Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN PULCHERRIMO

TEMPLUM DICATUM BEATAE MARIAE VIRGINI SUB ANTIQUO NOMINE
«NOSSA SENHORA DE PENHA», INTRA FINES ARCHIDIOECESIS SANCTI PAULI
IN BRASILIA EXTANS, BASILICAE MINORIS TITULO HONESTATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – In pulcherrimo quidem tοtius ferme urbis Sancti Pauli Brasiliae conspectu novum iam idque mirandum profecto attollitur sanctuarium, quod singularibus omnino artis recentioris operibus necnon ipsa amplitudine sua praeclarum rite est superiore anno consecratum Beatissimae Deiparae Virgini Mariae carissimo notissimoque sub titulo Dominae Nostrae ad Rupem, sive potius sermone vulgari «Nossa Senhora da Penha», quippe quae renuntiata iam pridem esset urbis Sancti Pauli caelestis apud Deum patrona eademque proin ab eiusdem civitatis incolis studiose nimirum ac fideliter honorata. Ne quidquam vero dignitatis etiam publicae aut excellentiae huic archidioecesano sacrario deesset, nihil sibi morae interponendum censuit Venerabilis Frater Noster, Paulus Evaristus S. R. E. Cardinalis Arns, ipse Archiepiscopus Sancti Pauli in Brasilia, quin hac a Sede Apostolica gradum ei decusque deposceret Basilicae Minoris, quo plenius explere posset haec sacra aedes officium suum praecipui illic marialis templi ac munus simul quasi cuiusdam centri actuosissimae pastorales industriae quae viget ibidem latissimeque inde suos exserit effectus. Cuius rei et petitionis causas penitus Nos perspicientes ac neuter sane suscipientes adsentimur iudicio Congregationis pro Cultu Divino his de rebus iam significato atque harum ipsarum Litterarum virtute constituimus ut templum quod commemoravimus Deo dicatum in Beatissimae Virginis Mariae honorem cultumque sub antiquo nomine «Nossa Senhora da Penha» intra fines archidioecesis Sancti Pauli in Brasilia legitime ad titulum provehatur liturgicamque Basilicae Minoris dignitatem et ipse propterea universa addantur iura ac privilegia quae ad canonicas et liturgicas normas omnibus hoc modo nominates aedibus sacris rite congruunt. Ceterum praecipimus ut singula illa ad amussim fiant quae ex decreto «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras dato adserventur oportet; contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die VII mensis Iunii anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana