IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
O ANIMA
VENERABILI SERVAE DEI ELISABETHAE A TRINITATE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «O anima inter omnes creatures pulcherrima, quae tantum cognoscere optas locum ubi est Dilectus tuus, ut eum invenias et te cum eo coniungas ! Iam tibi dictum est te ipsam esse locum ubi is habitat et recessum in quo se abdit. Licet tibi vehementer laetari, cum scias totum bonum tuum totamque spem tuam tam tibi subesse, ut in te incolat, vel potius, ut to sine eo esse non possis: Ecce enim – dicit Sponsus – regnum Dei intra vos est (Lc 17, 21); et eius servus, Paulus Apostolus, addit: Vos estis templum Dei vivi (2 Cor 6, 16)» (S. Ioannes a Cruce, Canticum spirituale, 1, 7). Anima enim, quae consors est divinae naturae (cf. 2 Pt 1, 4) et vivit in amore et oboedientia erga Christum, locus sanctus et excelsus est, in quo Altissimus habitat et cantus laudis resonat sine fine et contriti et humilis spiritus holocaustum immolatur (cf. Is 57, 15; 66, 2); templum est a divinis Personis electum, ut in eo mansionem facient (cf. Io 14, 23) et tabernaculum, in quo gloriam suam ostendant (cf. Nm 14, 10) et inenarrabilia verba pronuntient. Hanc arcanam rem magna et profunda laetitia contemplata est Venerabilis Serva Dei Elisabetha a Trinitate, quae, cum actioni Spiritus Sancti totam se permisisset, vas pretiosum fuit, plenum boni odoris Christi; domus fuit, in quam Pater caelestis benignitatem suam lumenque suum copiose effudit. Ea, suaviter divina imbuta praesentia, scripsit: «In terra caelum inveni, quia caelum Deus est, et Deus est in anima mea»; «Ii Tres habitant in me». Ex hac certa fide, quam clara conscientia et evangelica simplicitate est experts et cum Dei Matre coniuncta exercitavit, orta est eius vocatio ad sacrum silentium, ad continuam adorationem, ad laudem Amati, ad oblationem sui, ut consimilis fieret Iesu crucifixi et ad dilatationem regni Dei in mundo conferret. Gaudens adimplere in carne sua quae desunt passionum Christi pro corpore eius, quod est Ecclesia (cf. Col 1, 24), ne in acerbissimis quidem doloribus colloquium amoris cum Hospite divino intermisit, nec animo concidit in truce portanda cum Magistro suo; affirmare solebat: «Mea felicitas crescit pro cruciatu meo». Tam altis et sanctis sensibus informata, brevi facta est mira imago Sponsi sui et fulgida lux quae, cum in angustis monasterii muris abdita manere non posset, velociter in totam Ecclesiam se fudit. Hinc ad eam quoque verba apta esse videntur, quae Decessor Noster Alexander IV dixit de S. Clara Assisiensi: «Lucerna tam accensa, tam lucens, abscondi non poterat, quin splenderet, et clarum in domo Domini daret lumen. Nec recondi poterat vas tot aromatum, quin fragraret, et suavi odori dominicam respergeret mansionem» (Bulla Canonizationis S. Clarae Clara Claris praeclara, in Bullarium Romanum, III, 621). Haec fidelis Christi discipula nata est die XVIII mensis Iulii anno MDCCCLXXX in campo militari loci Avor prope Biturigum, a Iosepho Francisco Catez et Maria Aemilia Rolland. Die XXII eiusdem mensis, per sacramentum baptismatis, sigillum accepit SS. Trinitatis et nomina Mariam, Iosepham, Elisabetham. Mox Dominus ei vocem suam insusurravit eamque ad se traxit ut sibi sponsaret eam in misericordia et miserationibus (cf. Os 2, 21); namque prima peccatorum confessio et magis etiam prima Communio vehementem sanctitatis appetitionem iniecerunt ei, mutationem magni momenti facientes: exinde per omnia obsequens facta est actioni gratiae et gaudium invenit obliviscendi se pro Iesu et pro ceteris; didicit etiam secedere in parvum animae caelum ut Dei viventis e habitations ebria fieret et pervenit ad continendam indolem suam, natura vivacem et impulsivam. S. Teresiam a Iesu secuta fortius in dies impulsa est ad vivendum coniuncte cum Eo, qui in ea habitabat, et ad pacem gaudiumque suum quaerendum in eius familiaritate. Quattuordecim annos nata, iam Carmelum appetens, Domino se consecravit voto virginitatis perpetuae, sciens se nonnisi eum amare posse; ideo affirmabat: «Amoris tui stimulis agitor, mi Iesu. Solum exspecto dum tua sponsa sim. Tecum pati volo, te invenire et postea mori». Sed non parum ei opperiendum fuit, donec optatum suum consequeretur; namque mater, quam tenere amabat, aliens erat ab assentiendo. Minus firma voluntas fortasse destitisset, sed id non accidit, quod ad Venerabilem Servam Dei attinebat. Matris repugnatio in eius vocationem, itinera, ludicra, circuli, nitor in vestitu, musica – quibus rebus libenter se carere passa esset – nedum eam a proposito abducerent, ignem amoris excitabant, qui in eius spiritu flagrabat: «Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam» (Ct 8, 7). Dum patienter horam suam exspectabat, citato gradu magnos progressus faciebat in via perfectionis et avide in precationem continuam et in conternplationem Amati sui mergebatur; item crebris incommodis et castigationibus voluntariis iungebat fervidam curam de animarum salute; quam ob rem, uti optime poterat, se apostolatui dedebat, catechesim tradendo, pauperes adiuvando, deprecando et patiendo pro peccatorum conversione. Tandem anxia exspectatio finem habuit et ipsa, die II mensis Augusti anno MCMI, ingressa est Carmelum S. Ioseph Divione, ubi tamquam flamma transiit et tamquam tus ardens in igne. Die VIII insequentis mensis Decembris habitum religiosum induit et novitiatum iniit sapienter et prudenter moderante coenobii magistra, Matre Germans a Iesu (MDCCCLXX-MCMXXX). Die XI Ianuarii anno MCMIII professionem religiosam fecit. Erga Deum grata, quod eam duxerat in solitudinem (cf. Os 2, 16), animo exsultabat et efferebatur miris rebus spiritalibus, quas ei Dilectus detegebat: «Quam bene est in Monte Carmeli ! – exclamabat – Omnia reliqui, ut illum conscenderem, sed Iesus occurrit mihi; me sinu suo et complexu recepit, ut sicut infantem me portaret et me in oblivionem adduceret eorum omnium, quae pro Eo reliqueram». Annos egit vitae consecratae mersa increbrescente et mutante experienti amoris Domini et humili atque fidenti consensu in eius verbum, quod virga fuit et faculus, unde roborata est in arduo perfectionis itinere (cf. Ps 23, 4) et in patefactione latitudinis et longitudinis et sublimitatis et profundi caritatis Christi (cf. Eph 3, 18). Si ei datum est ut staret in monte coram Domino, et sibilum aurae tenuis audiret, de quo loquitur Elias propheta (cf. 1 Reg 19, 11-13), etiam gratia est ei data, ut ex eiusmodi dono viveret magna cordis patefactione, mensura quam cosmicam possumus definire. Rerum naturae blandimento ad caelum rapiebatur, austera silvarum solitudine, montibus asperis, arboribus vetustis; sed plus etiam alliciebatur pulchritudine earum animarum quae, quasi crystalla, divinam lucem replicabant; cum insuper plena esset caritatis in proximum, exoptabat omnes universali vocationi ad sanctitatem responderent. Omnem angulum terrae voluisset apisci ut nuntiaret bonitatem, quam Deus vult effundere in animas; et revera totum mundum attigit non corpore quidem, sed spiritu, precando, patiendo, gemendo ut gratias impetraret Ecclesiae, sacerdotibus, utque fidei propagationem et peccatorum conversionem obtineret. Id egregie fecit viva, id hodie pergit exemplis, scriptis, quae nobis prodidit: quin nobis videtur eius munus nullo modo finem habuisse; ipsa promisit: «Mei muneris erit animas inducere, eas adiuvando ut ex se exeant, quo Deo assentiantur modo ultroneo et amoris pleno, easdemque tenere in magno illo interiore silentio, quod sinit Deus insidat eis easque mutet in se». Silentium, contemplatio, studium apostolicum, quod sereno et constanti ardore coluit, eam a vita communi et ab officiis propriis status non averterunt; attentius et fidelius quam quavis alia sodalis Soror ex toto Regulas et vota religiosa observabat, parata et alacris in labore, in servitio, in exsecutione munium susceptorum, in promptu erga amatissimas Antistitas et comites, fervida in Eucharistiae et Officii divini celebratione. Quoniam «via crucis via est quam Deus servat dilectis: quo magis eos amat, eo magis cumulat molestiis» (S. Teresia a Iesu, Via perfectionis 18, 1), Venerabilis Serva Dei anima et corpore mysterio paschali vixit, ostendens se ardenter sitire Sponsi sui crud adfixi consimilem se fieri ut redemptioni interesset. Quandoquidem sanguinis testimonium dare non poterat, uti cupiebat, testimonium dedit gaudii veri et diffusorii in acerbissimis infirmitatibus quae, ab aestate anni MCMIII, eius sociae fuerunt inseparabiles, acceptae et exoptatae. Ne tum quidem eius humanissima mollitudo erga omnes defecit, non obscuratus est eius solitus risus, nec lenitas nec amabilitas; tantam pacem et tranquillitatem demonstrabat, ut in dubium veniret num pateretur. In valetudinario ultimos octo menses degit; a viribus corporis deficiebatur, sed vires animae maxime crescebant: contenta erat quod igne divini amoris consumebatur, ut plene fieret laus gloriae et hostia laudis. Pie exstinta est primo diluculo die IX mensis Novembris anno MCMVI. Quotquot eam cognoverant dixerunt illam per mundum transisse veluti lilium virgineum halans odorem, numquam minima infects macula; exemplo fuisse Communitati fervore vitae religiosae, oblatione sui, alta meditatione, deprecatione continua, adoratione amoris plena. Vere usque ad finem dierum suorum imitata erat Virginem Mariam, egregium exemplar adorationis Doni Dei, societatis Passionum cooperationis in opere redemptionis. Fama sanctitatis quam viva sibi comparaverat, post eius mortem crevit sine intermissione; quam ob rem annis MCMXXXI-MCMXXXI apud Curiam episcopalem Divionensem actus est Processus Ordinarius Informativus, simulque quattuor Processus Rogatoriales, dein duo Processus additicii. Die XXVII mensis Ianuarii anno MCMXXXXIV editum est Decretum super scriptis; postea Summus Pontifex Ioannes XXIII, facta antea consueta disceptatione, concessit ut Causa introduceretur apud Sanctam Sedem, die XXV Octobris anno MCMLXI. Instructis dein Processibus Apostolicis Divionensi (annis MCMLXIII-MCMLXV), Parisiensi (annis MCMLXIII-MCMLXIV), Tolosano (anno MCMLXIV), quorum auctoritas agnita die V Iulii anno MCMLXIX et die XIII Martii anno MCMLXX, consultum est, feliciter, de virtutibus, primum in Congressu Peculiari diei XXIV Novembris anno MCMLXXXI et deinde in Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Ponente Causae Cardinali Mario Aloisio Ciappi, die VI Aprilis anno MCMLXXXII; Decretum ad haec pertinens proditum est coram Nobis die XII Iulii eodem anno. Denique, post instructum Processum canonicum et praescriptas medicorum, theologorum et Patrum Cardinalium disceptationes pertinentes ad miram sanationem sacerdotis Ioannis Mariae Chanut, Ordinis Cisterciensium Strictioris Observantiae, a tubercolosi renali, precibus Servae Dei Elisabethae a SS. Trinitate tributas, Nos die XVII Februarii anno MCMLXXXIV, ediximus eandem sanationem miraculo effectam esse. Post haec omnia est statuta dies ad sollemnem Beatificationem celebrandam. Hodie igitur, in Basilica Vaticana Sancti Petri, hanc sumus inter sacra formulam elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Narcisi Jubany Arnau, Archiepiscopi Barcinonensi. Ioannis Mariae Lustiger, Archiepiscopi Parisiensis, Ioannis Balland, Episcopi Divionensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Manyanet, Daniel Brottier et Elisabetha a SS. Trinitate, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Iosephi Manyanet die decima septima Decembris, Danielis Brottier die vicesima tertia Februarii, Elisabethae a SS. Trinitate die nona Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Novembris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana