The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTUS DOMINUS

VENERABILI DEI SERVO IOSEPHO MARIAE RUBIO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christus Dominus, Pastor bonus (cf. Io 10, 11 s.), quem Pater sanctificavit et misit in mundum (cf. Io 10, 36), missionem suam sacerdotalem in Ecclesia perpetuare voluit et sacramentum ordinis propterea instituit. Presbyteri proinde, muneris unici Mediatoris Christi (cf. 1 Tim 2, 5), in suo cuiusque gradu ministerii participes effecti, omnibus verbum divinum annuntiant, personam Christi agentes sacrificium Missae offerunt, pro fidelibus paenitentibus vel aegrotantibus ministerio reconciliationis et allevationis funguntur, familiam Dei, ut fraternitatem in unum animatam, colligunt (cf. S. Cyprianus, Epist. 11, 3) et per Christum in Spiritu ad Deum adducunt. In verbo demum et doctrina laborant (cf. 1 Tim 5, 17), credentes quod in lege Domini meditantes legerint, docentes quod crediderint, imitantes quod docuerint (cf. Lumen gentium, n. 28). Sanctitatem ergo propria ratione consequuntur Presbyteri munera sua sincere et indefesse in Spiritu Christi exercentes (Presbyterorum ordinis, n. 13). Gaudet autem Mater Ecclesia quod in sinu suo non pauci fuerunt Presbyteri qui saeculorum decursu, in humili saepe et abscondito servitio praeclarum sanctitatis specimen reliquerunt. Quorum laus est in Ecclesia Dei (cf. Lumen gentium, n. 41). Quibus eximiis viris absque dubio adnumerandus est Iosephus Maria Rubio, Presbyter e Societate Iesu, qui nostra aetate splendidum praebuit exemplum vitae et ministerii sacerdotalis. Natus et baptizatus est Dei Famulus die XXII Iulii anno MDCCCLXIV, in pago Dalias (in finibus Almeriensibus, in Hispania), primogenitus e tredecim filiis agricolae Francisci Rubio et Mercedis Peralta, qui prolem inde ab infantia spiritu christiano imbuerunt. Anno MDCCCLXXV Iosephus se Almeriam contulit ut studiis mediis ibidem vacaret, sed cum divinum vocationem pectore intimo ad sacerdotium perciperet, iam anno subsequenti Seminarium minus illius dioeceseos et post triennium Seminarium maius Granatense ingresses est, in quibus ob praeclarum ingenium, studiorum diligentiam morumque probitatem, omnium admirationem excitabat. Anno autem MDCCCLXXXVI, cum canonico Ioachimo Torres Asensio, theologiae professore et olim Concilii Oecumenici Vaticani I theologiae perito, qui eius tutelam acceperat, Matritum petivit, ubi, studiis demum absolutis, die XXIV Septembris anno MDCCCLXXXVII sacerdotio est auctus. Statim post receptam ordinationem sacerdotalem, Servus Dei in curam pastoralem animarum incubuit, primo in vico Chinchón, post biennium vero in pago Estremera, et quidem tali cum sedulitate et sanctitatis splendore ut eius memoria in his locis adhuc magnam venerationem habeat. Anno MDCCCLXXXX, Matritum reversus, munera professoris in Seminario, cappellani Religiosarum Bernardinarum et Curiae notarii summa cum laude explevit. Iam autem a iuventute Iosephus voluerat quidem invitationem Domini sequi, qui eum ad vitam religiosam in Societate Iesu vocabat, sed sequens consilia prudentium virorum et ipsorum quoque Superiorum Ordinis, statuerat exspectandum sibi esse donec canonicus Torres Asensio, qui senescens eius auxilio indigebat, e vivis cessisset; quo pie defuncto, novitiatum Societatis Iesu die XI Octobris anno MCMVI Granatae ingressus est et ibi, tirocinii tempore emenso, vota religiose simplicia quidem sed perpetua die XII Octobris anno MCMVIII suscepit. Insequenti anno Hispali egregio modo moderatus est Marianae iuvenum Congregationi, Consociationi Sociorum Adorationis Nocturnae, necnon Communioni expiatoriae militum, Apostolatui Orationis, Conferentiis S. Vincentii a Paulo et scholae vespertinae pro operariis institutae; sed praesertim tempus indefesse insumpsit in frequentissimo ministerio confessionum sacramentalium et praedicationis, in quod sive in ecclesia proprii domicilii sive alibi magno cum fructu incubuit. Tandem, Tertia Probatione Manresae peracta, anno MCMXI nominatus est «operarius» in Domo Professa Matritensi ubi, ministeriis, quae dicuntur, usque ad finem vitae functus est. Etiam in urbe principe Hispaniae Servus Dei quam maxime assiduus fuit in sacramentalibus confessionibus audiendis, in rectione spiritali exercenda, in Verbo Domini annuntiando. Sed simul quam plurimis aliis operibus pastoralibus tali cum exitu se dedidit, ut iure merito «apostolus Matritensis» appellatus fuerit. Intentissima cura omnique qua potuit ope conatus est pauperum et derelictorum, quorum perplurimi tunc, temporis in suburbiis inveniebantur, miseriam cum materialem tum spiritalem lenire. Quo id efficacius, universius et stabilius assequeretur, in plurimis vivis et mulieribus cuiusvis aetatis et condicionis suscitavit religiosorum officiorum conscientiam, et post congruam formationem, eos sibi in operibus apostolatus adiunxit. Eodem consilio actus, pro viribus etiam sodalicia promovit quae «Marias de los Sagrarios» et «de los Caballeros y de la Señoras de la Guardia de Honor» appellantur, et manus apposuit cuiusvis generis inceptis quae captivis, illitteratis et humana ope destitutis favebant. Dum autem dominici gregis necessitatibus tantopere providebat, Servus Dei simul erat «contemplativus in actione» seu vir altae orationis, qui cotidie ardenter adorabat Dominum sub speciebus eucharisticis latentem et teneram pietatem erga sacratissimum Cor Iesu ipse habebat et aliis inculcabat; immo ex hoc ardenti vitae interioris studio amor proximi profluebat et omnem industriam apostolicam spirituali afflatu et vera efficacia augebat. Nil mirum proinde si hic optimus sacerdos et religiosus iam tempore vitae fama sanctitatis floruit; quae post eius piissimam mortem, qua die II Maii anno MCMXXIX in oppido Aranjuez abreptus est, in dies magis percrebuit. Qua re, annis MCMXXXXV-MCMXXXXVII cum Processus Ordinarius apud Curiam Matritensem, tum Processus Rogatoriales Hispalensis atque Granatensis acti sunt. Die vero XXIII mensis Decembris anno MCMLII editum est Decretum de scriptis Servo Dei tributis, et die XXIII Ianuarii anno MCMLXIII Decretum Introductionis Causae. Deinde, annis MCMLXV-MCMLXVIII celebratus est Processus super virtutibus in specie, et die XI mensis Aprilis anno MCMLXX prodiit Decretum de horum Processuum vi et auctoritate. Postea, cum apud Congregationem pro Causis Sanctorum in suetis coetibus de virtutibus Servi Dei disceptatum esset votaque tum Consultorum Theologorum tum Patrum Cardinalium faventia fuissent, Nos haec rata habuimus et per Decretum die XII Ianuarii propositum declaravimus Venerabilem Servum Dei Iosephum Mariam Rubio heroum more virtutes exercuisse. Denique, post instructum Processum canonicum et praescriptas medicorum, theologorum et Patrum Cardinalium disceptationes, sanationem puellulae Mariae Victoriae Guzmán Gasco, tertium aetatis annum agentis, a septicemia cum gravissimo statu toxico-infectivo, precibus Iosephi Mariae Rubio tributam, Decreto die XXI mensis Martii anno MCMLXXXV vulgato ediximus miraculo effectam esse. Post haec omnia est statutes dies ad sollemnem Beatificationem celebrandam. Hodie igitur, in Basilica Vaticana Sancti Petri, hanc sumus inter sacra formulam elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Angeli Suquía Goicoechea, Archiepiscopi Matritensis, Felixberti Camacho Flores, Archiepiscopi Aganiensis, Aloisii Mariae De Larrea y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Didacus Aloisius de San Vitores, Iosephus Maria Rubio et Franciscus Gárate Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Didaci Aloisii de San Vitores die secunda aprilis. Iosephi Mariae Rubio die secunda Maii, Francisci Gárate die nona Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Octobris, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top