Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

VIDETE VOCATIONEM VESTRAM

BEATUM IOSEPHUM MOSCATI SANCTUM ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR

 

«Videte ... vocationem vestram» (1 Cor 1, 26). Beatus Iosephus Moscati apparet nobis uti exemplar christiani laici. Medicus Primarius valetudinarii, investigator insignis, in Studiorum Universitate physiologiae et chemiae physiologicae professor, omni cum diligentia et intentione multiplicia est munia exsecutus, quae exercitium postulat harum laicarum professionum.

Ipsa tamen fides hanc eius curam modis notisque novis instruxit, quae laici vere christiani sunt propria. Quae notae, in eius vita, invicem cumulabantur, invicem sustinebantur, ita ut explerentur tamquam responsio ad vocationem hincque tamquam cooperatio consilio Dei praebita, quod ereat et redimit.

Natura et vocatione Beatus Iosephus Moscati fuit imprimis et ante omnia medicus medens. In eo qui ante eum adstabat, personam videbat, hominem scilicet cuius corpus curatione indigebat, at etiam hominem cuius spiritus auxilio indigebat et solacio. Simul autem personare in animo suo sentiebat Christi verba haec: «Infirmus eram et visitastis me» (Mt 25, 36).

Iosephus Moscati natus est die XXV mensis Iulii anno MDCCCLXXX Beneventi estque die XXXI mensis Iulii eodem anno baptizatus.

Anno MDCCCLXXXI familia Moscati Anconam migravit, deinde Neapolim, ubi Iosephus primum Sanctam Communionem accepit die festo Immaculatae Conceptionis anno MDCCCLXXXVIII.

Die IV mensis Augusti anno MCMIII doctoris medicinae gradum adeptus est, omne punctum ferens. Mox mediastinus est nominatus ordinarius in Valetudinariis Copulatis Neapolitanis et postea Coadiutor extraordinarius in iisdem. Ab anno MCMIV ministerio Coadiutoris functus est in Nosocomio Insanabilium, Neapoli, et anno MCMVI, per Vesuvinorum ignium eruptionem, suo ipsius animosissimo interventu iacentes in Valetudinario urbis «Torre del Greco» appellatae ex periculo eripuit.

Anno MCMXI Liberam docendi Facultatem obtinuit Chemiam physiologicam; munusque accepit pervestigationibus scientiae et experimentorum moderandi in Instituto Chemiae biologicae. Ab anno MCMXI continenter docuit «Indagationes officinae ad Clinicen traductas» et «Chemiam ad medicinam traductam». Anno MCMXXII adeptus est Liberam Facultatem docendi Clinicen Medicam generalem.

Non tamen solum nec praecipue dotes ingenii et exitus fecundi Beati Iosephi Moscati admirationem iniciebant iis qui ad illum aditum habebant; sed magis quam alia omnia eius persona alte commovebat qui incidebant in eum, necnon eius vita limpida et congruens, tota fide et caritate erga Deum et homines imbuta. Eius sententia fides et scientia inter se non repugnant. Tamquam investigator veritati serviebat; at veritas numquam secum pugnat, et eo minus cum iis, quae aeterna Veritas nobis revelavit. Ceteroquin acceptio Verbi Dei non fuit Beato simplex actus intellectus, abstrusus et theoricus; fides, contra, fuit ei totius vitae fons, acceptio absoluta, fervida e vehemens Dei personalis nostraeque cum eo necessitudinis.

Haec cum Deo necessitudo impulit eum ad nitendum pro patientibus, ad non exspectandum ut aegri ad se venirent, sed ad eos quaerendos in vicis pauperioribus et desertioribus urbis, ad eos gratuito curandos, immo ad iis subveniendum suis reditibus. Ita factus est apostolus Iesu: non praedicando, sed sua caritate et ratione qua suam medici exercuit professionem Divinum Pastorem nuntiavit, ad quem homines duxit dolore pressos et veritatis ac bonitatis sitientes.

Progredientibus annis amoris ignis virus est Beatum Iosephum Moscati urere; industria externa continenter crescebat, sed simul horae quoque precationis multiplicabantur et gradatim Iesu Eucharistici salutationes familiariores fiebant. Cum, die XII mensis Aprilis anno MCMXXVII, improviso mortuus est, quadraginta sex annorum, plena in navitate fractus, eius obitus nuntius significatus est et in ore omnium versatus his verbis: «Medicus sanctus est mortuus».

Sanctitatis fama, qua Servus Dei vivens fruebatur, post eius mortem aucta est, adeo ut, quadriennio vix praeterito, ordinariae inquisitiones apud Neapolitanam Curiam anno MCMXXXI inchoatae sint ac deinde, Commissione Introductionis Causae die VI mensis Martii anno MCMIL a Pio XII signata, Apostolicus Processus super virtutibus annis MCML-MCMLII rite instructus.

Peractis deinceps disceptationibus ex more fieri solitis, Paulus VI die X mensis Maii anno MCMLXXIII edixit constare de virtutibus theologalibus et cardinalibus a Servo Dei Iosepho Moscati heroum in modum exercitis.

Exorta deinde quaestio est de miraculis et, absolutis in Congregations pro Causis Sanctorum consuetis disputationibus, idem Pontifex die III mensis Octobris anno MCMLXXV declaravit a Deo certe duo miracula per intercessionem Venerabilis Famuli Dei patrata esse et mox die XVI mensis Novembris eiusdem anni sollemnem eius Beatificationem peregit.

Cum vero in dies augesceret beneficiorum numerus Beati Iosephi Moscati precibus a Christifidelibus acceptorum, Causae Actores unam sanationem elegerunt et Apostolicae Sedi ad cognoscendum exhibuerunt, ut eidem Beato sanctorum honores decernerentur.

Super huiusmodi mira sanatione processus in Neapolitana Curia archiepiscopali actus est annis MCMLXXX-MCMLXXXVI.

Servatis ex iure servandis et peractis disceptationibus circa hunc casum, de affirmative sententia quoad sanationis indolem praeternaturalem certiores farti Nos miraculi veritatem declaravimus die viii mensis Maii anno MCMLXXXVII.

Fratribus Cardinalibus et Episcopis suffragantibus in Consistorio diei XXII mensis Iunii anni MCMLXXXVII congregatis, statuimus ut canonizationis ritus die XXV mensis Octobris eodem anno celebraretur.
Hodie igitur in foro Basilicam Sancti Petri Apostoli Vaticanam prospiciente, inter Missae sacrificium hanc sumus formulam elocuti: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum Iosephum Moscati Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri decimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana