 |
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO DE SACRA
LITURGIA
SACROSANCTUM CONCILIUM
Praefatio
1. Sacrosanctum Concilium,
cum sibi proponat vitam christianam inter fideles in dies augere; eas
institutiones quae mutationibus obnoxiae sunt, ad nostrae aetatis necessitates
melius accommodare; quidquid ad unionem omnium in Christum credentium conferre
potest, fovere; et quidquid ad omnes in sinum Ecclesiae vocandos conducit,
roborare; suum esse arbitratur peculiari ratione etiam instaurandam atque
fovendam Liturgiam curare.
2. Liturgia enim, per quam,
maxime in divino Eucharistiae Sacrificio, "opus nostrae Redemptionis
exercetur"(1), summe eo confert ut fideles vivendo exprimant et aliis
manifestent mysterium Christi et genuinam verae Ecclesiae naturam, cuius
proprium est esse humanam simul ac divinam, visibilem invisibilibus praeditam,
actione ferventem et contemplationi vacantem, in mundo praesentem et tamen
peregrinam; et ita quidem ut in ea quod humanum est ordinetur ad divinum eique
subordinetur, quod visibile ad invisibile, quod actionis ad contemplationem, et
quod praesens ad futuram civitatem quam inquirimus(2).
Unde, cum Liturgia eos qui intus sunt cotidie aedificet in templum sanctum in
Domino, in habitaculum Dei in Spiritu(3), usque ad
mensuram aetatis plenitudinis Christi(4), miro modo simul
vires eorum ad praedicandum Christum roborat, et sic Ecclesiam iis qui sunt
foris ostendit ut signum levatum in nationes(5), sub quo
filii Dei dispersi congregentur in unum(6) quousque unum
ovile fiat et unus pastor(7).
3. Quare Sacrosanctum
Concilium, de fovenda atque instauranda Liturgia quae sequuntur principia censet
in mentem revocanda et practicas normas statuendas esse.
Inter haec principia et normas nonnulla habentur quae
tum ad Ritum romanum tum ad omnes alios Ritus applicari possunt ac debent, licet
normae practicae quae sequuntur solum Ritum romanum spectare intellegendae sint,
nisi agatur de iis quae ex ipsa rei natura alios quoque Ritus afficiant.
4. Traditioni denique
fideliter obsequens, Sacrosanctum Concilium declarat Sanctam Matrem Ecclesiam
omnes Ritus legitime agnitos aequo iure atque honore habere, eosque in posterum
servari et omnimode foveri velle, atque optat ut, ubi opus sit, caute ex integro
ad mentem sanae traditionis recognoscantur et novo vigore, pro hodiernis
adiunctis et necessitatibus, donentur.
Caput I
DE PRINCIPIIS GENERALIBUS AD SACRAM LITURGIAM INSTAURANDAM ATQUE FOVENDAM
I. De sacrae Liturgiae natura eiusque momento in vita Ecclesiae
5. Deus, "qui omnes homines vult
salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire" (1Tim 2,4), "multifariam
multisque modis olim loquens patribus in prophetis" (Hebr 1,1), ubi venit
plenitudo temporis, misit Filium suum, Verbum carnem factum, Spiritu Sancto
unctum, ad evangelizandum pauperibus, ad sanandos contritos corde (8), "medicum
carnalem et spiritualem"(9), Mediatorem Dei et hominum(10).
Ipsius namque humanitas, in unitate personae Verbi, fuit instrumentum nostrae
salutis. Quare in Christo "nostrae reconciliationis processit perfecta placatio,
et divini cultus nobis est indita plenitudo"(11).
Hoc autem humanae Redemptionis et perfectae Dei
glorificationis opus, cui divina magnalia in populo Veteris Testamenti
praeluserant, adimplevit Christus Dominus, praecipue per suae beatae Passionis,
ab inferis Resurrectionis et gloriosae Ascensionis paschale mysterium, quo
"mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit"(12).
Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile
sacramentum(13).
6. Ideoque, sicut Christus missus
est a Patre, ita et ipse Apostolos, repletos Spiritu Sancto, misit, non solum
ut, praedicantes Evangelium omni creaturae(14),
annuntiarent Filium Dei morte sua et resurrectione nos a potestate satanae(15)
et a morte liberasse et in regnum Patris transtulisse, sed etiam ut, quod
annuntiabant, opus salutis per Sacrificium et Sacramenta, circa quae tota vita
liturgica vertit, exercerent. Sic per Baptismum homines paschali Christi
mysterio inseruntur: commortui, consepulti, conresuscitati(16);
piritum accipiunt adoptionis filiorum, "in quo clamamus: Abba, Pater" (Rom
8,15), et ita fiunt veri adoratores, quos Pater quaerit(17).
Similiter quotiescumque dominicam cenam manducant, mortem Domini annuntiant
donec veniat(18). Idcirco, ipsa die Pentecostes, qua
Ecclesia mundo apparuit, "qui receperunt sermonem" Petri "baptizati sunt". Et
erant "perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis
et orationibus... collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem" (Act
2,41-42, 47). Numquam exinde omisit Ecclesia quin in unum conveniret ad paschale
mysterium celebrandum: legendo ea "in omnibus Scripturis quae de ipso erant" (Lc
24,27), Eucharistiam celebrando in qua "mortis eius victoria et triumphus
repraesentantur"(19), et simul gratias agendo "Deo super
inenarrabili dono" (2Cor 9,15) in Christo Iesu, "in laudem gloriae eius"
(Eph 1,12), per virtutem Spiritus Sancti.
7. Ad tantum vero opus perficiendum,
Christus Ecclesiae suae semper adest, praesertim in actionibus liturgicis.
Praesens adest in Missae Sacrificio cum in ministri persona, "idem nunc offerens
sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in cruce obtulit"(20),
tum maxime sub speciebus eucharisticis. Praesens adest virtute sua in
Sacramentis, ita ut cum aliquis baptizat, Christus ipse baptizet(21).
Praesens adest in verbo suo, siquidem ipse loquitur dum sacrae Scripturae in
Ecclesia leguntur. Praesens adest denique dum supplicat et psallit Ecclesia,
ipse qui promisit: "Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in
medio eorum" (Mt 18,20).
Reapse tanto in opere, quo Deus perfecte glorificatur et
homines sanctificantur, Christus Ecclesiam, sponsam suam dilectissimam, sibi
semper consociat, quae Dominum suum invocat et per ipsum Aeterno Patri cultum
tribuit.
Merito igitur Liturgia habetur veluti Iesu Christi
sacerdotalis muneris exercitatio, in qua per signa sensibilia significatur et
modo singulis proprio efficitur sanctificatio hominis, et a mystico Iesu Christi
Corpore, Capite nempe eiusque membris, integer cultus publicus exercetur.
Proinde omnis liturgica celebratio, utpote opus Christi
sacerdotis eiusque Corporis, quod est Ecclesia, est actio sacra praecellenter,
cuius efficacitatem eodem titulo eodemque gradu nulla alia actio Ecclesiae
adaequat.
8. In terrena Liturgia caelestem
illam praegustando participamus, quae in sancta civitate Ierusalem, ad quam
peregrini tendimus, celebratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens,
sanctorum minister et tabernaculi veri(22); cum omni
militia caelestis exercitus hymnum gloriae Domino canimus; memoriam Sanctorum
venerantes partem aliquam et societatem cum iis speramus; Salvatorem exspectamus
Dominum nostrum Iesum Christum, donec ipse apparebit vita nostra, et nos
apparebimus cum ipso in gloria(23).
9. Sacra Liturgia non explet totam
actionem Ecclesiae; nam antequam homines ad Liturgiam accedere possint, necesse
est ut ad fidem et conversionem vocentur: "Quomodo invocabunt in quem non
crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient
sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur?" (Rom
10,14-15).
Quare Ecclesia non credentibus praeconium salutis
annuntiat, ut omnes homines solum Deum verum et quem misit Iesum Christum
cognoscant et a viis suis convertantur, paenitentiam agentes(24).
Credentibus vero semper fidem et paenitentiam praedicare debet, eos praeterea
debet ad Sacramenta disponere, docere servare omnia quaecumque mandavit Christus(25),
et allicere ad omnia opera caritatis, pietatis et apostolatus, quibus operibus
manifestum fiat christifideles de hoc mundo quidem non esse, sed tamen esse
lucem mundi eosdemque Patrem glorificare coram hominibus.
10. Attamen Liturgia est culmen ad
quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat. Nam
labores apostolici ad id ordinantur ut omnes, per fidem et Baptismum filii Dei
facti, in unum conveniant, in medio Ecclesiae Deum laudent, Sacrificium
participent et cenam dominicam manducent.
Vicissim, ipsa Liturgia impellit fideles ut "sacramentis
paschalibus" satiati fiant "pietate concordes"(26); orat
ut "vivendo teneant quod fide perceperunt"(27); renovatio
vero foederis Domini cum hominibus in Eucharistia fideles in urgentem caritatem
Christi trahit et accendit. Ex Liturgia ergo, praecipue ex Eucharistia, ut e
fonte, gratia in nos derivatur et maxima cum efficacia obtinetur illa in Christo
hominum sanctificatio et Dei glorificatio, ad quam, uti ad finem, omnia alia
Ecclesiae opera contendunt.
11. Ut haec tamen plena efficacitas
habeatur, necessarium est ut fideles cum recti animi dispositionibus ad sacram
Liturgiam accedant, mentem suam voci accommodent, et supernae gratiae
cooperentur, ne eam in vacuum recipiant(28). Ideo sacris
pastoribus advigilandum est ut in actione liturgica non solum observentur leges
ad validam et licitam celebrationem, sed ut fideles scienter, actuose et
fructuose eandem participent.
12. Vita tamen spiritualis non unius
sacrae Liturgiae participatione continetur. Christianus enim ad communiter
orandum vocatus, nihilominus debet etiam intrare in cubiculum suum ut Patrem in
abscondito oret(29), immo, docente Apostolo, sine
intermissione orare(30). Et ab eodem Apostolo docemur
mortificationem Iesu semper circumferre in corpore nostro, ut et vita Iesu
manifestetur in carne nostra mortali(31). Quapropter
Dominum in Missae Sacrificio precamur ut, "hostiae spiritualis oblatione
suscepta, nosmetipsos" sibi perficiat "munus aeternum"(32).
13. Pia populi christiani exercitia,
dummodo legibus et normis Ecclesiae conformia sint, valde commendantur,
praesertim cum de mandato Apostolicae Sedis fiunt.
Speciali quoque dignitate gaudent sacra Ecclesiarum
particularium exercitia, quae de mandato Episcoporum celebrantur, secundum
consuetudines aut libros legitime approbatos.
Ita vero, ratione habita temporum liturgicorum, eadem
exercitia ordinentur oportet, ut sacrae Liturgiae congruant, ab ea quodammodo
deriventur, ad eam populum manuducant, utpote quae natura sua iisdem longe
antecellat.
II. De liturgica institutione et de actuosa participatione prosequendis
14. Valde cupit Mater Ecclesia ut
fideles universi ad plenam illam, consciam atque actuosam liturgicarum
celebrationum participationem ducantur, quae ab ipsius Liturgiae natura
postulatur et ad quam populus christianus, "genus electum, regale sacerdotium,
gens sancta, populus adquisitionis" (1Petr 2,9; cf. 2,4-5), vi
Baptismatis ius habet et officium.
Quae totius populi plena et actuosa participatio, in
instauranda et fovenda sacra Liturgia, summopere est attendenda: est enim
primus, isque necessarius fons, e quo spiritum vere christianum fideles
hauriant; et ideo in tota actione pastorali, per debitam institutionem, ab
animarum pastoribus est sedulo adpetenda.
Sed quia, ut hoc evenire possit, nulla spes effulget
nisi prius ipsi animarum pastores spiritu et virtute Liturgiae penitus imbuantur
in eaque efficiantur magistri, ideo pernecesse est ut institutioni liturgicae
cleri apprime consulatur. Quapropter Sacrosanctum Concilium ea quae sequuntur
statuere decrevit.
15. Magistri, qui sacrae Liturgiae
disciplinae in seminariis, studiorum domibus religiosis et facultatibus
theologicis docendae praeficiuntur, ad munus suum in institutis ad hoc speciali
cura destinatis probe instituendi sunt.
16. Disciplina de sacra Liturgia in
seminariis et studiorum domibus religiosis inter disciplinas necessarias et
potiores, in facultatibus autem theologicis inter disciplinas principales est
habenda, et sub aspectu cum theologico et historico, tum spirituali, pastorali
et iuridico tradenda. Curent insuper aliarum disciplinarum magistri, imprimis
theologiae dogmaticae, sacrae Scripturae, theologiae spiritualis et pastoralis
ita, ex intrinsecis exigentiis proprii uniuscuiusque obiecti, mysterium Christi
et historiam salutis excolere, ut exinde earum connexio cum Liturgia et unitas
sacerdotalis institutionis aperte clarescant.
17. Clerici, in seminariis
domibusque religiosis, formationem vitae spiritualis liturgicam adquirant, cum
apta manuductione qua sacros ritus intellegere et toto animo participare queant,
tum ipsa sacrorum mysteriorum celebratione, necnon aliis pietatis exercitiis
spiritu sacrae Liturgiae imbutis; pariter observantiam legum liturgicarum
addiscant, ita ut vita in seminariis et religiosorum institutis liturgico
spiritu penitus informetur.
18. Sacerdotes, sive saeculares sive
religiosi, in vinea Domini iam operantes, omnibus mediis opportunis iuventur ut
plenius semper quae in functionibus sacris agunt intellegant, vitam liturgicam
vivant, eamque cum fidelibus sibi commissis communicent.
19. Liturgicam institutionem necnon
actuosam fidelium participationem, internam et externam, iuxta ipsorum aetatem,
condicionem, vitae genus et religiosae culturae gradum, animarum pastores sedulo
ac patienter prosequantur, unum e praecipuis fidelis mysteriorum Dei
dispensatoris muneribus absolventes; et gregem suum hac in re non verbo tantum,
sed etiam exemplo ducant.
20. Transmissiones actionum sacrarum
ope radiophonica et televisifica, praesertim si agatur de Sacro faciendo,
discrete ac decore fiant, ductu et sponsione personae idoneae, ad hoc munus ab
Episcopis destinatae.
III. De sacrae Liturgiae instauratione
21. Pia Mater Ecclesia, ut populus
christianus in sacra Liturgia abundantiam gratiarum securius assequatur, ipsius
Liturgiae generalem instaurationem sedulo curare cupit. Nam Liturgia constat
parte immutabili, utpote divinitus instituta, et partibus mutationi obnoxiis,
quae decursu temporum variare possunt vel etiam debent, si in eas forte
irrepserint quae minus bene ipsius Liturgiae intimae naturae respondeant, vel
minus aptae factae sint.
Qua quidem instauratione, textus et ritus ita ordinari
oportet, ut sancta, quae significant, clarius exprimant, eaque populus
christianus, in quantum fieri potest, facile percipere atque plena, actuosa et
communitatis propria celebratione participare possit.
Quare Sacrosanctum Concilium generaliores has normas statuit.
A) Normae generales
22. § 1.
Sacrae Liturgiae moderatio ab Ecclesiae auctoritate unice
pendet: quae quidem est apud Apostolicam Sedem et, ad normam iuris, apud
Episcopum.
§ 2. Ex
potestate a iure concessa, rei liturgicae moderatio inter limites statutos
pertinet quoque ad competentes varii generis territoriales Episcoporum coetus
legitime constitutos.
§ 3.
Quapropter nemo omnino alius, etiamsi sit sacerdos, quidquam proprio marte in
Liturgia addat, demat, aut mutet.
23. Ut sana traditio retineatur et
tamen via legitimae progressioni aperiatur, de singulis Liturgiae partibus
recognoscendis accurata investigatio theologica, historica, pastoralis semper
praecedat. Insuper considerentur cum leges generales structurae et mentis
Liturgiae, tum experientia ex recentiore instauratione liturgica et ex indultis
passim concessis promanans. Innovationes, demum, ne fiant nisi vera et certa
utilitas Ecclesiae id exigat, et adhibita cautela ut novae formae ex formis iam
exstantibus organice quodammodo crescant.
Caveatur etiam, in quantum fieri potest, ne notabiles
differentiae rituum inter finitimas regiones habeantur.
24. Maximum est sacrae Scripturae
momentum in Liturgia celebranda. Ex ea enim lectiones leguntur et in homilia
explicantur, psalmi canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces,
orationes et carmina liturgica effusa sunt, et ex ea significationem suam
actiones et signa accipiunt. Unde, ad procurandam sacrae Liturgiae
instaurationem, progressum et aptationem, oportet ut promoveatur ille suavis et
vivus sacrae Scripturae affectus, quem testatur venerabilis rituum cum
orientalium tum occidentalium traditio.
25. Libri liturgici quam primum
recognoscantur, peritis adhibitis et Episcopis consultis ex diversis orbis
regionibus.
B) Normae ex indole Liturgiae utpote actionis hierarchicae et communitatis
propriae
26. Actiones liturgicae non sunt
actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae, quae est "unitatis sacramentum",
scilicet plebs sancta sub Episcopis adunata et ordinata(33).
Quare ad universum Corpus Ecclesiae pertinent illudque
manifestant et afficiunt; singula vero membra ipsius diverso modo, pro
diversitate ordinum, munerum et actualis participationis, attingunt.
27. Quoties ritus, iuxta propriam
cuiusque naturam, secum ferunt celebrationem communem, cum frequentia et actuosa
participatione fidelium, inculcetur hanc, in quantum fieri potest, esse
praeferendam celebrationi eorundem singulari et quasi privatae.
Quod valet praesertim pro Missae celebratione, salva semper
natura publica et sociali cuiusvis Missae, et pro Sacramentorum administratione.
28. In celebrationibus liturgicis
quisque, sive minister sive fidelis, munere suo fungens, solum et totum id agat,
quod ad ipsum ex rei natura et normis liturgicis pertinet.
29. Etiam ministrantes,
lectores, commentatores et ii qui ad scholam cantorum pertinent, vero ministerio
liturgico funguntur. Propterea munus suum tali sincera pietate et ordine
exerceant, quae tantum ministerium decent quaeque populus Dei ab eis iure
exigit.
Ideo oportet eos spiritu Liturgiae, suo cuiusque modo,
sedulo imbui, et ad partes suas rite et ordinate obeundas institui.
30. Ad actuosam participationem
promovendam, populi acclamationes, responsiones, psalmodia, antiphonae, cantica,
necnon actiones seu gestus et corporis habitus foveantur. Sacrum quoque
silentium suo tempore servetur.
31. In libris
liturgicis recognoscendis, sedulo attendatur ut rubricae etiam partes fidelium
praevideant.
32. In Liturgia,
praeter distinctionem ex munere liturgico et Ordine sacro manantem, et praeter
honores ad normam legum liturgicarum auctoritatibus civilibus debitos, nulla
privatarum personarum aut condicionum, sive in caerimoniis, sive in exterioribus
pompis, habeatur acceptio.
C) Normae ex indole didactica et pastorali Liturgiae
33. Etsi sacra Liturgia
est praecipue cultus divinae maiestatis, magnam etiam continet populi fidelis
eruditionem(34). In Liturgia enim Deus ad populum suum
loquitur; Christus adhuc Evangelium annuntiat. Populus vero Deo respondet tum
cantibus tum oratione.
Immo, preces a sacerdote, qui coetui in persona
Christi praeest, ad Deum directae, nomine totius plebis sanctae et omnium
circumstantium dicuntur. Signa tandem visibilia, quibus utitur sacra Liturgia ad
res divinas invisibiles significandas, a Christo vel Ecclesia delecta sunt. Unde
non solum quando leguntur ea quae "ad nostram doctrinam scripta sunt" (Rom
15,4), sed etiam dum Ecclesia vel orat vel canit vel agit, participantium fides
alitur, mentes in Deum excitantur ut rationabile obsequium Ei praestent,
gratiamque Eius abundantius recipiant.
Exinde in instauratione facienda generales normae quae sequuntur
observari debent.
34. Ritus nobili
simplicitate fulgeant, sint brevitate perspicui et repetitiones inutiles
evitent, sint fidelium captui accommodati, neque generatim multis indigeant
explanationibus.
35. Ut clare appareat
in Liturgia ritum et verbum intime coniungi:
1)
In celebrationibus sacris abundantior, varior et aptior lectio
sacrae Scripturae instauretur.
2) Locus
aptior sermonis, utpote partis actionis liturgicae, prout ritus patitur, etiam
in rubricis notetur; et fidelissime ac rite adimpleatur ministerium
praedicationis. Haec vero imprimis ex fonte sacrae Scripturae et Liturgiae
hauriatur, quasi annuntiatio mirabilium Dei in historia salutis seu mysterio
Christi, quod in nobis praesens semper adest et operatur, praesertim in
celebrationibus liturgicis.
3)
Etiam catechesis directius liturgica omnibus modis inculcetur; et
in ipsis ritibus, si necessariae sint, breves admonitiones, a sacerdote vel
competenti ministro, opportunioribus tantum momentis, praescriptis vel similibus
verbis, dicendae, praevideantur.
4)
Foveatur sacra verbi Dei celebratio in solemniorum festorum
pervigiliis, in aliquibus feriis Adventus et Quadragesimae, atque in dominicis
et diebus festis, maxime in locis quae sacerdote carent: quo in casu
celebrationem diaconus vel alius ab Episcopo delegatus dirigat.
36. §1.
Linguae latinae usus, salvo particulari iure, in Ritibus
latinis servetur.
§2.
Cum tamen, sive in Missa, sive in Sacramentorum administratione,
sive in aliis Liturgiae partibus, haud raro linguae vernaculae usurpatio valde
utilis apud populum exsistere possit, amplior locus ipsi tribui valeat, imprimis
autem in lectionibus et admonitionibus, in nonnullis orationibus et cantibus,
iuxta normas quae de hac re in sequentibus capitibus singillatim statuuntur.
§3.
Huiusmodi normis servatis, est competentis auctoritatis
ecclesiasticae territorialis, de qua in art. 22 § 2, etiam, si casus ferat,
consilio habito cum Episcopis finitimarum regionum eiusdem linguae, de usu et
modo linguae vernaculae statuere, actis ab Apostolica Sede probatis seu
confirmatis.
§4.
Conversio textus latini in linguam vernaculam in Liturgia
adhibenda, a competenti auctoritate ecclesiastica territoriali, de qua supra,
approbari debet.
D) Normae ad aptationem ingenio et traditionibus populorum
perficiendam
37. Ecclesia, in iis
quae fidem aut bonum totius communitatis non tangunt, rigidam unius tenoris
formam ne in Liturgia quidem imponere cupit; quinimmo, variarum gentium
populorumque animi ornamenta ac dotes colit et provehit; quidquid vero in
populorum moribus indissolubili vinculo superstitionibus erroribusque non
adstipulatur, benevole perpendit ac, si potest, sartum tectumque servat, immo
quandoque in ipsam Liturgiam admittit, dummodo cum rationibus veri et authentici
spiritus liturgici congruat.
38. Servata substantiali unitate
Ritus romani, legitimis varietatibus et aptationibus ad diversos coetus,
regiones, populos, praesertim in Missionibus, locus relinquatur, etiam cum libri
liturgici recognoscuntur; et hoc in structura rituum et in rubricis instituendis
opportune prae oculis habeatur.
39. Intra limites in
editionibus typicis librorum liturgicorum statutos, erit competentis
auctoritatis ecclesiasticae territorialis, de qua in art. 22 § 2, aptationes
definire, praesertim quoad administrationem Sacramentorum, quoad Sacramentalia,
processiones, linguam liturgicam, musicam sacram et artes, iuxta tamen normas
fundamentales quae hac in Constitutione habentur.
40. Cum tamen variis in
locis et adiunctis, profundior Liturgiae aptatio urgeat, et ideo difficilior
evadat:
1)
A competenti auctoritate ecclesiastica territoriali, de qua in
art. 22 § 2, sedulo et prudenter consideretur quid, hoc in negotio, ex
traditionibus ingenioque singulorum populorum opportune in cultum divinum
admitti possit. Aptationes, quae utiles vel necessariae existimantur,
Apostolicae Sedi proponantur, de ipsius consensu introducendae.
2) Ut autem
aptatio cum necessaria circumspectione fiat, eidem auctoritati ecclesiasticae
territoriali ab Apostolica Sede facultas tribuetur, si casus ferat, ut in
quibusdam coetibus ad id aptis et per determinatum tempus necessaria praevia
experimenta permittat et dirigat.
3)
Quia leges liturgicae difficultates speciales, quoad aptationem,
praesertim in Missionibus, secum ferre solent, in illis condendis praesto sint
viri, in re de qua agitur, periti.
IV. De vita liturgica in dioecesi et in paroecia fovenda
41. Episcopus ut sacerdos magnus sui gregis
habendus est, a quo vita suorum fidelium in Christo quodammodo derivatur et
pendet.
Quare omnes vitam liturgicam dioeceseos circa
Episcopum, praesertim in ecclesia cathedrali, maximi faciant oportet: sibi
persuasum habentes praecipuam manifestationem Ecclesiae haberi in plenaria et
actuosa participatione totius plebis sanctae Dei in iisdem celebrationibus
liturgicis, praesertim in eadem Eucharistia, in una oratione, ad unum altare cui
praeest Episcopus a suo presbyterio et ministris circumdatus(35).
42. Cum Episcopus in
Ecclesia sua ipsemet nec semper nec ubique universo gregi praeesse possit,
necessario constituere debet fidelium coetus, inter quos paroeciae, localiter
sub pastore vices gerente Episcopi ordinatae, eminent: nam quodammodo
repraesentant Ecclesiam visibilem per orbem terrarum constitutam.
Quare vita liturgica paroeciae eiusque
relatio ad Episcopum in mente et praxi fidelium et cleri fovenda est; et
adlaborandum ut sensus communitatis paroecialis, imprimis vero in communi
celebratione Missae dominicalis, floreat.
V. De actione pastorali liturgica promovenda
43. Sacrae Liturgiae
fovendae atque instaurandae studium merito habetur veluti signum providentialium
dispositionum Dei super nostra aetate, veluti transitus Spiritus Sancti in sua
Ecclesia; et vitam ipsius, immo huius nostri temporis universam rationem
religiose sentiendi et agendi, nota propria distinguit.
Quapropter, ad hanc actionem pastoralem liturgicam
ulterius in Ecclesia fovendam, Sacrosanctum Concilium decernit:
44. A competenti
auctoritate ecclesiastica territoriali, de qua in art. 22 § 2, expedit ut
instituatur Commissio liturgica, a viris in scientia liturgica, Musica, Arte
sacra ac re pastorali peritis iuvanda. Cui Commissioni, in quantum fieri potest,
opem ferat quoddam Institutum Liturgiae Pastoralis, constans sodalibus, non
exclusis, si res ita ferat, laicis in hac materia praestantibus. Ipsius
Commissionis erit, ductu auctoritatis ecclesiasticae territorialis, de qua
supra, et actionem pastoralem liturgicam in sua dicione moderari, et studia
atque necessaria experimenta promovere, quoties agatur de aptationibus
Apostolicae Sedi proponendis.
45. Eadem ratione, in
singulis dioecesibus Commissio de sacra Liturgia habeatur, ad actionem
liturgicam, moderante Episcopo, promovendam.
Opportunum aliquando evadere potest ut
plures dioeceses unam Commissionem constituant, quae, collatis consiliis, rem
liturgicam provehat.
46. Praeter
Commissionem de sacra Liturgia, in quavis dioecesi constituantur, quantum fieri
potest, etiam Commissiones de Musica sacra et de Arte sacra.
Necessarium est ut hae tres Commissiones
consociatis viribus adlaborent; immo non raro congruum erit ut in unam
Commissionem coalescant.
Caput II
DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE MYSTERIO
47. Salvator noster, in Cena
novissima, qua nocte tradebatur, Sacrificium Eucharisticum Corporis et Sanguinis
sui instituit, quo Sacrificium Crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret
atque adeo Ecclesiae dilectae Sponsae memoriale concrederet Mortis et
Resurrectionis suae: sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum
caritatis(36), convivium paschale, "in quo Christus sumitur, mens impletur
gratia et futurae gloriae nobis pignus datur"(37).
48.
Itaque Ecclesia sollicitas curas eo
intendit ne christifideles huic fidei mysterio tamquam extranei vel muti
spectatores intersint, sed per ritus et preces id bene intellegentes, sacram
actionem conscie, pie et actuose participent, verbo Dei instituantur, mensa
Corporis Domini reficiantur, gratias Deo agant, immaculatam hostiam, non tantum
per sacerdotis manus, sed etiam una cum ipso offerentes, seipsos offerre
discant, et de die in diem consummentur, Christo Mediatore, in unitatem cum Deo
et inter se(38), ut sit tandem Deus omnia in omnibus.
49. Quapropter, ut
Sacrificium Missae, etiam rituum forma, plenam pastoralem efficacitatem
assequatur, Sacrosanctum Concilium, ratione habita Missarum, quae concurrente
populo celebrantur, praesertim diebus dominicis et festis de praecepto, ea quae
sequuntur decernit.
50.
Ordo Missae ita recognoscatur, ut
singularum partium propria ratio necnon mutua connexio clarius pateant, atque
pia et actuosa fidelium participatio facilior reddatur.
Quamobrem ritus, probe servata eorum substantia, simpliciores fiant; ea
omittantur quae temporum decursu duplicata fuerunt vel minus utiliter addita;
restituantur vero ad pristinam sanctorum Patrum normam nonnulla quae temporum
iniuria deciderunt, prout opportuna vel necessaria videantur.
51. Quo ditior mensa verbi
Dei paretur fidelibus, thesauri biblici largius aperiantur, ita ut, intra
praestitutum annorum spatium, praestantior pars Scripturarum Sanctarum populo
legatur.
52.
Homilia, qua per anni liturgici
cursum ex textu sacro fidei mysteria et normae vitae christianae exponuntur, ut
pars ipsius liturgiae valde commendatur; quinimmo in Missis quae diebus
dominicis et festis de praecepto concurrente populo celebrantur, ne omittatur,
nisi gravi de causa.
53. "Oratio communis" seu
"fidelium", post Evangelium et homiliam, praesertim diebus dominicis et festis
de praecepto, restituatur, ut, populo eam participante, obsecrationes fiant pro
sancta Ecclesia, pro iis qui nos in potestate regunt, pro iis qui variis
premuntur necessitatibus, ac pro omnibus hominibus totiusque mundi salute(39).
54.
Linguae vernaculae in Missis cum
populo celebratis congruus locus tribui possit, praesertim in lectionibus et
"oratione communi", ac, pro condicione locorum, etiam in partibus quae ad
populum spectant, ad normam art. 36 huius Constitutionis. Provideatur tamen ut
christifideles etiam lingua latina partes Ordinarii Missae quae ad ipsos
spectant possint simul dicere vel cantare.
Sicubi tamen amplior usus linguae
vernaculae in Missa opportunus esse videatur, servetur praescriptum art. 40
huius Constitutionis.
55 .
Valde commendatur illa perfectior
Missae participatio qua fideles post Communionem sacerdotis ex eodem Sacrificio
Corpus Dominicum sumunt.
Communio sub utraque specie, firmis
principiis dogmaticis a Concilio Tridentino statutis(40), in casibus ab
Apostolica Sede definiendis, tum clericis et religiosis, tum laicis concedi
potest, de iudicio Episcoporum, veluti ordinatis in Missa sacrae suae
ordinationis, professis in Missa religiosae suae professionis, neophytis in
Missa quae Baptismum subsequitur.
56. Duae partes e quibus
Missa quodammodo constat, liturgia nempe verbi et eucharistica, tam arcte inter
se coniunguntur, ut unum actum cultus efflciant. Sacra proinde Synodus
vehementer hortatur animarum pastores ut, in catechesi tradenda, fideles sedulo
doceant de integra Missa participanda, praesertim diebus dominicis et festis de
praecepto.
57.
§1.
Concelebratio, qua unitas
sacerdotii opportune manifestatur, in Ecclesia usque adhuc in usu remansit tam
in Oriente quam in Occidente. Quare facultatem concelebrandi ad sequentes casus
Concilio extendere placuit:
1.
a)
feria V in Cena Domini, tum ad
Missam chrismatis, tum ad Missam vespertinam;
b)
ad Missas in Conciliis, Conventibus
Episcopalibus et Synodis;
c)
ad Missam in Benedictione Abbatis.
2.
Praeterea, accedente licentia
Ordinarii, cuius est de opportunitate concelebrationis iudicare:
a)
ad Missam conventualem et ad Missam
principalem in ecclesiis, cum utilitas christifidelium singularem celebrationem
omnium sacerdotum praesentium non postulat;
b)
ad Missas in conventibus cuiusvis
generis sacerdotum tum saecularium tum religiosorum.
§2
1.
Ad Episcopum vero pertinet
concelebrationis disciplinam in dioecesi moderari.
2.
Salva tamen semper sit cuique
sacerdoti facultas Missam singularem celebrandi, non vero eodem tempore in eadem
ecclesia, nec feria V in Cena Domini.
58 .
Novus ritus concelebrationis
conficiatur, Pontificali et Missali romano inserendus.
Caput III
DE CETERIS SACRAMENTIS ET DE SACRAMENTALIBUS
59. Sacramenta ordinantur ad
sanctificationem hominum, ad aedificationem Corporis Christi, ad cultum denique
Deo reddendum; ut signa vero etiam ad instructionem pertinent. Fidem non solum
supponunt, sed verbis et rebus etiam alunt, roborant, exprimunt; quare fidei
sacramenta dicuntur. Gratiam quidem conferunt, sed eorum celebratio fideles
optime etiam disponit ad eandem gratiam fructuose recipiendam, ad Deum rite
colendum et ad caritatem exercendam.
Maxime proinde interest ut fideles
signa Sacramentorum facile intellegant et ea Sacramenta impensissime
frequentent, quae ad vitam christianam alendam sunt instituta.
60. Sacramentalia praeterea sancta
Mater Ecclesia instituit. Quae sacra sunt signa quibus, in aliquam Sacramentorum
imitationem, effectus praesertim spirituales significantur et ex Ecclesiae
impetratione obtinentur. Per ea homines ad praecipuum Sacramentorum effectum
suscipiendum disponuntur et varia vitae adiuncta sanctificantur.
61. Itaque liturgia Sacramentorum et
Sacramentalium id efficit ut fidelibus bene dispositis omnis fere eventus vitae
sanctificetur gratia divina manante ex mysterio paschali Passionis, Mortis et
Resurrectionis Christi, a quo omnia Sacramenta et Sacramentalia suam virtutem
derivant; nullusque paene rerum materialium usus honestus ad finem hominem
sanctificandi Deumque laudandi dirigi non possit.
62. Cum autem, successu temporum,
quaedam in Sacramentorum et Sacramentalium ritus irrepserint, quibus eorum
natura et finis nostris temporibus minus eluceant, atque adeo opus sit quaedam
in eis ad nostrae aetatis necessitates accommodare, Sacrosanctum Concilium ea
quae sequuntur de eorum recognitione decernit.
63. Cum haud raro in administratione
Sacramentorum et Sacramentalium valde utilis esse possit apud populum linguae
vernaculae usurpatio, amplior locus huic tribuatur, iuxta normas quae sequuntur:
a)
In administratione Sacramentorum et
Sacramentalium lingua vernacula adhiberi potest ad normam art. 36;
b)
Iuxta novam Ritualis romani
editionem, Ritualia particularia, singularum regionum necessitatibus, etiam
quoad linguam, accommodata, a competenti ecclesiastica auctoritate territoriali
de qua in art. 22 § 2 huius Constitutionis quam primum parentur, et, actis ab
Apostolica Sede recognitis, in regionibus ad quas pertinet adhibeantur. In iis
autem Ritualibus vel peculiaribus Collectionibus rituum conficiendis, ne
omittantur instructiones, in Rituali romano singulis ritibus praepositae, sive
pastorales et rubricales, sive quae peculiare momentum sociale habent.
64. Instauretur catechumenatus
adultorum pluribus gradibus distinctus, de iudicio Ordinarii loci in usum
deducendus; quo fiat ut tempus catechumenatus, aptae institutioni destinatum,
sacris ritibus successivis temporibus celebrandis, sanctificari possit.
65. In terris Missionum, praeter ea
quae in traditione christiana habentur, illa etiam elementa initiationis admitti
liceat, quae apud unumquemque populum in usu esse reperiuntur, quatenus ritui
christiano accommodari possunt, ad normam art. 37-40 huius Constitutionis.
66. Uterque ritus baptizandi adultos,
tum simplicior, tum, ratione habita catechumenatus instaurati, solemnior,
recognoscatur; et Missali romano Missa propria "In collatione Baptismi"
inseratur.
67. Ritus baptizandi parvulos
recognoscatur et verae infantium condicioni accommodetur; partes etiam parentum
et patrinorum eorumque officia, in ipso ritu, magis pateant.
68. In ritu Baptismi ne desint
accommodationes, de iudicio Ordinarii loci adhibendae, pro magno baptizandorum
concursu. Conficiatur item Ordo brevior quo, praesertim in terris Missionum,
catechistae, et generatim, in periculo mortis, fideles, absente sacerdote vel
diacono, uti possint.
69. Loco ritus qui "Ordo
supplendi omissa super infantem baptizatum" appellatur, novus conficiatur quo
apertius et congruentius indicetur infantem, qui ritu brevi baptizatus fuerit,
iam receptum esse in Ecclesiam.
Item novus ritus conficiatur pro valide
iam baptizatis, ad sacra catholica conversis, quo significetur eos in Ecclesiae
communionem admitti.
70. Aqua baptismalis, extra tempus
paschale, in ipso ritu Baptismi probata formula breviore benedici potest.
71. Ritus Confirmationis
recognoscatur etiam ut huius Sacramenti intima connexio cum tota initiatione
christiana clarius eluceat; quapropter renovatio promissionum Baptismi
convenienter ipsam Sacramenti susceptionem praecedet.
Confirmatio, pro opportunitate, intra
Missam conferri potest; ad ritum autem extra Missam quod attinet, paretur
formula ad modum introductionis adhibenda.
72. Ritus et formulae Paenitentiae ita
recognoscantur, ut naturam et effectum Sacramenti clarius exprimant.
73. "Extrema Unctio", quae etiam et
melius "Unctio infirmorum" vocari potest, non est Sacramentum eorum tantum qui
in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi
iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter
infirmitatem vel senium.
74. Praeter ritus seiunctos Unctionis
infirmorum et Viatici, conficiatur Ordo continuus secundum quem Unctio aegroto
conferatur post confessionem et ante receptionem Viatici.
75. Unctionum numerus pro opportunitate
accommodetur, et orationes ad ritum Unctionis infirmorum pertinentes ita
recognoscantur, ut respondeant variis condicionibus infirmorum, qui Sacramentum
suscipiunt.
76. Ritus Ordinationum, sive
quoad caeremonias sive quoad textus, recognoscantur. Allocutiones Episcopi,
initio cuiusque Ordinationis aut Consecrationis, fieri possunt lingua vernacula.
In Consecratione Episcopali impositionem
manuum fieri licet ab omnibus Episcopis praesentibus.
77. Ritus celebrandi
Matrimonium, qui exstat in Rituali romano, recognoscatur et ditior fiat, quo
clarius gratia Sacramenti significetur et munera coniugum inculcentur.
"Si quae provinciae... aliis laudabilibus
consuetudinibus et caeremoniis" in celebrando Matrimonii Sacramento "utuntur,
eas omnino retineri Sancta Synodus vehementer optat"(41).
Insuper competenti auctoritati
ecclesiasticae territoriali, de qua in art. 22 § 2 huius Constitutionis,
relinquitur facultas, ad normam art. 63, exarandi ritum proprium usibus locorum
et populorum congruentem, firma tamen lege ut sacerdos assistens requirat
excipiatque contrahentium consensum.
78. Matrimonium ex more intra
Missam celebretur, post lectionem Evangelii et homiliam, ante "orationem
fidelium". Oratio super sponsam, ita opportune emendata ut aequalia officia
mutuae fidelitatis utriusque sponsi inculcet, dici potest lingua vernacula.
Si vero Sacramentum Matrimonii sine Missa
celebratur, Epistola et Evangelium Missae pro sponsis legantur in initio ritus
et benedictio sponsis semper impertiatur.
79. Sacramentalia
recognoscantur, ratione habita normae primariae de conscia, actuosa et facili
participatione fidelium, et attentis nostrorum temporum necessitatibus. In
Ritualibus recognoscendis ad normam art. 63, etiam nova Sacramentalia, prout
necessitas expostulat, addi possunt.
Benedictiones reservatae perpaucae sint,
et in favorem tantum Episcoporum vel Ordinariorum.
Provideatur ut quaedam Sacramentalia,
saltem in specialibus rerum adiunctis et de iudicio Ordinarii, a laicis congruis
qualitatibus praeditis, administrari possint.
80. Ritus Consecrationis
Virginum, qui in Pontificali romano habetur, recognitioni subiciatur.
Conficiatur praeterea ritus professionis
religiosae et renovationis votorum, qui ad maiorem unitatem, sobrietatem et
dignitatem conferat, ab iis qui professionem vel votorum renovationem intra
Missam peragunt, salvo iure particulari, assumendus.
Professio religiosa laudabiliter intra
Missam fiet.
81. Ritus exsequiarum paschalem mortis
christianae indolem manifestius exprimat, atque condicionibus et traditionibus
singularum regionum, etiam quoad colorem liturgicum, melius respondeat.
82. Recognoscatur ritus sepeliendi
parvulos, ac propria Missa donetur.
Caput IV
DE OFFICIO DIVINO
83. Summus Novi atque aeterni
Testamenti Sacerdos, Christus Iesus, humanam naturam assumens, terrestri huic
exsilio hymnum illum invexit, qui in supernis sedibus per omne aevum canitur.
Universam hominum communitatem ipse sibi coagmentat, eandemque in divino hoc
concinendo laudis carmine secum consociat.
Illud enim sacerdotale munus per ipsam
suam Ecclesiam pergit, quae non tantum Eucharistia celebranda, sed etiam aliis
modis, praesertim Officio divino persolvendo, Dominum sine intermissione laudat
et pro totius mundi salute interpellat.
84.
Divinum Officium ex antiqua traditione
christiana ita est constitutum ut totus cursus diei ac noctis per laudem Dei
consecretur. Cum vero mirabile illud laudis canticum rite peragunt sacerdotes
aliique ad hanc rem Ecclesiae instituto deputati vel christifideles una cum
sacerdote forma probata orantes, tunc vere vox est ipsius Sponsae, quae Sponsum
alloquitur, immo etiam oratio Christi cum ipsius Corpore ad Patrem.
85.
Omnes proinde qui haec praestant, tum
Ecclesiae officium explent, tum summum Sponsae Christi honorem participant, quia
laudes Deo persolventes stant ante thronum Dei nomine Matris Ecclesiae.
86.
Sacerdotes sacro pastorali ministerio
addicti eo maiore fervore Horarum laudes persolvent, quo vividius conscii erunt
sibi observandum esse monitum Pauli: "Sine intermissione orate" (1Thess
5,17); operi enim in quo laborant Dominus solus efficacitatem et incrementum
dare potest, qui dixit: "Sine me nihil potestis facere" (Io 15,5);
propterea Apostoli, diaconos instituentes, dixerunt: "Nos vero orationi et
ministerio verbi instantes erimus" (Act 6,4).
87.
Ut autem divinum Officium, sive a
sacerdotibus sive ab aliis Ecclesiae membris melius et perfectius in rerum
adiunctis peragatur, Sacrosancto Concilio, instaurationem ab Apostolica Sede
feliciter inceptam persequenti, de Officio iuxta ritum romanum ea quae sequuntur
placuit decernere.
88 .
Cum sanctificatio diei sit finis Officii,
cursus Horarum traditus ita instauretur ut Horis veritas temporis, quantum fieri
potest, reddatur, simulque ratio habeatur vitae hodiernae condicionum in quibus
versantur praesertim ii qui operibus apostolicis incumbunt.
89.
Itaque, in instauratione Officii, hae
normae serventur:
a)
Laudes, ut preces matutinae, et
Vesperae, ut preces vespertinae, ex venerabili universae Ecclesiae traditione
duplex cardo Officii cotidiani, Horae praecipuae habendae sunt et ita
celebrandae;
b)
Completorium ita instruatur, ut
fini diei apte conveniat;
c)
Hora quae Matutinum vocatur,
quamvis in choro indolem nocturnae laudis retineat, ita accommodetur ut qualibet
diei hora recitari possit, et e psalmis paucioribus lectionibusque longioribus
constet;
d)
Hora Prima supprimatur;
e)
In choro, Horae minores Tertia,
Sexta, Nona serventur. Extra chorum e tribus unam seligere licet, diei tempori
magis congruentem.
90 .
Cum praeterea Officium divinum, utpote
oratio publica Ecclesiae, sit fons pietatis et orationis personalis nutrimentum,
obsecrantur in Domino sacerdotes aliique omnes divinum Officium participantes,
ut in eo persolvendo mens concordet voci; ad quod melius assequendum, liturgicam
et biblicam, praecipue psalmorum, institutionem sibi uberiorem comparent.
In instauratione vero peragenda,
venerabilis ille romani Officii saecularis thesaurus ita aptetur, ut latius et
facilius eo frui possint omnes quibus traditur.
91.
Ut cursus Horarum, in art. 89 propositus,
reapse observari possit, psalmi non amplius per unam hebdomadam, sed per longius
temporis spatium distribuantur.
Opus recognitionis Psalterii, feliciter
inchoatum, quamprimum perducatur ad finem, respectu habito latinitatis
christianae, usus liturgici etiam in cantu, necnon totius traditionis latinae
Ecclesiae.
92.
Ad lectiones quod attinet, haec serventur:
a)
lectio sacrae Scripturae ita
ordinetur, ut thesauri verbi divini in pleniore amplitudine expedite adiri
possint;
b)
lectiones de operibus Patrum,
Doctorum et Scriptorum ecclesiasticorum depromendae melius seligantur;
c)
Passiones seu vitae Sanctorum fidei
historicae reddantur.
93.
Hymni, quantum expedire videtur, ad
pristinam formam restituantur, iis demptis vel mutatis quae mythologiam sapiunt
aut christianae pietati minus congruunt. Recipiantur quoque, pro opportunitate,
alii qui in hymnorum thesauro inveniuntur.
94 .
Praestat, sive ad diem revera
sanctificandum, sive ad ipsas Horas cum fructu spirituali recitandas, ut in
Horarum absolutione tempus servetur, quod proxime accedat ad tempus verum
uniuscuiusque Horae canonicae.
95.
Communitates choro obligatae, praeter
Missam conventualem, tenentur Officium divinum cotidie in choro celebrare, et
quidem:
a)
totum Officium, Ordines
Canonicorum, Monachorum et Monialium, aliorumque Regularium ex iure vel
constitutionibus choro adstrictorum;
b)
Capitula cathedralia vel
collegialia, eas partes Officii, quae sibi a iure communi vel particulari
imponuntur;
c)
omnes autem illarum Communitatum
sodales, qui sunt aut in Ordinibus maioribus constituti aut solemniter professi,
conversis exceptis, debent eas Horas canonicas soli recitare, quas in choro non
persolvunt.
96.
Clerici choro non obligati, si sunt in
Ordinibus maioribus constituti, cotidie, sive in communi, sive soli, obligatione
tenentur totum Officium persolvendi, ad normam art. 89.
97.
Opportunae commutationes divini
Officii cum actione liturgica a rubricis definiantur.
In casibus singularibus iustaque
de causa, Ordinarii possunt subditos suos ab obligatione Officium recitandi ex
toto vel ex parte dispensare vel id commutare.
98.
Sodales cuiusvis Instituti status
perfectionis, qui, vi Constitutionum, partes aliquas divini Officii absolvunt,
orationem publicam Ecclesiae agunt.
Item, publicam Ecclesiae orationem
agunt, si quod parvum Officium, vi Constitutionum, recitant, dummodo in modum
Officii divini confectum ac rite approbatum sit.
99 .
Cum Officium divinum sit vox Ecclesiae seu
totius Corporis mystici Deum publice laudantis, suadetur ut clerici choro haud
obligati, ac praesertim sacerdotes conviventes vel in unum convenientes, aliquam
saltem divini Officii partem in communi persolvant.
Omnes autem sive in choro sive
in communi Officium persolventes munus sibi concreditum quam perfectissime, tam
interna animi devotione quam externa agendi ratione, peragant.
Praestat insuper ut Officium in choro
et in communi, pro opportunitate, cantetur.
100 .
Curent animarum pastores ut Horae
praecipuae, praesertim Vesperae, diebus dominicis et festis sollemnioribus, in
ecclesia communiter celebrentur. Commendatur ut et ipsi laici recitent Officium
divinum, vel cum sacerdotibus, vel inter se congregati, quin immo unusquisque
solus.
101.
§1)
Iuxta saecularem traditionem ritus
latini, in Officio divino lingua latina clericis servanda est, facta tamen
Ordinario potestate usum versionis vernaculae ad normam art. 36 confectae
concedendi, singulis pro casibus, iis clericis, quibus usus linguae latinae
grave impedimentum est quominus Officium debite persolvant.
§2)
Monialibus, necnon sodalibus, sive
viris non clericis sive mulieribus, Institutorum statuum perfectionis, in
Officio divino, etiam in choro celebrando, concedi potest a Superiore competente
ut lingua vernacula utantur, dummodo versio approbata sit.
§3)
Quivis clericus Officio divino
adstrictus, si Officium divinum una cum coetu fidelium, vel cum iis qui sub § 2
recensentur, lingua vernacula celebrat, suae obligationi satisfacit, dummodo
textus versionis sit approbatus.
Caput V
DE ANNO LITURGICO
102. Pia Mater Ecclesia suum
esse ducit Sponsi sui divini opus salutiferum, statis diebus per anni decursum,
sacra recordatione celebrare. In unaquaque hebdomada, die quam Dominicam
vocavit, memoriam habet Resurrectionis Domini, quam semel etiam in anno,
solemnitate maxima Paschatis, una cum beata ipsius Passione, frequentat.
Totum vero Christi mysterium per
anni circulum explicat, ab Incarnatione et Nativitate usque ad Ascensionem, ad
diem Pentecostes et ad exspectationem beatae spei et adventus Domini.
Mysteria Redemptionis ita recolens,
divitias virtutum atque meritorum Domini sui, adeo ut omni tempore quodammodo
praesentia reddantur, fidelibus aperit, qui ea attingant et gratia salutis
repleantur.
103.
In hoc annuo mysteriorum Christi circulo
celebrando, Sancta Ecclesia Beatam Mariam Dei Genetricem cum peculiari amore
veneratur, quae indissolubili nexu cum Filii sui opere salutari coniungitur; in
qua praecellentem Redemptionis fructum miratur et exaltat, ac veluti in
purissima imagine, id quod ipsa tota esse cupit et sperat cum gaudio
contemplatur.
104.
Memorias insuper Martyrum aliorumque
Sanctorum, qui per multiformem Dei gratiam ad perfectionem provecti, atque
aeternam iam adepti salutem, Deo in caelis laudem perfectam decantant ae pro
nobis intercedunt, circulo anni inseruit Ecclesia. In Sanctorum enim nataliciis
praedicat paschale mysterium in Sanctis cum Christo compassis et
conglorificatis, et fidelibus exempla eorum proponit, omnes per Christum ad
Patrem trahentia, eorumque meritis Dei beneficia impetrat.
105.
Variis denique anni temporibus iuxta
traditas disciplinas, Ecclesia fidelium eruditionem perficit, per pias animi et
corporis exercitationes, instructionem, precationem, paenitentiae et
misericordiae opera.
Quapropter placuit Sacrosancto Concilio ea quae sequuntur decernere.
106.
Mysterium paschale Ecclesia, ex traditione
apostolica, quae originem ducit ab ipsa die Resurrectionis Christi, octava
quaque die celebrat, quae dies Domini seu dies dominica merito nuncupatur. Hac
enim die christifideles in unum convenire debent ut, verbum Dei audientes et
Eucharistiam participantes, memores sint Passionis, Resurrectionis et gloriae
Domini Iesu, et gratias agant Deo qui eos "regeneravit in spem vivam per
Resurrectionem Iesu Christi ex mortuis" (1Pt 1,3). Itaque dies dominica
est primordialis dies festus, qui pietati fidelium proponatur et inculcetur, ita
ut etiam fiat dies laetitiae et vacationis ab opere. Aliae celebrationes, nisi
revera sint maximi momenti, ipsi ne praeponantur, quippe quae sit fundamentum et
nucleus totius anni liturgici.
107 .
Annus liturgicus ita recognoscatur ut,
servatis aut restitutis sacrorum temporum traditis consuetudinibus et
disciplinis iuxta nostrae aetatis condiciones, ipsorum indoles nativa retineatur
ad fidelium pietatem debite alendam in celebrandis mysteriis Redemptionis
christianae, maxime vero mysterio paschali. Accommodationes autem, secundum
locorum condiciones, si quae forte necessariae sint, fiant ad normam art. 39 et
40.
108.
Fidelium animi dirigantur imprimis ad dies
festos Domini, quibus mysteria salutis per annum celebrantur. Proinde Proprium
de Tempore aptum suum locum obtineat super festa Sanctorum, ut integer
mysteriorum salutis cyclus debito modo recolatur.
109.
Duplex indoles temporis quadragesimalis,
quod praesertim per memoriam vel praeparationem Baptismi et per paenitentiam
fideles, instantius verbum Dei audientes et orationi vacantes, componit ad
celebrandum paschale mysterium, tam in liturgia quam in catechesi liturgica
pleniore in luce ponatur. Proinde:
a)
elementa baptismalia liturgiae
quadragesimalis propria abundantius adhibeantur; quaedam vero ex anteriore
traditione, pro opportunitate, restituantur;
b)
idem dicatur de elementis
paenitentialibus. Quoad catechesim autem animis fidelium inculcetur, una cum
consectariis socialibus peccati, illa propria paenitentiae natura quae peccatum,
prout est offensa Dei, detestatur; nec praetermittantur partes Ecclesiae in
actione paenitentiali atque oratio pro peccatoribus urgeatur.
110.
Paenitentia temporis quadragesimalis non
tantum sit interna et individualis, sed quoque externa et socialis. Praxis vero
paenitentialis, iuxta nostrae aetatis et diversarum regionum possibilitates
necnon fidelium condiciones, foveatur, et ab auctoritatibus, de quibus in art.
22, commendetur.
Sacrum tamen esto ieiunium
paschale, feria VI in Passione et Morte Domini ubique celebrandum et, iuxta
opportunitatem, etiam Sabbato sancto producendum, ut ita, elato et aperto animo,
ad gaudia dominicae Resurrectionis perveniatur.
111.
Sancti iuxta traditionem in Ecclesia
coluntur, eorumque reliquiae authenticae atque imagines in veneratione habentur.
Festa Sanctorum mirabilia quidem Christi in servis eius praedicant et fidelibus
opportuna praebent exempla imitanda.
Ne festa Sanctorum festis ipsa
mysteria salutis recolentibus praevaleant, plura ex his particulari cuique
Ecclesiae vel Nationi vel Religiosae Familiae relinquantur celebranda, iis
tantum ad Ecclesiam universam extensis, quae Sanctos memorant momentum
universale revera prae se ferentes.
Caput VI
DE MUSICA SACRA
112. Musica traditio Ecclesiae
universae thesaurum constituit pretii inaestimabilis, inter ceteras artis
expressiones excellentem, eo praesertim quod ut cantus sacer qui verbis inhaeret
necessariam vel integralem liturgiae sollemnis partem efficit.
Profecto sacros concentus
laudibus extulerunt cum Sacra Scriptura(42), tum sancti Patres atque Romani
Pontifices, qui recentiore aetate, praeeunte sancto Pio X, munus Musicae sacrae
ministeriale in dominico servitio pressius illustrarunt.
Ideo Musica sacra tanto sanctior erit
quanto arctius cum actione liturgica connectetur, sive orationem suavius
exprimens vel unanimitatem fovens, sive ritus sacros maiore locupletans
sollemnitate. Ecclesia autem omnes verae artis formas, debitis praeditas
dotibus, probat easque in cultum divinum admittit.
Sacrosanctum igitur Concilium
normas ac praecepta ecclesiasticae traditionis et disciplinae servans finemque
Musicae sacrae respiciens, qui gloria Dei est atque sanctificatio fidelium, ea
quae sequuntur statuit.
113.
Formam nobiliorem actio liturgica accipit,
cum divina Officia sollemniter in cantu celebrantur, quibus ministri sacri
intersint quaeque populus actuose participet.
Quoad linguam adhibendam,
serventur praecepta art. 36; quoad Missam art. 54; quoad Sacramenta, art. 63;
quoad Officium divinum, art. 101.
114.
Thesaurus Musicae sacrae summa cura
servetur et foveatur. Scholae cantorum assidue provehantur, praesertim apud
ecclesias cathedrales; Episcopi vero ceterique animarum pastores sedulo curent
ut in qualibet actione sacra in cantu peragenda universus fidelium coetus
actuosam participationem sibi propriam praestare valeat, ad normam art. 28 et
30.
115.
Magni habeatur institutio et praxis musica
in Seminariis, in Religiosorum utriusque sexus novitiatibus et studiorum
domibus, necnon in ceteris institutis et scholis catholicis; ad quam quidem
institutionem assequendam, magistri, qui Musicae sacrae docendae praeficiuntur,
sedulo conformentur.
Commendantur insuper Instituta
Superiora de Musica sacra pro opportunitate erigenda.
Musicae vero artifices,
cantores, imprimis pueri, etiam germana institutione liturgica donentur.
116 .
Ecclesia cantum gregorianum agnoscit ut
liturgiae romanae proprium: qui ideo in actionibus liturgicis, ceteris paribus,
principem locum obtineat.
Alia genera Musicae sacrae,
praesertim vero polyphonia, in celebrandis divinis Officiis minime excluduntur,
dummodo spiritui actionis liturgicae respondeant, ad normam art. 30.
117.
Compleatur editio typica librorum cantus
gregoriani; immo paretur editio magis critica librorum iam editorum post
instaurationem sancti Pii X.
Expedit quoque ut paretur editio
simpliciores modos continens, in usum minorum ecclesiarum.
118.
Cantus popularis religiosus sollerter
foveatur, ita ut in piis sacrisque exercitiis et in ipsis liturgicis actionibus,
iuxta normas et praecepta rubricarum, fidelium voces resonare possint.
119.
Cum in regionibus quibusdam, praesertim
Missionum, gentes inveniantur quibus propria est traditio musica, magnum
momentum in earum vita religiosa ac sociali habens, huic musicae aestimatio
debita necnon locus congruus praebeatur, tam in fingendo earum sensu religioso,
quam in cultu ad earum indolem accommodando, ad mentem art. 39 et 40.
Quapropter in institutione musica
missionariorum diligenter curetur, ut, quantum fieri potest, traditionalem earum
gentium musicam tam in scholis quam in actionibus sacris promovere valeant.
120 .
Organum tubulatum in Ecclesia latina magno
in honore habeatur, tamquam instrumentum musicum traditionale, cuius sonus
Ecclesiae caeremoniis mirum addere valet splendorem, atque mentes ad Deum ac
superna vehementer extollere.
Alia vero instrumenta, de
iudicio et consensu auctoritatis territorialis competentis, ad normam art. 22 §
2, 37 et 40, in cultum divinum admittere licet, quatenus usui sacro apta sint
aut aptari possint, templi dignitati congruant, atque revera aedificationi
fidelium faveant.
121 .
Sentiant musicae artifices, spiritu
christiano imbuti, se ad Musicam sacram colendam et ad thesaurum eius augendum
esse vocatos.
Modos autem componant, qui notas
verae Musicae sacrae prae se ferant atque non solum a maioribus scholis cantorum
cani possint, sed minoribus quoque scholis conveniant et actuosam
participationem totius coetus fidelium foveant.
Textus cantui sacro destinati
catholicae doctrinae sint conformes, immo ex Sacris Scripturis et fontibus
liturgicis potissimum hauriantur.
Caput VII
DE ARTE SACRA DEQUE SACRA SUPELLECTILE
122. Inter nobilissimas ingenii
humani exercitationes artes ingenuae optimo iure adnumerantur, praesertim autem
ars religiosa eiusdemque culmen, ars nempe sacra. Quae natura sua ad infinitam
pulchritudinem divinam spectant, humanis operibus aliquomodo exprimendam, et Deo
eiusdemque laudi et gloriae provehendae eo magis addicuntur, quo nihil aliud eis
propositum est, quam ut operibus suis ad hominum mentes pie in Deum convertendas
maxime conferant.
Alma Mater Ecclesia proinde
semper fuit ingenuarum artium amica, earumque nobile ministerium, praecipue ut
res ad sacrum cultum pertinentes vere essent dignae, decorae ac pulchrae, rerum
supernarum signa et symbola, continenter quaesivit, artificesque instruxit. Immo
earum veluti arbitram Ecclesia iure semper se habuit, diiudicans inter artificum
opera quae fidei, pietati legibusque religiose traditis congruerent, atque ad
usum sacrum idonea haberentur.
Peculiari sedulitate Ecclesia curavit
ut sacra supellex digne et pulchre cultus decori inserviret, eas mutationes sive
in materia, sive in forma, sive in ornatu admittens, quas artis technicae
progressus per temporis decursum invexit.
Placuit proinde Patribus hisce
de rebus ea quae sequuntur decernere.
123.
Ecclesia nullum artis stilum veluti
proprium habuit, sed secundum gentium indoles ac condiciones atque variorum
Rituum necessitates modos cuiusvis aetatis admisit, efficiens per decursum
saeculorum artis thesaurum omni cura servandum. Nostrorum etiam temporum atque
omnium gentium et regionum ars liberum in Ecclesia exercitium habeat, dummodo
sacris aedibus sacrisque ritibus debita reverentia debitoque honore inserviat;
ita ut eadem ad mirabilem illum gloriae concentum, quem summi viri per
praeterita saecula catholicae fidei cecinere, suam queat adiungere vocem.
124.
Curent Ordinarii ut artem vere sacram
promoventes eique faventes, potius nobilem intendant pulchritudinem quam meram
sumptuositatem. Quod etiam intellegatur de sacris vestibus et ornamentis.
Curent Episcopi ut artificum
opera, quae fidei et moribus, ac christianae pietati repugnent, offendantque
sensum vere religiosum vel ob formarum depravationem, vel ob artis
insufficientiam, mediocritatem ac simulationem, ab aedibus Dei aliisque locis
sacris sedulo arceantur.
In aedificandis vero sacris aedibus,
diligenter curetur ut ad liturgicas actiones exsequendas et ad fidelium actuosam
participationem obtinendam idoneae sint.
125.
Firma maneat praxis, in ecclesiis sacras
imagines fidelium venerationi proponendi; attamen moderato numero et congruo
ordine exponantur, ne populo christiano admirationem inficiant, neve indulgeant
devotioni minus rectae.
126.
In diiudicandis artis operibus Ordinarii
locorum audiant Commissionem dioecesanam de Arte sacra, et, si casus ferat,
alios viros valde peritos, necnon Commissiones de quibus in articulis 44, 45,
46.
Sedulo advigilent Ordinarii ne
sacra supellex vel opera pretiosa, utpote ornamenta domus Dei, alienentur vel
disperdantur.
127 .
Episcopi vel per se ipsos vel per
sacerdotes idoneos qui peritia et artis amore praediti sunt, artificum curam
habeant, ut eos spiritu Artis sacrae et sacrae Liturgiae imbuant.
Insuper commendatur ut scholae
vel Academiae de Arte Sacra ad artifices formandos instituantur in illis
regionibus in quibus id visum fuerit.
Artifices autem omnes, qui
ingenio suo ducti, gloriae Dei in Ecclesia sancta servire intendunt, semper
meminerint agi de sacra quadam Dei Creatoris imitatione et de operibus cultui
catholico, fidelium aedificationi necnon pietati eorumque instructioni
religiosae destinatis.
128.
Canones et statuta ecclesiastica, quae rerum externarum ad sacrum cultum
pertinentium apparatum spectant, praesertim quoad aedium sacrarum dignam et
aptam constructionem, altarium formam et aedificationem, tabernaculi
eucharistici nobilitatem, dispositionem et securitatem, baptisterii
convenientiam et honorem, necnon congruentem sacrarum imaginum, decorationis et
ornatus rationem, una cum libris liturgicis ad normam art. 25 quam primum
recognoscantur: quae liturgiae instauratae minus congruere videntur, emendentur
aut aboleantur; quae vero ipsi favent, retineantur vel introducantur.
Qua in re, praesertim quoad materiam et
formam sacrae supellectilis et indumentorum, territorialibus Episcoporum
Coetibus facultas tribuitur res aptandi necessitatibus et moribus locorum, ad
normam art. 22 huius Constitutionis.
129.
Clerici, dum philosophicis et theologicis
studiis incumbunt, etiam de artis sacrae historia eiusque evolutione
instituantur, necnon de sanis principiis quibus opera artis sacrae inniti
debent, ita ut Ecclesiae venerabilia monumenta aestiment atque servent, et
artificibus in operibus efficiendis congrua consilia queant praebere.
130.
Convenit ut usus pontificalium reservetur
illis ecclesiasticis personis, quae aut charactere episcopali, aut peculiari
aliqua iurisdictione gaudent.
APPENDIX
Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani
secundi de calendario recognoscendo declaratio
Sacrosanctum Oecumenicum Concilium Vaticanum secundum, haud parvi momenti
aestimans multorum desideria de festo Paschatis certae dominicae assignando et
de calendario stabiliendo, omnibus sedulo perpensis, quae ex inductione novi
calendarii manare possint, haec quae sequuntur declarat:
1
Sacrosanctum Concilium non obnititur quin
festum Paschatis certae dominicae in Calendario Gregoriano assignetur,
assentientibus iis quorum intersit, praesertim fratribus ab Apostolicae Sedis
communione seiunctis.
2
Item Sacrosanctum Concilium declarat se
non obsistere inceptis quae conferant ad calendarium perpetuum in societatem
civilem inducendum.
Variorum autem systematum, quae ad
calendarium perpetuum stabiliendum et in societatem civilem inducendum
excogitantur, iis tantum Ecclesia non obsistit, quae hebdomadam septem dierum
cum dominica servant et tutantur, nullis diebus extra hebdomadam interiectis,
ita ut hebdomadarum successio intacta, nisi accedant gravissimae rationes de
quibus Apostolica Sedes iudicium ferat, relinquatur.
Haec omnia et singula quae in hac Constitutione edicta sunt, placuerunt
Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita
potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus,
decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam
promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die IV decembris anno MCMLXIII.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis
TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis Aloisi MASELLA.
Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.
Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis
AGAGIANIAN.
Ego CAROLUS CARMELUS titulo S. Pancratii Presbyter Cardinalis MOTTA,
Archiepiscopus S. Pauli in Brasilia.
Ego FRANCISCUS titulo Ss. Ioannis et Pauli Presbyter Cardinalis SPELLMAN,
Archiepiscopus Neo-Eboracensis.
Ego IACOBUS titulo Ss. Bonifacii et Alexii Presbyter Cardinalis DE BARROS
CΒMARA, Archiepiscopus S. Sebastiani Fluminis Ianuarii.
Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis ante Portam Latinam Presbyter Cardinalis
FRINGS, Archiepiscopus Coloniensis.
Ego ERNESTUS titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis RUFFINI, Archiepiscopus
Panormitanus.
Ego ANTONIUS titulo S. Laurentii in Panisperna Presbyter Cardinalis
CAGGIANO, Archiepiscopus Bonaλrensis.
Ego PETRUS titulo S. Praxedis Presbyter Cardinalis CIRIACI.
Ego MAURITIUS titulo S. Mariae de Pace Presbyter Cardinalis FELTIN,
Archiepiscopus Parisiensis.
Ego IOSEPHUS titulo S. Mariae de Victoria Presbyter Cardinalis SIRI,
Archiepiscopus Ianuensis.
Ego IACOBUS FRANCISCUS titulo S. Anastasiae Presbyter Cardinalis MCINTYRE,
Archiepiscopus Angelorum in California.
Ego IACOBUS titulo S. Mariae in Transpontina Presbyter Cardinalis LERCARO,
Archiepiscopus Bononiensis.
Ego STEPHANUS titulo S. Mariae Trans Tiberim Presbyter Cardinalis
WYSZYNSKI, Archiepiscopus Gnesnensis et Varsaviensis, Primas Poloniae.
Ego BENIAMINUS titulo S. Vitalis Presbyter Cardinalis DE ARRIBA Y CASTRO,
Archiepiscopus Tarraconensis.
Ego FERDINANDUS titulo S. Augustini Presbyter Cardinalis QUIROGA Y
PALACIOS, Archiepiscopus Compostellanus.
Ego PAULUS AEMILIUS titulo S. Mariae Angelorum in Thermis Presbyter
Cardinalis LEGER, Archiepiscopus Marianopolitanus.
Ego VALERIANUS titulo S. Mariae in Via Lata Presbyter Cardinalis GRACIAS,
Archiepiscopus Bombayensis.
Ego IOANNES titulo S. Marci Presbyter Cardinalis URBANI, Patriarcha
Venetiarum.
Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE, S. R.
E. Datarius.
Ego ALOISIUS titulo S. Mariae Novae Presbyter Cardinalis CONCHA,
Archiepiscopus Bogotensis.
Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA COSTA NUNES.
Ego HILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis
ANTONIUTTI.
Ego EPHRAEM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.
Ego IOANNES titulo S. Mariae de Aracoeli Presbyter Cardinalis LANDAZURI
RICKETTS, Archiepiscopus Limanus, Primas Peruviae.
Ego RADULFUS titulo S. Bernardi ad Thermas Presbyter Cardinalis SILVA
HENRIQUEZ, Archiepiscopus S. Iacobi in Chile.
Ego LEO IOSEPHUS titulo S. Petri ad Vincula Presbyter Cardinalis SUENENS,
Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.
Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Caesarei in Palatio Diaconus Cardinalis BRACCI.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS Ss. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS Ss. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis ALBAREDA.
Ego STEPHANUS I SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum.
Ego MAXIMUS IV SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melchitarum.
Ego PAULUS PETRUS MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus Maronitarum.
VACATIO LEGIS
Beatissimus Pater, pro modo approbata Constitutione "de Sacra
Liturgia" statuit vacationem legis usque ad diem 16 februarii, anni 1964,
dominicam primam Quadragesimae. Intra hoc tempus idem Beatissimus Pater statuet
quando et quibus modis nova huius Constitutionis decreta in actum deducenda
sint. Nemini itaque licet ante hoc tempus haec nova decreta per seipsum in actum
deducere.
PERICLES FELICI Archiepiscopus tit. Samosatensis
Ss. Concilii Secretarius Generalis
(1) Missale romanum, oratio super oblata dominicae IX
post Pentecosten.
(2) Cf. Hebr 13,14.
(3) Cf. Eph 2, 21-22.
(4) Cf. Eph 4,13.
(5) Cf. Is 11,12.
(6) Cf. Io 11,52.
(7) Cf. Io 10,16.
(8) Cf. Is 61,1; Lc 4,18.
(9) S. IGNATIUS ANTIOCHENUS, Ad Eph., 7, 2: ed. F. X.
FUNK, Patres Apostolici, I, Tubingae 1901, p. 218.
(10) Cf. 1Tim 2,5.
(11) Sacramentarium Veronense (Leonianum): ed. C.
MOHLBERG, Romae 1956, n. 1265, p. 162.
(12) Missale romanum, Praefatio paschalis.
(13) Cf. S. AUGUSTINUS, Enarr. in Ps. CXXXVIII, 2:
Corpus Christianorum, XL, Turnholti 1956, p. 1991 et oratio post secundam
lectionem Sabbati sancti, in Missali Romano, ante instaurationem Hebdomadae
sanctae.
(14) Cf. Mc 16,15.
(15) Cf. Act 26,18.
(16) Cf. Rom 6,4; Eph 2,6; Col 3,1; 2Tim
2,11.
(17) Cf. Io 4,23.
(18) Cf. 1Cor 11,26.
(19) CONC. TRID., Sess. XIII, 11 oct. 1551, Decr. De ss.
Eucharist., c. 5: CONCILIUM TRIDENTINUM, Diariorum, Actorum, Epistolarum,
Tractatuum nova collectio, ed. Soc. Goerresianae, t. VII. Actorum
pars IV, Friburgi Brisgoviae 1961, p. 202.
(20) CONC. TRID., Sess. XXII, 17 sept. 1562, Doctr. De ss.
Missae sacrif., c. 2: CONCILIUM TRIDENTINUM, ed. cit., t. VIII. Actorum
pars V, Friburgi Brisgoviae 1919, p. 960.
(21) Cf. S. AUGUSTINUS, In Ioannis Evangelium Tractatus
VI, cap. I, n. 7: PL 35, 1428.
(22) Cf. Apoc 21,2; Col 3,1; Hebr 8,2.
(23) Cf. Phil 3,20; Col 3,4.
(24) Cf. Io 17,3; Lc 24,47; Act 2,38.
(25) Cf. Mt 28,20.
(26) Missale romanum, postcommunio Vigiliae paschalis et
dominicae Resurrectionis.
(27) Missale romanum, oratio Missae feriae III infra
octavam Paschae.
(28) Cf. 2Cor 6,1.
(29) Cf. Mt 6,6.
(30) Cf. 1Thess 5,17.
(31) Cf. 2Cor 4,10-11.
(32) Missale romanum, oratio super oblata feriae II infra
octavam Pentecostes.
(33) S. CYPRIANUS, De cath. eccl. unitate, 7: ed. G.
HARTEL, in CSEL, t. III, 1, Vindobonae 1868, pp. 215-16. Cf. Ep. 66, n. 8,3: ed.
cit., t. III, 2, Vindobonae 1871, pp. 732-33.
(34) Cf. CONC. TRID., Sess. XXII, 17 sept. 1562, Doctr. De
ss. Missae sacrif., c. 8: CONCILIUM TRIDENTINUM, ed. cit., t. VIII, p. 961.
(35) Cf. S. IGNATIUS ANTIOCHENUS, Ad Magn. 7; Ad
Philad. 4; Ad Smyrn. 8: ed. F. X. FUNK, cit., I, pp. 236, 266,
281.
(36) Cf. S. AUGUSTINUS,
In Ioannis Evangelium Tractatus XXVI, cap. VI, n. 13: PL 35, 1613.
(37) Breviarium romanum,
In festo Sanctissimi Corporis Christi, ad II Vesperas, antiphona ad Magnificat.
(38) Cf. S. CYRILLUS
ALEX., Commentarium in Ioannis Evangelium, lib. XI, capp. XI-XII: PG 74,
557-565, praesertim 564-565.
(39) Cf. 1Tim
2,1-2.
(40) Sess. XXI,
Doctrina de Communione sub utraque specie et parvulorum, capp. 1-3, cann.
1-3: CONCILIUM TRIDENTINUM, ed. cit., t. VIII, pp. 698-699.
(41) CONC. TRID.,
Sess. XXIV, Decr. De reformatione, cap. 1: CONCILIUM TRIDENTINUM, ed.
cit., t. IX. Actorum pars VI, Friburgi Brisgoviae 1924, p. 969. Cf.
Rituale romanum, tit. VIII, c. II, n. 6.
(42) Cf. Eph
5,19; Col 3,16.
|