The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI VOS MANSERITIS

VENERABILI SERVAE DEI TERESIAE BENEDICTAE A CRUCE (EDITH STEIN)
 BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos» (Io 8, 31-32).

Diuturna quidem veritatis subtilique peracta investigatione Venerabilis Dei Serva, Soror Teresia Benedicta a Cruce, cui saeculare Edith Stein nomen, superna usque opitulante gratia in Christi pervasit ipsius cognitionem cuius evangelico nuntio omni sua cum mente et animo cunctisque pariter cum viribus inhaesit, ubi est proinde beatitatem experta penitus eorum scilicet propriam «qui audiunt verbum Dei et custodiunt» (Lc 11, 28). Novi porro Foederis in populum adscita summarum ad lucem veritatum continenter vixit filiorumque Dei ad libertatem, quae perfectionis christianae iter alacritate voluntatis ac tali simul firmitate percucurrit demum ut tandem sanguinem ipsum profundens totam obtulerit profecto vitam in amoris sui, suae fidelitatis erga Magistrum Divinum testificationem.

Vratislaviae die duodecimo mentis Octobris orta anno millesimo octingentesimo nonagesimo primo Iudaeis nempe parentibus Sigefrido Stein et Augusta Courant, maiorum suorum cum fidem religionemque imbibisset, progrediente tamen agitate Deum re ipsa ac vitae usu esse negabat pro eiusque cultu suam institutionem humanam permagno nimirum studio felicique eventu prius perficiebat Universitatem apud Vratislaviensem, Gottingae dein et postremo Friburgi Brisgavorum, quo denique loco consecuta millesimo nongentesimo sexto decimo anno est philosophiae lauream suique etiam adiutrix magistri constituta.

Effecerunt autem ardentium quorundam Christifidelium convictus tum mens candido affectu patens veritati tum vitae narrationis lectio ab ipsa Sancta Teresia Abulensi contextae, ut eius et laberetur infidelitas et fulgidum Christi lumen oculis oreretur mentis. Sacramentum propterea baptismatis, additis sibi Teresiae et Hedwigis nominibus, anno millesimo nongentesimo vicesimo altero Kalendis ipsis Ianuariis suscepit eodemque die Sacram primum Synaxim cui, brevi post, die Februarii videlicet secundo, Confirmationis accessit sacramentum.

Operi nihilo minus studiose se sollerterque docendi interea dedebat ac philosophiae et scientiae disciplinis, quarum multiplices fructus eruditis suis disseminabat acroasibus necnon notabilibus scriptis, unde tam in patria magni aestimabatur quam peregre procul. Insigniter enim fidem, quam erat ipsa amplexa, suis cum humanitatis scientiaeque studiis conciliare sciebat id nescia quidem praemuniens et intus in animo praesagiens quod postmodum erat Concilium Vaticanum Secundum egregie inculcaturum: «Inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab eodem Deo originem ducunt» (Gaudium et spes, 36).

Nova in Christo effecta creatura progredi ulterius simul in catholica perscrutanda doctrina pergebat simul in Christo Iesu seetando quem ex ipsius Incarnationis Passionisque potissimum mysteriis illa contemplabatur. Propalam semper et ubique suam testificabatur fidem abunde quam liturgia sacra alebat ac diuturna Eucharistici Sacramenti adoratione et sedula precatione. Quo autem in suscepto itinere fructuosius multo procederet, prudentium animi magistrorum sese concredebat moderationi docilem, atque apostolatu una inter alumnas nominatim et sodales libens fungebatur cuius sic mores evangelii collustrabantur institutis et omnis agendi ratio tali perfundebatur interiore exterioreque modestia, ut quotquot eam offendissent, facere ipsi non possent quin et vehementer diligerent et ducerent etiam plurimi.

Posthabitis vero carissima quidem matre ipsaque docendi industria anno millesimo nongentesimo tricesimo tertio die quarto decimo mensis Octobris licuit denique ei pristinum suum complere propositum, se videlicet Domino Christo totam devovendi. Coloniae enim Agrippinae monasterium ingressa carmelitanum Vallis Tiliaceae religiosum induit habitum die quinto decimo mensis Aprilis subsequenti anno indiditque nomen sibi Sorori Teresiae Benedictae a Cruce, quo tum in Crucem Domini Nostri ardentem suum testaretur amorem tum peculiarem erga Teresiam a Iesu pietatem. Magnopere nimirum laetans temporaria nuncupavit anno millesimo nongentesimo tricesimo quinto vota deindeque anno millesimo nongentesimo duodequadragesimo perpetua die vicesimo primo mensis Aprilis.

Conflictantibus iam in Germania Iudaeos ipsis socialistis nationalibus, timentes merito ut Venerabilis Dei Serva salva posset inibi incolumisque diu remanere, persuaserunt moderatrices eius ut ad Carmelum commigraret prudenter Echtensem in Batavia ubi fraterno sane affectu est a sodalibus recepta mensis Decembris ultimo die anno millesimo nongentesimo duodequadragesimo.

Perpetuam prae se ferebat Domini laudationem ipsius vita claustralis ac fidei altae stabilisque testificationem cui actuosa quaedam et integra caritas coniungebatur necnon certissima de Deo illiusque provido amore fiducia. Coram Domino demissa semper tacitaque versabatur sese offerens ac fideliter tum Regulae parens tum coenobii sui consuetudinibus, cum divinam in iis deprehenderet voluntatem. Magnum quidem liturgiae sacrae pondus tribuebat haud secus ac Sacrarum Litterarum meditationi dum aeternas contemplabatur veritates et in precationem incumbebat continentem. Ipsa se mortificans eximia prorsus cum morum simplicitate communitatis totius deserviebat commodo ac ministerio, atqui in primis sororum aegrarum vel alia quavis causa laborantium. Ecclesiae vero munus foris opusque studiosa ipsa communicabat cuius supremo Magisterio omnibus in partibus obtemperabat. Fortis mulier ac sapiens, docta ac magnanima singulis uti sciebat opportunitatibus oblatis ut in Christi cresceret sequela atque imitatione seque consilio suo et oratione et exemplo ceteris omnibus utilem redderet. Antistitum autem arbitratu et voluntate minime sua disciplinarum studia excolere intermittebat utpote quae Dei ipsius obsequium esse censeret cum Eoque coniunctionis instrumentum.

Coenobium cum ingrediens participem Christi se cruciatuum fieri cupiisset suo est ea tempore exaudita. Crux enim illa, quae in Iudaicum ingruerat populum ad internecionem nempe delira quadam perversaque mente designatum, ipsius erat aequabiliter crux quam religioso in secessu quoque die totum per consecratae vitae suae tempus cum caritatis suique oblationis habitu gestabat. Cum vero densiores iam tenebrarum obscuritates eius obvolvissent populum, expiationis se hostiam nihil dubitavit praebere, qua veram a Deo impetraret pacem. Scripsit enim inter alia die vicesimo sexto mensis Martii anno millesimo nongentesimo undequadragesimo: «Nihilum me esse novi; at hoc Iesus poscit ad quod alios etiam multos aliquando vocabit».

Secum igitur Germani Bataviam obtinentes, vexationum Iudaeorum initium in eam pariter intulerunt nationem, cuius vehementer Episcopi promulgatis cito pastoralibus litteris repugnaverunt. Nec aliter sunt illam iniuriam dominatores ulti quam fidei etiam catholicae Iudaeis ad necem deportandis.

Die proinde altero mensis Augusti anno millesimo nongentesimo quadragesimo secundo Venerabilis Dei Serva una cum sorore uterina Rosa, catholicam similiter profitente pie religionem, comprehensa est, sibique plane conscia maximi iam advenisse sacrificii tempus, calvariam aequo profecto animo conscendit voluntati caelestis Patris ad obsequendum funditus parata necnon suam ad vitam tradendam pro pacis extrema victoria conversioneque et non credentium et Ecclesiae insectatorum. Delata haud multo post in publicae custodiae campum prope oppidum Oświęcim Cracoviensis provinciae cum sorore simul aliisque die nono Augusti anno millesimo nongentesimo quadragesimo secundo letifero interempta vapore periit.

In Iudaeos maxime ipsamque Christi Sponsam odii capitalis ea veluti piacularis effecta victima, viventem sui diu reliquit recordationem nec ambiguam sanctimoniae famam, quae cum adhuc in terris versanti obvenisset ei, post mortem mirum quantum increvit ut Venerabilis Frater Noster Archiepiscopus Coloniensis instituendo rite informativo processu ordinario inter annum millesimum nongentesimum sexagesimum secundum ac septuagesimum secundum canonizationis Causae initium feliciter fausteque fecerit.

Exactis consueto quidem more apud Congregationem de Causis Sanctorum investigationibus cunctis die vicesimo sexto Ianuarii mensis huius ipsius anni, Nostro coram in conspectu prodiit decretum quo heroum omnino in modum virtutes cardinales ipsas theologales ceterasque iisdem adiunctas exercuisse diceretur publice ac legitime Soror Teresia Benedicta a Cruce Ordinis Carmelitarum Discalceatorum suaque etiam morte verum nuntiaretur martyrium ob Christi fidei odium pertulisse. Ac praeterea eodem die Beatificationis liturgicum ritum ediximus Kalendis Maiis salutationis scilicet pastoralis Nostrae tempore eventurum hoc anno Coloniae Agrippinae in Germania.

Hodie ideo mane sollemnia eiusdem Beatificationis libentes quidem amplissimo in stadio suburbii Coloniensis «Müngersdorf» appellati explenda suscepimus ante interminatam vere Cardinalium et Episcoporum Fratrum multitudinem sacerdotum sodaliumque ex religiosis familiis, at potissimum supremis Ordinis Carmelitarum Discalceatorum magistratibus singularumque eius provinciarum legatis adstantibus et gratulantibus, cum paramenta sacra ex huius Servae Dei religiosis vestitibus confecta gerentes Sacrificium Eucharisticum pro innumerabilibus Christifidelibus omni de orbe confluentibus eius rei causa litavimus exaudientesque preces ad Nos instanter admotas hanc ipsam elata voce formulam ad Dei maiorem gloriam Ecclesiaeque aedificationem protulimus: «Nach Beratung mit der Heiligen Kongregation fiir die Selig- and Heiligsprechungsprozesse erfülle ich die Bitte meines Bruders Joseph Kardinal Höffner, des Erzbischofs von Köln, vieler anderer Brüder im Bischofsamt sowie zahlreicher Christgläubiger and gestatte kraft meiner Apostolischen Autorität, dass die Ehrwürdige Dienerin Gottes Teresia Benedicta a Cruce – Edith Stein – künftig Selige genannt wird and ihr Fest alljährlich am 9. August, ihrem Todestag, nach Massgabe des Gesetzes an den hierfür vorgesehenen Orten and in entsprechender Weise gefeiert werden kann. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Oratione dein Nostra placuit valde qualitatem eximiae huius mulieris efferre virtutesque vitae tam exterioris quam umbratilis proponere at animi potissimum excelsitatem extollers eius in agendo patiendoque pro Christo et Ecclesia necnon pro gente propria tot tantisque affecta iniuriis. Singula ideo et universa quae hisce Litteris Apostolicis pronuntiavimus consulto fierique iussimus et sivimus, perpetua ut ubique persistant et immutata volumus contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Coloniae Agrippinae in Germania, sub anulo Piscatoris, die I mensis Maii anno MCMLXXXVII Pontificatus Nostri IX.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 

top