Ad perpetuam rei memoriam. – Segobrigae, in antiqua et praeclara quidem
Hispaniae urbe, cathedrale templum exstat Beatae Mariae Virgini in caelum
assumptae dicatum, architecturae genere et historia notum atque centrum actionis
pastorales et christianae vitae istic degentium fidelium. His causis motus
Venerabilis Frater Iosephus Mariae Cases Deordal, Episcopus
Segobricensis-Castellionensis, litteris die XI mensis Septembris superiore anno
datis, vota quοque expromens cathedralis Capituli omnisque cleri et populi, ab
hac Apostolica Sede petivit ut eadem sacra aedes ad Basilicae Minoris dignitatem
eveheretur. Nοs igitur cupientes enixas preces audire ac singulari dilectionis
Nostrae documento idem templum decorare, iis probatis, quae Congregatio pro
Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, de re statuit, Apostolica potestate
usi, templum cathedrale Segοbricensis-Castellionensis dioecesis Beatae Mariae
Virgini in caelum assumptae dicatum, Basilicae Minoris titulo ac dignitate
hοnestamus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae talium aedium
sunt propria, iis tamen servatis, quae iuxta Decreturn «De titulo Basilicae
Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgatum, sunt servanda. Has
denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Maii,
anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana