imperare, ut, septimo quoque die, diem insumat in
numini aeterno iustum debitumque cultum tribuendum; insumat in mentem suam,
negotiis vitae cotidianae omissis ad bona caelestia erigendam; insumat in
conscientiae suae rimanda secreta, ut cognoscat quo loco sint necessariae
inviolabilesque suae cum Deo rationes.
Attamen homini quoque ius est et necessitas ab opere per intervalla
cessare, non modo ut corporis sui vires a dura omnium dierum relaxet
exercitatione, pariterque sensus honesto levamento avocet, sed etiam ut suae
prospiciat unitati familiae; quae quidem ab omnibus membris suis requirit, ut
magnam retineant vitae consuetudinem serenumque convictum.
Coniuncte igitur religio, praecepta moralia, valetudinisque curatio
flagitant, ut requies certo tempore habeatur. Catholica vero Ecclesia plura
iam saecula decernit, ut hanc requietem christifideles die dominico servent,
eodemque die Sacrificio Eucharistico intersint, quod divinae Redemptionis
simul memoriam renovat, simul fructus hominum animis impertit.
Ast gravi cum animi Nostri dolore conspicamur, neque id improbare non
possumus, multos, licet forsitan nolint plerumque sanctam hanc legem consulto
conculcare, ab ea tamen discedere saepe saepius. Ex quo tamquam ex necessitate
fit, [460] ut carissimi Nobis operarii detrimenta capiant, cum ad animi
salutem, tum ad corporis valetudinem quod attinet.
Itaque animorum corporumque utilitates spectantes, omnes homines, sive
reipublicae praesunt, sive partes operum conductorum vel opificum agunt, quasi
Dei ipsius verbis commonefacimus, ut hoc aeterni numinis et catholicae
Ecclesiae praeceptum teneant, animoque reputent, se de hac re Deo hominumque
societati rationem debere.
Sed ex his quae modo breviter tetigimus, ne quis colligat, filios Nostros,
e laicorum ordine potissimum, se prudenter agere, si ad res, quae ad fluxam
hanc vitam spectent, operam christianorum propriam remissius conferant; quin
immo confirmamus huiusmodi operam impensiore in dies studio ponendam atque
praestandam esse.
Re quidem vera Christus Dominus, cum sollemnem illam precationem pro
Ecclesiae suae unitate peregit, haec a Patre, discipulorum suorum gratia,
expoposcit: «Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo» (Io
17,15). Nemo igitur perperam sibi cogitatione fingat haec duo inter se
pugnare, quae contra componi apte possunt: scilicet sui cuiusque animi
perfectionem et praesentis huius vitae negotia, quasi quis a mortalis vitae
operibus se removere necessario debeat, ut ad christianam suam perfectionem
contendat, aut hisce negotiis vacare nullo modo possit, quin et hominis et
christiani dignitatem propriam in discrimen adducat.
Verumtamen hoc plane congruit cum Providentis Dei consilio, ut homines sese
excolant atque perficiant cotidiani eius exercitatione laboris, qui in rebus
ad mortalem hanc vitam pertinentibus fere ab omnibus ponitur. Cuius rei causa,
nostris diebus arduae hae sunt Ecclesiae partes: ad humanitatis nempe et
evangelicae doctrinae normas progredientis huius aetatis cultum componere. Has
vero Ecclesiae partes ipsa nostra aetas advocat, quin etiam flagrantissimis
expetere videtur votis, non modo ut celsiora assequatur proposita, verum etiam
ut adepta in tuto collocare valeat, sine sui detrimento. Quam ad rem, ut iam
diximus, Ecclesia praesertim laicorum [461] hominum adiutricem operam poscit,
qui hanc ob causam in humanis expediendis negotiis ita industriam suam
insumere tenentur, ut, dum in alios conferunt officia, id, cum Deo per
Christum animo coniuncti, faciant, ipsiusque Dei gloriae augendae causa
faciant: quemadmodum praecipit S. Paulus Apostolus: «Sive ergo
manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei
facite» (1Cor 10,31). Et alibi: «Omne, quodcumque facitis in verbo aut in
opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per
ipsum» (Col 3,17).
Quotiescumque autem humana agitatio atque instituta, quae in huius vitae
rebus versantur, etiam ad animi profectum et ad sempiternam hominis beatitatem
adiuvant, tum eadem censenda profecto sunt efficaciore vi pollere ad id ipsum
obtinendum, ad quod suapte natura proxime spectant. Siquidem per omne tempus
valitura est praeclara illa Divini Magistri sententia: «Quaerite ergo primum
regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis» (Mt 6,33). Nam
qui veluti «lux in Domino» (Eph 5,8) factus est, atque «ut filius lucis»
(cf. Eph 5,8) ambulat, is profecto tutiore iudicio percipit, quid ex iustitiae
praeceptis sit agendum in variis humanae navitatis provinciis, atque etiam in
iis, quae implicatiores habent difficultates ob immodicum, quo bene multi
capiuntur, vel sui ipsorum, vel patriae, vel stirpis amorem. Addendum est quod
qui christiana ducitur caritate, cum alios non possit non diligere, aliorum
necessitates, aegritudines, gaudia tamquam sua ipsius aestimat; eiusque opera,
quocumque in loco ponitur, est firma, est alacris, est humanitatis plena, est
aliorum etiam provida utilitatum; quoniam: «Caritas patiens est, benigna est:
caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non
quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super
iniquitate, congaudet autem veritati: omnia suffert, omnia credit, omnia
sperat, omnia sustinet» (1Cor 13, 4-7). [462]
Attamen hisce Litteris Nostris ante finem facere nolumus quam in memoriam
vestram, Venerabiles Fratres, revocemus gravissimum verissimumque illud
catholicae disciplinae caput, quo docemur nos mystici Iesu Christi corporis,
quod est Ecclesia, esse viventia membra: «Sicut enim corpus unum est, et
membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum tamen
corpus sunt, ita et Christus» (lCor 12,12).
Quamobrem magnopere adhortamur quotquot ubique terrarum numeramus filios,
sive e cleri sive e laicorum ordine, ut plane sibi sint conscii quantum
nobilitatis dignitatisque ex eo colligant, quod Iesu Christo, sicut viti
palmites, coniungantur, secundum illud: «Ego sum vitis, vos palmites» (Io
15,5), et quod sibi liceat divinam ipsius participare vitam. Ex quo fit ut, si
christifideles cum sanctissimo Redemptore mente animoque etiam tum coniuncti
sint, cum in externas res suam impendunt operam, eorum sane labor Iesu Christi
ipsius laborem quodammodo continuare videatur, ab eoque ducere vim et virtutem
salutiferam: «Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum» (Io
15,5). Huiusmodi scilicet humanus labor ita evehitur atque nobilitatur, ut ad
animi perfectionem homines, qui illum ponant, perducat, itemque ad christianae
Redemptionis fructus ceteris impertiendos et quoquoversus propagandos conferre
possit. Hinc etiam fit, ut christiana praecepta, quasi quoddam evangelicum
fermentum, civilis societatis venas, in qua vivimus et operamur, pervadant.
Quamvis fatendum sit, saeculum hoc nostrum erroribus laborare praegravibus,
et perturbationibus agitari vehementibus, contingit tamen aetate hac nostra,
ut Ecclesiae operariis immensi pateant apostolici laboris campi, qui eximiam
spem animis ostendunt nostris.
Venerabiles Fratres et dilecti filii, e maxime mirabilibus illis Leonianis
Litteris exordium capientes, varias easque graves causas una vobiscum hactenus
consideravimus, quae ad sociales nostrae huius aetatis rationes attinent; ex
iisque normas ac praecepta conclusimus, quae vos enixe adhortamur, ut, [463]
non modo magnopere meditemini, sed ut etiam pro vestra cuiusque parte
elaboretis ut effecta dentur. Hoc enim si unusquisque vestrum forti animo
praestiterit, fieri non poterit, quin non parum adiuverit ad regnum Christi
hisce in terris constabiliendum, quod est: «regnum veritatis et vitae; regnum
sanctitatis et gratiae; regnum iustitiae, amoris et pacis»; (41) ex quo
aliquando ad caelestem illam beatitatem migrabimus, ad quam a Deo conditi
sumus, quamque flagrantissimis expetimus votis.
Nam de doctrina agitur catholicae et apostolicae Ecclesiae, gentium omnium
matris et magistrae, cuius lux illuminat, incendit, inflammat; cuius monitoria
vox, utpote caelesti sapientia referta, ad omnia pertinet tempora; cuius
virtus ad augescentes hominum necessitates, ad huiusque mortalis vitae curas
et sollicitudines tam efficacia tamque accommoda semper adhibet remedia. Cum
hac voce mirum in modum antiquissima concinit vox illa Psaltae, quae nostros
non cessat confirmare et erigere animos: «Audiam, quid loquatur Dominus Deus:
profecto loquitur pacem. Populo suo et sanctis suis et eis qui corde
convertuntur ad eum. Certe propinqua est salus eius timentibus eum, ut habitet
gloria in terra nostra. Misericordia et fidelitas obviam venient sibi,
iustitia et pax inter se osculabuntur. Fidelitas germinabit ex terra, et
iustitia de caelo prospiciet. Dominus quoque dabit bonum, et terra nostra
dabit fructum suum. Iustitia ante eum incedet, et salus in via gressuum eius»
(Ps 84, 9ss).
Huiusmodi sunt vota, Venerabiles Fratres, quae facimus in harum Litterarum
clausula, ad quas Nostras de Ecclesia universa sollicitudines diu intendimus;
facimus nimirum, ut divinus hominum Reparator, «qui factus est nobis
sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio» (1Cor 1,30), in
omnibus et super omnia, per saeculorum decursum, dominetur, atque feliciter
triumphet; facimus item, ut, recto socialium rerum ordine composito, gentes
omnes et prosperitate, et laetitia, et pace tandem fruantur.
Quarum optabilium rerum veluti auspicium, paternaeque [464] voluntatis
Nostrae pignus esto Apostolica Benedictio, quam vobis, venerabiles Fratres, et
christifidelibus omnibus vigilantiae vestrae commissis, atque iis nominatim,
qui admonitionibus hisce Nostris alacri voluntate respondebunt, peramanter in
Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die 15 mensis Maii, anno 1961,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
(1) IOANNES PP. XXIII, Litt. enc. Mater et magistra de recentioribus rerum
socialium processibus ad christiana praecepta componendis, [Ad venerabiles
fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos aliosque locorum
Ordinarios, pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes, itemque ad
universum clerum et christifideles catholici orbis] 15 maii 1961: AAS
53(1961), pp. 401-464.
Prologo. – Parte I: Insegnamenti dell'enc. «Rerum novarum» e tempestivi
sviluppi del magistero di Pio XI e Pio XII (i tempi dell'enc. «Rerum
novarum»; le vie della ricostruzione; l'enc. «Quadragesimo anno»; il
radiomessaggio della Pentecozste 1941; ulteriori mutamenti; motivi della nuova
enciclica). – Parte II: Precisazioni e sviluppi degli insegnamenti della
«Rerum novarum»: Iniziativa personale e intervento dei poteri pubblici in
campo economico; La socializzazione (origine e ampiezza del fenomeno;
valutazione); Rimunerazione del lavoro (criteri di giustizia e di equità;
processo di adeguazione tra sviluppo economico e progresso sociale); Esigenze
della giustizia nei confronti delle strutture produttive (strutture conformi
alla dignità dell'uomo; riconferma di una direttiva; impresa artigiana e
impresa cooperativistica; presenza attiva dei lavoratori nelle medie e grandi
imprese; presenza dei lavoratori a tutti i livelli); La proprietà privata
(mutata situazione; riaffermazione del diritto di proprietà; effettiva
diffusione; proprietà pubblica; funzione sociale). – Parte III: Nuovi
aspetti della questione sociale: Esigenze di giustizia in ordine ai rapporti
tra i settori produttivi (l'agricoltura settore depresso; adeguamento dei
servizi pubblici essenziali; sviluppo graduale e armonico del sistema
economico; appropriata politica economica; imposizione tributaria; capiotali a
interesse conveniente; assicurazioni sociali e sicurezza sociale; tutela dei
prezzi; integrazione dei redditi agricoli; adeguazione delle strutture
dell'impresa agricola; i lavoratori della terra protagonisti della loro
elevazione; solidarietà e collaborazione; sensibilità ai richiami del bene
comune; vocazione e missione; azione di riequilibrio e di propulsione nelle
zone in via di sviluppo; eliminazione o riduzione degli squilibri fra terra e
popolazione); Esigenze di giustizia nei rapporti tra paesi a sviluppo
economico di grado diverso (il problema dell'epoca moderna; aiuti di
emergenza; cooperazione scientifico-tecnico finanziaria; evitare gli errori
del passato; rispetto delle caratteristiche delle singole comunità; opera
disinteressata e nel rispetto della gerarchia dei valori; l'apporto della
chiesa); Incrementi demografici e sviluppo economico (squilibrio tra
popolazioni e mezzi di sussistenza; i termini del problema; rispetto delle
leggi della vita; educazione al senso della responsabilità; a servizio della
vita); Collaborazione su piano mondiale (dimensioni mondiali di ogni problema
umano di rilievo; sfiducia reciproca; mancato riconoscimento dell'ordine
morale; il vero Dio è fondamento dell'ordine morale). Parte IV: La
ricomposizione dei rapporti della convivenza nella verità, nella giustizia e
nell'amore: L'impegno pastorale (ideologie incomplete ed erronee; perenne
attualità della dottrina sociale della chiesa; istruzione; educazione; un
compito delle associazioni di apostolato dei laici; suggerimenti pratici;
azione molteplice e responsabile; un pericolo grave; riconoscimento e rispetto
della gerarchia dei valori; santificazione della festa; rinnovato impegno;
maggiore efficienza nelle attività temporali; membri vivi nel corpo mistico
di Cristo).
(2) Acta Leonis XIII, 11(1891), pp. 97-144; EE 3.
(3) Acta Leonis Xlll, 11(1891), p.107; EE 3.
(4) S. THOMAS AQ., De regimine principum, I, 15.
(5) Cf. AA S 23(1931), p. 185; EE 5/609.
(6) Cf. AAS 23(1931), p. 189; EE 5/620.
(7) AA S 23(1931), pp. 177-228; EE 5/583-730.
(8) Cf. AA S 23(1931), p. 199; EE 5/647.
(9) Cf. AAS 23(1931), p. 200; EE 5/651.
(10) Cf. AAS 23(1931), p. 201; EE 5/656.
(11) Cf. AAS 23(1931), pp. 210-211; EE 5/687.
(12) Cf. AAS 23(1931), p. 211; EE 5/691.
(13) Cf. AAS 33(1941), p. 196; EE 6/app.
(14) Cf. AAS 33(1941), p. 197; EE 6/app.
(15) Cf. AAS 33(1941), p. 196; EE 6/app.
(16) Cf. AAS 33(1941), p. 198s; EE 6/app.
(17) Cf. AAS 33(1941), p. 199; EE 6/app.
(18) Cf. AAS 33(1941), p. 201; EE 6/app.
(19) Cf. AAS 33(1941), p. 202; EE 6/app.
(20) Cf. AAS 33(1941), p. 203; EE 6/app.
(21) AAS 23(1931), p. 203; EE 5/662.
(22) AAS 23(1931), p. 203; EE 5/661.
(23) Cf. AAS 23(1931), p. 222s; EE 5/718.
(24) Cf. AAS 33(1941), p. 200; EE 6/app.
(25) AAS 23(1931), p. 195; EE 5/635.
(26) AAS 23(1931), p. 198; EE 5/643.
(27) Nuntius radiophonicus, 1 sept. 1944: AAS 36(1944), p. 254.
(28) Allocutio, 8 oct. 1956: AAS 48(1956), pp. 799-800.
(29) Nuntius radiophonicus, 1 sept. 1944: AAS 36(1944), p. 253.
(30) Nuntius radiophonicus, 24 dec. 1942: AAS 35(1943), p. 17.
(31) Cf. Nuntius radiophonicus, 24 dec. 1942: AAS 35(1943), p. 20.
(32) Litt. enc. Quadragesimo anno: AAS 23(1931), p. 214; EE 5/696.
(33) Acta Leonis XIII, 11(1891), p. 114; EE 3.
(34) Cf. AAS 23(1931), p. 202; EE 5/657.
(35) Allocutio, 3 maii 1960: AAS 52(1960), p. 465.
(36) Cf. Allocutio, 3 maii 1960: AAS 525(1960), p. 465.
(37) Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31(1939), pp. 428-429; EE 6/35.
(38) Confessiones, I, 1.
(39) AAS 23(1931), p. 221s; EE 5/717.
(40) Nuntius radiophonicus datus in pervigilio Nativitatis D.N.LC. anno
1953: AAS 46(1953), p. 10.
(41) In praefatione de Iesu Christo Rege.
|