The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

II QUI

VENERABILI FAMULAE DEI VERGINIAE CENTURIONE BRACELLI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ii, qui in saeculo vivunt, «ibi a Deo vocantur, ut suum proprium munus exercendo, spiritu evangelico ducti, fermenti instar ad mundi sanctificationem velut ab intra conferant, sicque praeprimis testimonio vitae suae, fide, spe et caritate fulgentes, Christum aliis manifestent» (Lumen gentium, 31). Haec ipsa, quae quidem in universum de laicorum vocatione sunt enuntiata, satin constat tot iam saecula in Ecclesia reapse ad effectum ab innumeris viduis adducta esse. Illae enimvero, auribus Deo vocanti datis, non modo ad Christum hominibus vita et opere manifestandum quam maxime contulerunt, verum etiam ad sanctificationem mundi suique ipsarum elaborandam: tum domum suam pie regentes et mutuam vicem parentibus reddentes, tum in Deum sperantes necnon obsecrationibus orationibusque nocte ac die instanter (cf. Tim 5, 4-6). Quoniamque earum in numero iam nunc est Famula Dei Verginia Centurione Bracelli sine dubio habenda, quae et omnia sua dedit sicut dilaudata in Evangelio pauper vidua et eodem ducta spiritu totam vitam sancte se gessit, de ea idcirco maxime dataque opera placet hie loqui. Genuae nata est a coniugibus Georgio Centurione ac Laelia Spinola, antiquo nobilique eiusdem urbis genere, die II mensis Aprilis anno MDCXXXVII, duobusque post diebus illic abluta est aquis baptismi. Cumque firma ac germana pietate inde a principio institute esset, cito puella ad vitam monasticam se propensam praebuit, sed ad severiorem patris voluntatem omnino necesse fuit ut quindecim vix annos nata iuveni nuberet Gaspari Bracelli, qui etiam si egregiis natus erat maioribus, tamen in voluptates procumbere solitus erat et in ludos. Instiusmodi namque vitia, inito matrimonio, etiam extrinsecus prodierunt celerius, eoque – pro dolor ! perventum est ut prorsus pessumdatus quinque annorum spatio se confecerit, idque domo procul, in ultimo positus vitae discrimine. Tunc magnus Verginiae animus fulgere coepit. Quae enim vehementi dulci indulgenti amore maritum prosequi numquam destitit, ei potissimum affuit ad mortem accedenti, eiusdem animum adeo tractavit, ut, aliquid etiam doloris laxando, eum ipsum cum Deo benignissimo unoque omnium Servatore penitus reconciliaverit. Quo mortuo, Verginia, viginti annos nata, irrevocabile nuncupando castitatis votum Deo se totam devovit atque in perpetuum. Secundis firmiter reiectis nuptiis sibi a patre subiectis, se ad precationem contulit et ad paenitentiam, duabusque filiis educandis operam dedit, quas in matrimonio suo genuerat. Vacuum autem tempus apostolatui ab eiusmodi vidua tribuebatur, de quo postea, filiabus collocatis, omnis adhibita est cures. In primis nimirum «Opus de egentibus templis rusticis» sedulo aggressa est, ocius vero, ad pauperes animum et operam convertendo, quattuor condidit scholas pueris ad rectos mores instituendis et labore exercendis; deindeque et senibus et aegrotis prospicere coepit; denique ob belli calamitates, ob subsequentes annonae difficultates et ob pestiferas contagiones, profugis aliisve quoquo damno affectis in urbem Genuam redundantibus, illa serva Dei, ad immensum augendo caritatem suam, mulieres «Auxiliares Dominarum Misericordiae» instituit easdemque rite gubernavit. Posthac etiam «Centum Dominas Misericordiae, Christi Pauperum Custodes» comparavit, quae egenis astarent in domibus eorum. Eaque insuper, «Domina Misericordiae» merito electa, haud praetermittebat pro sua consuetudine ultimas suburas invisere, illas conscendere actuarias miseris onustas in servitium ductis; seque in valetudinarium immittebat, ubi et Evangelium docebat et catechesim impertiebat et mariani rosarii preces cum populo fundebat. Eius quoque auctoritas apud civiles et ecclesiasticas Potestates, quas dividere parvulae causae consueverant, magni habebatur. Feliciter curavit ut Genuae Regina B. V. M. declararetur; seseque in id interposuit, ut Ianuensis Archiepiscopus «pium XL horarum ritum» institueret, utque «Missiones pro populo» illic praedicarentur eiusque rei causa missionarii S. Caroli conderentur; ipsisque contrariis ibidem factionibus tunc inter se odium habentibus exstitit pacis nuntia. Haec omnia bene gesta veluti eodem vergentia paulatim factum est in summa ut in «Opus Refugii» tandem aliquando confluerent, quod ortum est deinde ad receptaculum puellis derelictis ac periclitantibus idoneum comparandum. Easdemque tamen Verginia in domum suam prius recepit, postea autem frequentiores factas in aedem deduxit conducticiam, deincepsque alia in aedificia, ad id usque tempus, quo suam aedificavit domum, quae et domus princeps novi Instituti «Sororum Dominae Nostrae a Refugio» appellati est facta; et adhuc ambae ex eo serius exortae Congregationes supersunt, quarum altera Genuae sedem habet nomine «Sorores Dominae Nostrae a Refugio in Monte Calvariae», altera, seu «Filiae Dominae Nostrae ad Calvariae Montem», Romae sedem habet. Serva Dei, quam summatim commemoravimus, die XV mensis Decembris anno MDCLI Genuae de hac vita decessit, et quidem desideratissima tum ab omni populo, tum ab ipso venerabili Stephano Durazzo, Archiepiscopo Ianuensi bo. me., qui tamquam adiutricem optimam eam in pastorali regimine habuerat. Etsi post mortem fama sanctitatis ab eius memoria numquam disiuncta est, vix tamen in Archidioecesi Ianuensi die XV mensis Decembris anno MCMXXXI informativus quem dicunt inchoatus est processus Causae Beatificationis ordinarius, qui est ad annum MCMLVII productus; quo ipso anno et de introducenda Causa Decretum die XX mensis Ianuarii tandem editum est. Deinde igitur, super herois Famulae Dei virtutibus apud Congregationem pro Causis Sanctorum recognitione institute atque disceptata, non modo ipsi Consultores Praelatique in Congressum die XVIII mensis Octobris congregati anno MCMLXXXIII, sed venerabiles etiam Patres Cardinales die XX mensis Martii insequenti anno, Coetu Congregationis Ordinario eiusdem rei causa celebrato, proposito de eiusmodi virtutibus dubio «affirmative» responderunt. Cuius optati exitus certiores facti, Nos, qui commune Patrum Cardinalium voturn ratum habuimus, libenter die VII mensis Aprilis anno MCMLXXXIV declaravimus Servam Dei Verginiam Centurione Bracelli christianas virtutes re vera heroum in modum coluisse. Ad signum praeterea quod attinet extraordinarium, quo opus est ad beatificationem, sanatio proposita est, quae, Famula Dei intercedente, divinitus patrata dicebatur, seu sanatio Sororis Dominicae Cabutto. Haec enim Religiosa, invocata tali Serva Dei, ipso die XVIII mensis Novembris anno MCMLI Genuae celerrime et perfecte et penitus a graviore sanata est inflammatione vulgo «meningite tubercolare» nuncupata, ab aliisque id genus corruptionibus corporis. Quare, cum periti ac peritiores agnovissent eiusmodi sanationem praeter leges naturae factam esse, in id et Patribus Cardinalibus omnino consentientibus, die VI mensis Iulii anno MCMLXXXV Nostro Decreto ediximus memoratum miraculum, venerabili Verginia Centurione Bracelli intercedente, a Deo patratum esse. Cumque in votis esset ut, Nobis hoc ipso anno Genuam peregrinantibus Apostolicae Visitationis causa, illic, ubi Serva Dei nata est extremumque effudit spiritum, etiam sollemnis eius beatificatio peropportune conficeretur, Ipsi proinde hodierno praestituto die mane in Ianuensi maxima Area a Victoria appellata, ingenti adstante cleri ac populi multitudine, inter Sacra sub diu hanc beatificationis formulam elocuti sumus: «Noi, accogliendo il desiderio del nostro fratello Sua Eminenza il Cardinale Giuseppe Siri, Arcivescovo di Genova, di molti altri Fratelli nell'Episcopato, e di molti fedeli, dopo avere avuto il parere della Sacra Congregazione per le Cause dei Santi, dichiariamo, con la Nostra Autorità apostolica, che la Venerabile Serva di Dio Virginia Centurione Bracelli, può essere d'ora in poi chiamata Beata e che si potrà celebrare la sua festa, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno, il 15 dicembre, giorno della sua nascita al cielo. Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo». Quae igitur per has Litteras constituimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis nihil obstantibus.

Datum Genuae, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Septembris, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top