Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTIFIDELES SEMPER

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINI VULGO «DELLA CATENA»
NECNON SANCTO IACOBO APOSTOLO APOSTOLO DICATUM,
QUOD IN URBE «CASTIGLIONE DI SICILIA», IACIENSI IN DIOECESI SURGIT,
AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles semper magna veneratione Beatissimam Virginem Mariam prosecute sunt semperque ad eam sollicitudines curasque detulerunt. Huic pietati sanctos caelites, quippe cum et illi humanis aerumnis consulerent, nonnunquam sociaverunt. Iam vero etiam sacra in illa sede paroeciali loci «Castiglione di Sicilia» in dioecesi Iaciensi Virgini Mariae sub vernaculo titulo «della Catena» necnon Iacobo Apostolo dicata, haec pietatis officia muneraque populus christianus reddit. Permulta enim ibi documenta bonitatis Beatae Mariae Virginis exstant, quae non modo adiutrix in rebus adversis, sed etiam in reliquis vitae casibus fuisse perhibetur. Auctore igitur Venerabili Fratre Iosepho Malandrino, episcopo Iaciensi, templum hoc, intra fines eius situm dioecesis, ad Basilicae Minoris gradum evehendi consilium inivimus, plane confisi id magnae exinde populo christiano utilitati fore. Itaque, iis probates quae Congregatio pro Cultu Divino de hac re censuit consiliis, templum sub titulo Beatae Mariae Virginis «della Catena» et Sancti Iacobi Apostoli ut in numero Basilicarum Minorum habeatur decernimus, omnibus iuribus ac privilegiis attributis quae ad tempia hoc nomine exornata spectant. Mandamus posthac ut diligenter serventur quae, iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iulii, anno MCMLXVIII, exaratum, servanda sunt. Quibusvis contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Octobris, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana