Ad perpetuam rei memoriam. – «O anima inter omnes creatures pulcherrima,
quae tantum cognoscere optas locum ubi est Dilectus tuus, ut eum invenias et te
cum eo coniungas ! Iam tibi dictum est te ipsam esse locum ubi is habitat et
recessum in quo se abdit. Licet tibi vehementer laetari, cum scias totum bonum
tuum totamque spem tuam tam tibi subesse, ut in te incolat, vel potius, ut to
sine eo esse non possis: Ecce enim – dicit Sponsus – regnum Dei intra vos est
(Lc 17, 21); et eius servus, Paulus Apostolus, addit: Vos estis templum Dei
vivi (2 Cor 6, 16)» (S. Ioannes a Cruce, Canticum spirituale, 1, 7). Anima
enim, quae consors est divinae naturae (cf. 2 Pt 1, 4) et vivit in amore et
oboedientia erga Christum, locus sanctus et excelsus est, in quo Altissimus
habitat et cantus laudis resonat sine fine et contriti et humilis spiritus
holocaustum immolatur (cf. Is 57, 15; 66, 2); templum est a divinis Personis
electum, ut in eo mansionem facient (cf. Io 14, 23) et tabernaculum, in quo
gloriam suam ostendant (cf. Nm 14, 10) et inenarrabilia verba pronuntient. Hanc
arcanam rem magna et profunda laetitia contemplata est Venerabilis Serva Dei
Elisabetha a Trinitate, quae, cum actioni Spiritus Sancti totam se permisisset,
vas pretiosum fuit, plenum boni odoris Christi; domus fuit, in quam Pater
caelestis benignitatem suam lumenque suum copiose effudit. Ea, suaviter divina
imbuta praesentia, scripsit: «In terra caelum inveni, quia caelum Deus est, et
Deus est in anima mea»; «Ii Tres habitant in me». Ex hac certa fide, quam clara
conscientia et evangelica simplicitate est experts et cum Dei Matre coniuncta
exercitavit, orta est eius vocatio ad sacrum silentium, ad continuam
adorationem, ad laudem Amati, ad oblationem sui, ut consimilis fieret Iesu
crucifixi et ad dilatationem regni Dei in mundo conferret. Gaudens adimplere in
carne sua quae desunt passionum Christi pro corpore eius, quod est Ecclesia (cf.
Col 1, 24), ne in acerbissimis quidem doloribus colloquium amoris cum Hospite
divino intermisit, nec animo concidit in truce portanda cum Magistro suo;
affirmare solebat: «Mea felicitas crescit pro cruciatu meo». Tam altis et
sanctis sensibus informata, brevi facta est mira imago Sponsi sui et fulgida
lux quae, cum in angustis monasterii muris abdita manere non posset, velociter
in totam Ecclesiam se fudit. Hinc ad eam quoque verba apta esse videntur, quae
Decessor Noster Alexander IV dixit de S. Clara Assisiensi: «Lucerna tam
accensa, tam lucens, abscondi non poterat, quin splenderet, et clarum in domo
Domini daret lumen. Nec recondi poterat vas tot aromatum, quin fragraret, et
suavi odori dominicam respergeret mansionem» (Bulla Canonizationis S. Clarae
Clara Claris praeclara, in Bullarium Romanum, III, 621). Haec fidelis Christi
discipula nata est die XVIII mensis Iulii anno MDCCCLXXX in campo militari loci
Avor prope Biturigum, a Iosepho Francisco Catez et Maria Aemilia Rolland. Die
XXII eiusdem mensis, per sacramentum baptismatis, sigillum accepit SS.
Trinitatis et nomina Mariam, Iosepham, Elisabetham. Mox Dominus ei vocem suam
insusurravit eamque ad se traxit ut sibi sponsaret eam in misericordia et
miserationibus (cf. Os 2, 21); namque prima peccatorum confessio et magis etiam
prima Communio vehementem sanctitatis appetitionem iniecerunt ei, mutationem
magni momenti facientes: exinde per omnia obsequens facta est actioni gratiae
et gaudium invenit obliviscendi se pro Iesu et pro ceteris; didicit etiam
secedere in parvum animae caelum ut Dei viventis e habitations ebria fieret et
pervenit ad continendam indolem suam, natura vivacem et impulsivam. S. Teresiam
a Iesu secuta fortius in dies impulsa est ad vivendum coniuncte cum Eo, qui in
ea habitabat, et ad pacem gaudiumque suum quaerendum in eius familiaritate.
Quattuordecim annos nata, iam Carmelum appetens, Domino se consecravit voto
virginitatis perpetuae, sciens se nonnisi eum amare posse; ideo affirmabat: «Amoris tui stimulis agitor, mi Iesu. Solum exspecto dum tua sponsa sim. Tecum
pati volo, te invenire et postea mori». Sed non parum ei opperiendum fuit,
donec optatum suum consequeretur; namque mater, quam tenere amabat, aliens erat
ab assentiendo. Minus firma voluntas fortasse destitisset, sed id non accidit,
quod ad Venerabilem Servam Dei attinebat. Matris repugnatio in eius vocationem,
itinera, ludicra, circuli, nitor in vestitu, musica – quibus rebus libenter se
carere passa esset – nedum eam a proposito abducerent, ignem amoris excitabant,
qui in eius spiritu flagrabat: «Aquae multae non potuerunt exstinguere
caritatem, nec flumina obruent illam» (Ct 8, 7). Dum patienter horam suam
exspectabat, citato gradu magnos progressus faciebat in via perfectionis et
avide in precationem continuam et in conternplationem Amati sui mergebatur;
item crebris incommodis et castigationibus voluntariis iungebat fervidam curam
de animarum salute; quam ob rem, uti optime poterat, se apostolatui dedebat,
catechesim tradendo, pauperes adiuvando, deprecando et patiendo pro peccatorum
conversione. Tandem anxia exspectatio finem habuit et ipsa, die II mensis
Augusti anno MCMI, ingressa est Carmelum S. Ioseph Divione, ubi tamquam flamma
transiit et tamquam tus ardens in igne. Die VIII insequentis mensis Decembris
habitum religiosum induit et novitiatum iniit sapienter et prudenter moderante
coenobii magistra, Matre Germans a Iesu (MDCCCLXX-MCMXXX). Die XI Ianuarii anno
MCMIII professionem religiosam fecit. Erga Deum grata, quod eam duxerat in
solitudinem (cf. Os 2, 16), animo exsultabat et efferebatur miris rebus
spiritalibus, quas ei Dilectus detegebat: «Quam bene est in Monte Carmeli ! –
exclamabat – Omnia reliqui, ut illum conscenderem, sed Iesus occurrit mihi; me
sinu suo et complexu recepit, ut sicut infantem me portaret et me in oblivionem
adduceret eorum omnium, quae pro Eo reliqueram». Annos egit vitae consecratae
mersa increbrescente et mutante experienti amoris Domini et humili atque fidenti
consensu in eius verbum, quod virga fuit et faculus, unde roborata est in arduo
perfectionis itinere (cf. Ps 23, 4) et in patefactione latitudinis et
longitudinis et sublimitatis et profundi caritatis Christi (cf. Eph 3, 18). Si
ei datum est ut staret in monte coram Domino, et sibilum aurae tenuis audiret,
de quo loquitur Elias propheta (cf. 1 Reg 19, 11-13), etiam gratia est ei data,
ut ex eiusmodi dono viveret magna cordis patefactione, mensura quam cosmicam
possumus definire. Rerum naturae blandimento ad caelum rapiebatur, austera
silvarum solitudine, montibus asperis, arboribus vetustis; sed plus etiam
alliciebatur pulchritudine earum animarum quae, quasi crystalla, divinam lucem
replicabant; cum insuper plena esset caritatis in proximum, exoptabat omnes
universali vocationi ad sanctitatem responderent. Omnem angulum terrae
voluisset apisci ut nuntiaret bonitatem, quam Deus vult effundere in animas; et
revera totum mundum attigit non corpore quidem, sed spiritu, precando, patiendo,
gemendo ut gratias impetraret Ecclesiae, sacerdotibus, utque fidei propagationem
et peccatorum conversionem obtineret. Id egregie fecit viva, id hodie pergit
exemplis, scriptis, quae nobis prodidit: quin nobis videtur eius munus nullo
modo finem habuisse; ipsa promisit: «Mei muneris erit animas inducere, eas
adiuvando ut ex se exeant, quo Deo assentiantur modo ultroneo et amoris pleno,
easdemque tenere in magno illo interiore silentio, quod sinit Deus insidat eis
easque mutet in se». Silentium, contemplatio, studium apostolicum, quod sereno
et constanti ardore coluit, eam a vita communi et ab officiis propriis status
non averterunt; attentius et fidelius quam quavis alia sodalis Soror ex toto
Regulas et vota religiosa observabat, parata et alacris in labore, in servitio,
in exsecutione munium susceptorum, in promptu erga amatissimas Antistitas et
comites, fervida in Eucharistiae et Officii divini celebratione. Quoniam «via
crucis via est quam Deus servat dilectis: quo magis eos amat, eo magis cumulat
molestiis» (S. Teresia a Iesu, Via perfectionis 18, 1), Venerabilis Serva Dei
anima et corpore mysterio paschali vixit, ostendens se ardenter sitire Sponsi
sui crud adfixi consimilem se fieri ut redemptioni interesset. Quandoquidem
sanguinis testimonium dare non poterat, uti cupiebat, testimonium dedit gaudii
veri et diffusorii in acerbissimis infirmitatibus quae, ab aestate anni MCMIII,
eius sociae fuerunt inseparabiles, acceptae et exoptatae. Ne tum quidem eius
humanissima mollitudo erga omnes defecit, non obscuratus est eius solitus risus,
nec lenitas nec amabilitas; tantam pacem et tranquillitatem demonstrabat, ut in
dubium veniret num pateretur. In valetudinario ultimos octo menses degit; a
viribus corporis deficiebatur, sed vires animae maxime crescebant: contenta
erat quod igne divini amoris consumebatur, ut plene fieret laus gloriae et
hostia laudis. Pie exstinta est primo diluculo die IX mensis Novembris anno
MCMVI. Quotquot eam cognoverant dixerunt illam per mundum transisse veluti
lilium virgineum halans odorem, numquam minima infects macula; exemplo fuisse
Communitati fervore vitae religiosae, oblatione sui, alta meditatione,
deprecatione continua, adoratione amoris plena. Vere usque ad finem dierum
suorum imitata erat Virginem Mariam, egregium exemplar adorationis Doni Dei,
societatis Passionum cooperationis in opere redemptionis. Fama sanctitatis
quam viva sibi comparaverat, post eius mortem crevit sine intermissione; quam
ob rem annis MCMXXXI-MCMXXXI apud Curiam episcopalem Divionensem actus est
Processus Ordinarius Informativus, simulque quattuor Processus Rogatoriales,
dein duo Processus additicii. Die XXVII mensis Ianuarii anno MCMXXXXIV editum
est Decretum super scriptis; postea Summus Pontifex Ioannes XXIII, facta antea
consueta disceptatione, concessit ut Causa introduceretur apud Sanctam Sedem,
die XXV Octobris anno MCMLXI. Instructis dein Processibus Apostolicis
Divionensi (annis MCMLXIII-MCMLXV), Parisiensi (annis MCMLXIII-MCMLXIV),
Tolosano (anno MCMLXIV), quorum auctoritas agnita die V Iulii anno MCMLXIX et
die XIII Martii anno MCMLXX, consultum est, feliciter, de virtutibus, primum in
Congressu Peculiari diei XXIV Novembris anno MCMLXXXI et deinde in Congregatione
Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Ponente Causae Cardinali Mario
Aloisio Ciappi, die VI Aprilis anno MCMLXXXII; Decretum ad haec pertinens
proditum est coram Nobis die XII Iulii eodem anno. Denique, post instructum
Processum canonicum et praescriptas medicorum, theologorum et Patrum
Cardinalium disceptationes pertinentes ad miram sanationem sacerdotis Ioannis
Mariae Chanut, Ordinis Cisterciensium Strictioris Observantiae, a tubercolosi
renali, precibus Servae Dei Elisabethae a SS. Trinitate tributas, Nos die XVII
Februarii anno MCMLXXXIV, ediximus eandem sanationem miraculo effectam esse.
Post haec omnia est statuta dies ad sollemnem Beatificationem celebrandam.
Hodie igitur, in Basilica Vaticana Sancti Petri, hanc sumus inter sacra formulam
elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Narcisi Jubany Arnau, Archiepiscopi
Barcinonensi. Ioannis Mariae Lustiger, Archiepiscopi Parisiensis, Ioannis
Balland, Episcopi Divionensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu,
multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut
Venerabiles Servi Dei Iosephus Manyanet, Daniel Brottier et Elisabetha a SS.
Trinitate, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum
natali: Iosephi Manyanet die decima septima Decembris, Danielis Brottier die
vicesima tertia Februarii, Elisabethae a SS. Trinitate die nona Novembris in
locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint
in perpetuum, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Novembris,
anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana