Ad perpetuam rei memoriam. – In pulcherrimo quidem tοtius ferme urbis Sancti
Pauli Brasiliae conspectu novum iam idque mirandum profecto attollitur
sanctuarium, quod singularibus omnino artis recentioris operibus necnon ipsa
amplitudine sua praeclarum rite est superiore anno consecratum Beatissimae
Deiparae Virgini Mariae carissimo notissimoque sub titulo Dominae Nostrae ad
Rupem, sive potius sermone vulgari «Nossa Senhora da Penha», quippe quae
renuntiata iam pridem esset urbis Sancti Pauli caelestis apud Deum patrona
eademque proin ab eiusdem civitatis incolis studiose nimirum ac fideliter
honorata. Ne quidquam vero dignitatis etiam publicae aut excellentiae huic
archidioecesano sacrario deesset, nihil sibi morae interponendum censuit
Venerabilis Frater Noster, Paulus Evaristus S. R. E. Cardinalis Arns, ipse
Archiepiscopus Sancti Pauli in Brasilia, quin hac a Sede Apostolica gradum ei
decusque deposceret Basilicae Minoris, quo plenius explere posset haec sacra
aedes officium suum praecipui illic marialis templi ac munus simul quasi cuiusdam
centri actuosissimae pastorales industriae quae viget ibidem latissimeque inde
suos exserit effectus. Cuius rei et petitionis causas penitus Nos perspicientes
ac neuter sane suscipientes adsentimur iudicio Congregationis pro Cultu Divino
his de rebus iam significato atque harum ipsarum Litterarum virtute constituimus
ut templum quod commemoravimus Deo dicatum in Beatissimae Virginis Mariae
honorem cultumque sub antiquo nomine «Nossa Senhora da Penha» intra fines
archidioecesis Sancti Pauli in Brasilia legitime ad titulum provehatur
liturgicamque Basilicae Minoris dignitatem et ipse propterea universa addantur
iura ac privilegia quae ad canonicas et liturgicas normas omnibus hoc modo
nominates aedibus sacris rite congruunt. Ceterum praecipimus ut singula illa ad
amussim fiant quae ex decreto «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis
Iunii anno MCMLXVIII foras dato adserventur oportet; contrariis quibuslibet rebus
minime obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die VII mensis Iunii anno
MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana