Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles semper magna veneratione
Beatissimam Virginem Mariam prosecute sunt semperque ad eam sollicitudines
curasque detulerunt. Huic pietati sanctos caelites, quippe cum et illi humanis
aerumnis consulerent, nonnunquam sociaverunt. Iam vero etiam sacra in illa sede
paroeciali loci «Castiglione di Sicilia» in dioecesi Iaciensi Virgini Mariae
sub vernaculo titulo «della Catena» necnon Iacobo Apostolo dicata, haec
pietatis officia muneraque populus christianus reddit. Permulta enim ibi
documenta bonitatis Beatae Mariae Virginis exstant, quae non modo adiutrix in
rebus adversis, sed etiam in reliquis vitae casibus fuisse perhibetur. Auctore igitur Venerabili Fratre Iosepho Malandrino, episcopo Iaciensi, templum hoc,
intra fines eius situm dioecesis, ad Basilicae Minoris gradum evehendi
consilium inivimus, plane confisi id magnae exinde populo christiano utilitati
fore. Itaque, iis probates quae Congregatio pro Cultu Divino de hac re censuit
consiliis, templum sub titulo Beatae Mariae Virginis «della Catena» et Sancti
Iacobi Apostoli ut in numero Basilicarum Minorum habeatur decernimus, omnibus
iuribus ac privilegiis attributis quae ad tempia hoc nomine exornata spectant.
Mandamus posthac ut diligenter serventur quae, iuxta decretum «De titulo
Basilicae Minoris», die VI mensis Iulii, anno MCMLXVIII, exaratum, servanda
sunt. Quibusvis contrariis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Octobris, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana