IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
PUBLICE CONSTAT
TEMPLUM B. M. V. DE MONTE CARMELO DICATUM, QUOD IN LOCO
«MAIPÚ»
INTRA FINES ARCHIDIOECESIS SANCTI IACOBI IN CHILE EXSTAT,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS NUNC EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Publice constat praeclaram aedem B. M. V. de
Monte Carmelo sacram, quae in loco «Maipú» intra fines Ecclesiae Sancti Iacobi
in Chile eminet, iam pridem ex voto fidelium aedificatam esse adeptae patriae
libertatis commemorandae causa, simul atque pro explorato habetur quantum id
historicum Chiliae monumentum contulerit et in praesentia conferat non solum ad
amorem erga Rempublicam in civibus servandum, sed etiam, et quidem ob laudabilem
industriam cleri eidem templo addicti, ad catholicam fidem alendam una cum
christiana pietate, necnon ad venerationem gloriosissimae Deiparae Virginia
Mariae assidue colendam magisque in dies vulgandam et incrementis augendam. Quae
cum ita lint, Nos, laudabilia eiusmodi cogitates participantes, libenter
Venerabilis Fratris Nostri S. R. E. Ioannis Francisci Card. Fresno Larrain,
Archiepiscopi Sancti Iacobi in Chile, preces audimus, quas, cum res sit suis
suique cleri ac populi in votis, huic adhibuit Sanctae Sedi ad titulum Basilicae
Minoris templo quod diximus impetrandum. Quare, sententiam Congregationis pro
Cultu Divino confirmantes, vi et potestate Nostra Apostolica harumque
Litterarum virtute perpetuum in modum templum illud, quod diximus, Beatae Mariae
Virgini de Monte Carmelo dicatum in memorata archidioecesi Chiliensi ad
insignem honorem evehimus ac dignitatem Basilicae Minoris, cuncta iura et
privilegia liturgica ei tribuentes, quae omnium huius ordinis templorum sunt
propria, servatis «de titulo Basilicae Minoris» servandis ad mentem Decreti
die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras prolati. Contrariis minime obstantibus.
Has Litteras Nostras religiose observari volumus suosque nunc et in posterum
effectus habere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Ianuarii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana