Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SEGOBRIGAE

CATHEDRALE TEMPLUM DIOECESIS SEGOBRICENSIS-CASTELLIONENSIS
BEATAE MARIAE VIRGINI IN CAELUM ASSUMPTAE DICATUM
TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS INSIGNITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Segobrigae, in antiqua et praeclara quidem Hispaniae urbe, cathedrale templum exstat Beatae Mariae Virgini in caelum assumptae dicatum, architecturae genere et historia notum atque centrum actionis pastorales et christianae vitae istic degentium fidelium. His causis motus Venerabilis Frater Iosephus Mariae Cases Deordal, Episcopus Segobricensis-Castellionensis, litteris die XI mensis Septembris superiore anno datis, vota quοque expromens cathedralis Capituli omnisque cleri et populi, ab hac Apostolica Sede petivit ut eadem sacra aedes ad Basilicae Minoris dignitatem eveheretur. Nοs igitur cupientes enixas preces audire ac singulari dilectionis Nostrae documento idem templum decorare, iis probatis, quae Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, de re statuit, Apostolica potestate usi, templum cathedrale Segοbricensis-Castellionensis dioecesis Beatae Mariae Virgini in caelum assumptae dicatum, Basilicae Minoris titulo ac dignitate hοnestamus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae talium aedium sunt propria, iis tamen servatis, quae iuxta Decreturn «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgatum, sunt servanda. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Maii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana