The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

POTESTIS BIBERE

VENERABILI SERVAE DEI PETRIANAE MOROSINI
HONORES BEATORUM TRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? At illi dixerunt ei: "Possumus"» (Mc 10, 38). Multi fideles, divina gratia fulti, generosa alacritate se paratos ostenderunt ad Christum sequendum in via crucis et cum eo passionem communicandam usque ad vitae supremum sacrificium. In hos ascribi posse censemus iuvenem laicam Petrinam Morosini, quae a pueritia non solum in diligentem exsecutionem evangelicorum mandatorum incubuit et in apostolatus caritatisque opera, sed exoptavit sanguinis effusione testificari suam erga Dominum fidelitatem, quem maxime amabat. Assuefacta non huius mundi sensui se accommodare sed plene Dei voluntatem facere (cf. Rom 12, 2), tempore discriminis non dubitavit mortem malle, quam suam mulieris dignitatem offendere sacramque sui corporis naturam, templi Dei vivi (cf. 2 Cor 6, 16). Pro certo enim habebat se, in paucis correptam, in multis bene dispositum iri (cf. Sap 3, 5), seseque victricem visuram bona Domini in terra viventium (Ps 26, 13). Coniugum Rochi Morosini et Sarae Noris filiorum maxima natu, orta est in pago communiter Fiobbio appellato, in dioecesi Bergomensi sito, die VII Ianuarii anno MCMXXXI; postridie baptismo accepto est spiritaliter renata et Ecclesiae, mystico Christi corpori, aggregata. In familia mature cognoscere coepit legem Domini et Spiritu ambulare (cf. Gal 5, 16). Praesertim pia mater, adhuc vivens, eam praecipuas christianas veritates docuit et deprecationis, incommodorum, paupertatis, laboris studium evidenti cum exitu. Die X mensis Ianuarii anno MCMXXXVII sacramentum accepit Confirmationis et die V mensis Iunii anno MCMXXXVIII primum Panem Eucharisticum gustavit. Sedulo et fructuose ludum elementarium frequentavit et, quamvis facultatibus praedita esset, non ultra perrexit, quia eius opera ad exiguam rem familiarem sustinendam erat necessaria. Artem ideo didicit vestificae et quindecim annos nata mercede arcessita est, uti operaria, in gossypii officinam, in propinquo sita oppido Albino, quo cotidie pedibus ibat, laetans se utilem esse caris suis, hos honeste sustentando. In loco ubi laborabat semper eminuit diligentia, urbanitate, modestia et fidei atque caritatis spiritu, aestimationem sibi comparans et observantiam superiorum aliorumque operariorum, in quos utiliter valebat exemplo praesertim. Affirmari licet eam cum simplicitate et natura id explicare, quod Concilium Oecumenicum Vaticanum II post aliquot annos docuit: «Ii vero, qui laborious saepe duris incumbunt, oportet ut humanis operibus seipsos perficiant, concives adiuvent, totamque societatem et creationem ad meliorem statum promoveant, verum etiam ut Christum, cuius manus fabrilibus se exercuerunt et qui semper cum Patre ad salutem omnium operator, in actuosa caritate imitentur, spe gaudentes, alter alterius onera portantes, atque ipso suo quotidiano labore ad altiorem ascendant sanctitatem etiam apostolicam» (Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen Gentium, 41). Ad labores officinae gossypii libenter addebat et ex consuetudine labores domesticos; namque non tempus terebat in ludis et iocis puellarum propriis, sed, magna cum officii conscientia illud quam optime collocabat in cura fratrum et sororum minorum natu, quibus veluti altera mater fuit, sedula et benevola; opera apostolica paroeciae insuper participabat. Tanta sedulitas, animo cum laeto semper exercita, ex vitae visione christiana oriebatur, quam putabat servitium amoris esse erga proximum, similiter ac Dei Filii exemplum, qui «non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret ainmam suam redemptionem pro multis» (Mc 10, 45). Occasionem igitur non praetermittebat, unde proximum adiuvaret, quantum posset, et ultra progrediebatur, sui ipsius iacturam faciens pro ceteris; quod quidem evidentius apparet, si consideratur illam prompte et sine lamento distulit se Domino consecrare in Instituto religioso, cum animadvertit familiam suam, tum potissimum egentem, non posse sibi praecidere eius auxilium eiusque mercedem. Eius electiones contentionesque semper fide simplici et forti directae sunt, quas frequentatione sacrorum liturgicorum, Communione cotidiana, Evangelii meditatione, deprecatione assidua, pietate erga Virginem Mariam alebat et cuiusvis speciei peccati fuga. Dei amore flagrans, humiliter eius verbis oboediebat, eius sequebatur vias et nitebatur per omnia ei placere. Ut progressus faceret in cognitione et in amore Illius, qui eius cor allexerat, indefatigate colebat vitalem cum Christo coniunctionem, memor eorum, quae ipse dixit: «Manete in me et ego in vobis ... Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere ... Manete in dilectione mea» (Io 15, 4-5. 9). Intellexit posse se sanctam se facere nec tamen in conventum ingredi, et, in mundo manens, tota Dei esse voluit: quam ob rem sedecim annorum, prudenti moderatore spiritus suadente, votum privatum castitatis nuncupavit; quam virtutem carissimam habuit. Postea vota addidit oboedientiae et paupertatis. Terrestrium inanium neglegens, paupere veste se induebat et paulo quod habebat contenta erat, in Domino et in providentia spem collocans. Filia lucis cum esset (cf. 1 Thess 5, 5), vehementer sensit suum esse Christi lucem diffundere coram hominihus (cf. Mt 5, 16) testimonio virtutum et apostolatus. Dictum est: «Laici officium et ius ad apostolatum obtinent ex ipsa sua cum Christo Capite unione. Per Baptismum enim Corpori Christi mystico inserti, per Confirmationem virtute Spiritus Sancti roborati, ad apostolatum ab ipso Domino deputantur» (CONC. OEC. VAT. II, Decretum de apostolatu laicorum Apostolicam Actuositatem, 3). Serva Dei non in vacuum gratiam Dei recepit (cf. 2 Cor 6, 1), sed, Spiritu adiuvante, eam multiplicavit pro Ecclesia, cuius semper membrum fidelissimum fuit. Partem habuit Actionis Catholicae paroecialis, in qua est functa munere Delegatae «Minimarum» et «Beniaminarum», quas studio et peritia formabat. Partem etiam habuit Coetus Missionarii, Zelatricum Seminarii Bergomensis, Apostolatus piacularis, Filiarum Mariae et Tertii Ordinis Franciscani, ex cuius spiritalitate magna cum cura vixit. Quolibet auxilium suum tulit actionis, deprecationis et voluntariae castigationis, laeta operam navare animarum saluti et Regni Dei propagationi. Peculiariter colebat Sanctam Mariam Goretti, martyrem pudicitiae, cuius exemplum sequi exoptabat, maximum Domino amoris testimonium dando effuso sanguine. Multis tempestatibus et pluribus personis dixerat: «Quam gratum esset sicut Maria Goretti interire!». Tam animosa, nobilis et sancta appetitio est exaudita. Die IV mensis Aprilis anno MCMLVII, ut consueverat, multo mane diem inchoaverat Eucharistia accepta; dein ad gossypii officinam ierat opus factura. Dum primo tempore postmeridiano pedibus domum redibat, se ad eam admovit in loco aliquantum nemoroso, per quern solita erat percurrere, iuvenis quidam, qui eam sua turpia proposita non celavit. Serva Dei, sibi persuasum habens nullum esse thesaurum divinae gratiae parem et summum malum esse peccatum, nulla interposita dubitatione, firmiter recusavit; quin, de bono iuvenis spiritali sollicita, conata est eum ad meliora adducere consilia, christianam doctrinam memorans et peccati gravitatem ei significans: sed frustra. Lacessita, omnibus viribus se defendit. Mortifere et crebro lapide icta cervicem, perrexit verba fidei et heroicae caritatis efferre, dum veternosa facta est. Denuo lux splendebat in tenebris et Christi amor de morte triumphabat. Postea a familiaribus inventa in loco immolationis est eique Unctio infirmorum ministrata, ac in valetudinarium Bergomense deducta est, ubi, animo non recepto, exstincta est die VI mensis Aprilis. Qui eius probitatem, bonitatem et pietatem noverant, statim de martyrio locuti sunt. Haec persuasio crevit, volventibus annis confirmata; unde, habito «Nihil bostat» a Sancta Sede, Episcopus Bergomensis dominus Iulius Oggioni, Causam iniit canonizationis Processu Cognitionali (annis MCMLXXX-MCMLXXXIIII. De vita et praesertim de morte Servae Dei sententias suas dixerunt primum Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum (die XI mensis Novembris anno MCMLXXXVI) et, dein, Congregatio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum (die XVI mensis Iunii anno MCMLXXXVII); in utraque sede affirmatum est iuvenem Petrinam Morosini mortem obiisse, ut virginitatem suam defenderet, ante aliquot annos Deo consecratam, ideoque eius sacrificium verum habendum esse martyrium. Coram Nobis pronuntiatum est Decretum super Martyrio die III mensis Iulii anno MCMLXXXVII. Post haec statuta est dies sollemnis Beatificationis. Hodie igitur, in Basilica Vaticana Sancti Petri, inter sacra haec sumus elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Iacobi Jullien, Archiepiscopi Rhedonensis, Ioannis Melis Fois, Episcopi Galtellinensis-Norensis, Clementis Gaddi, Archiepiscopi emeriti Bergomensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Marcellus Callo, Antonia Mesina et Petrina Morosini, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Marcelli Callo die decima nona Martii; Antoniae Mesina die decima septima Maii; Petrinae Morosini die sexta Aprilis, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem per has Litteras decrevimus, volumus et nunc et in perpetuum firma esse, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 

top