«Videte ... vocationem vestram» (1 Cor 1, 26). Beatus Iosephus Moscati
apparet nobis uti exemplar christiani laici. Medicus Primarius valetudinarii,
investigator insignis, in Studiorum Universitate physiologiae et chemiae
physiologicae professor, omni cum diligentia et intentione multiplicia est munia
exsecutus, quae exercitium postulat harum laicarum professionum.
Ipsa tamen fides hanc eius curam modis notisque novis instruxit, quae laici
vere christiani sunt propria. Quae notae, in eius vita, invicem cumulabantur,
invicem sustinebantur, ita ut explerentur tamquam responsio ad vocationem
hincque tamquam cooperatio consilio Dei praebita, quod ereat et redimit.
Natura et vocatione Beatus Iosephus Moscati fuit imprimis et ante omnia
medicus medens. In eo qui ante eum adstabat, personam videbat, hominem scilicet
cuius corpus curatione indigebat, at etiam hominem cuius spiritus auxilio
indigebat et solacio. Simul autem personare in animo suo sentiebat Christi
verba haec: «Infirmus eram et visitastis me» (Mt 25, 36).
Iosephus Moscati natus est die XXV mensis Iulii anno MDCCCLXXX Beneventi
estque die XXXI mensis Iulii eodem anno baptizatus.
Anno MDCCCLXXXI familia Moscati Anconam migravit, deinde Neapolim, ubi
Iosephus primum Sanctam Communionem accepit die festo Immaculatae Conceptionis
anno MDCCCLXXXVIII.
Die IV mensis Augusti anno MCMIII doctoris medicinae gradum adeptus est, omne
punctum ferens. Mox mediastinus est nominatus ordinarius in Valetudinariis
Copulatis Neapolitanis et postea Coadiutor extraordinarius in iisdem. Ab anno
MCMIV ministerio Coadiutoris functus est in Nosocomio Insanabilium, Neapoli, et
anno MCMVI, per Vesuvinorum ignium eruptionem, suo ipsius animosissimo
interventu iacentes in Valetudinario urbis «Torre del Greco» appellatae ex
periculo eripuit.
Anno MCMXI Liberam docendi Facultatem obtinuit Chemiam physiologicam;
munusque accepit pervestigationibus scientiae et experimentorum moderandi in
Instituto Chemiae biologicae. Ab anno MCMXI continenter docuit «Indagationes
officinae ad Clinicen traductas» et «Chemiam ad medicinam traductam». Anno
MCMXXII adeptus est Liberam Facultatem docendi Clinicen Medicam generalem.
Non tamen solum nec praecipue dotes ingenii et exitus fecundi Beati Iosephi
Moscati admirationem iniciebant iis qui ad illum aditum habebant; sed magis
quam alia omnia eius persona alte commovebat qui incidebant in eum, necnon eius
vita limpida et congruens, tota fide et caritate erga Deum et homines imbuta.
Eius sententia fides et scientia inter se non repugnant. Tamquam investigator
veritati serviebat; at veritas numquam secum pugnat, et eo minus cum iis, quae
aeterna Veritas nobis revelavit. Ceteroquin acceptio Verbi Dei non fuit Beato
simplex actus intellectus, abstrusus et theoricus; fides, contra, fuit ei
totius vitae fons, acceptio absoluta, fervida e vehemens Dei personalis
nostraeque cum eo necessitudinis.
Haec cum Deo necessitudo impulit eum ad nitendum pro patientibus, ad non
exspectandum ut aegri ad se venirent, sed ad eos quaerendos in vicis
pauperioribus et desertioribus urbis, ad eos gratuito curandos, immo ad iis
subveniendum suis reditibus. Ita factus est apostolus Iesu: non praedicando,
sed sua caritate et ratione qua suam medici exercuit professionem Divinum
Pastorem nuntiavit, ad quem homines duxit dolore pressos et veritatis ac
bonitatis sitientes.
Progredientibus annis amoris ignis virus est Beatum Iosephum Moscati urere;
industria externa continenter crescebat, sed simul horae quoque precationis
multiplicabantur et gradatim Iesu Eucharistici salutationes familiariores
fiebant. Cum, die XII mensis Aprilis anno MCMXXVII, improviso mortuus est,
quadraginta sex annorum, plena in navitate fractus, eius obitus nuntius
significatus est et in ore omnium versatus his verbis: «Medicus sanctus est
mortuus».
Sanctitatis fama, qua Servus Dei vivens fruebatur, post eius mortem aucta
est, adeo ut, quadriennio vix praeterito, ordinariae inquisitiones apud
Neapolitanam Curiam anno MCMXXXI inchoatae sint ac deinde, Commissione
Introductionis Causae die VI mensis Martii anno MCMIL a Pio XII signata,
Apostolicus Processus super virtutibus annis MCML-MCMLII rite instructus.
Peractis deinceps disceptationibus ex more fieri solitis, Paulus VI die X
mensis Maii anno MCMLXXIII edixit constare de virtutibus theologalibus et
cardinalibus a Servo Dei Iosepho Moscati heroum in modum exercitis.
Exorta deinde quaestio est de miraculis et, absolutis in Congregations pro
Causis Sanctorum consuetis disputationibus, idem Pontifex die III mensis
Octobris anno MCMLXXV declaravit a Deo certe duo miracula per intercessionem
Venerabilis Famuli Dei patrata esse et mox die XVI mensis Novembris eiusdem anni
sollemnem eius Beatificationem peregit.
Cum vero in dies augesceret beneficiorum numerus Beati Iosephi Moscati
precibus a Christifidelibus acceptorum, Causae Actores unam sanationem elegerunt
et Apostolicae Sedi ad cognoscendum exhibuerunt, ut eidem Beato sanctorum
honores decernerentur.
Super huiusmodi mira sanatione processus in Neapolitana Curia archiepiscopali
actus est annis MCMLXXX-MCMLXXXVI.
Servatis ex iure servandis et peractis disceptationibus circa hunc casum, de
affirmative sententia quoad sanationis indolem praeternaturalem certiores farti
Nos miraculi veritatem declaravimus die viii mensis Maii anno MCMLXXXVII.
Fratribus Cardinalibus et Episcopis suffragantibus in Consistorio
diei XXII mensis Iunii anni MCMLXXXVII congregatis, statuimus ut
canonizationis ritus die XXV mensis Octobris eodem anno celebraretur.
Hodie igitur in foro Basilicam Sancti Petri Apostoli Vaticanam
prospiciente, inter Missae sacrificium hanc sumus formulam elocuti: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri
Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura
deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum Iosephum Moscati Sanctum esse
decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in
universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris
et Filii et Spiritus Sancti».
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana