The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PER HANC CARITATEM

VENERABILI SERVAE DEI SABINAE PETRILLI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Per hanc (caritatem) tibi facile erit, quidquid laboriosissimum antes fuit; per hanc leve erit, quidquid grave pendebas. Suscipe hanc sarcinam: non to premet, levabit te; alae tibi erunt» (S. AUGUSTINUS, Sermones, 68, 13).

Mandati amoris Dei et proximi onus leve et suave, humanae perfectionis norma potissima ideoque et mundi transformationis (cf. CONC. OEC. VAT, II, Constitutio pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 39), magno animo sustulit etiam Venerabilis Serva Dei Sabina Petrilli quae, firma cum perseverantia Christi imaginem insculpsit in se et eius exemplum secuta, de pauperibus industriam et constantem curam ostendit.

Senae orta die 29 mensis Augusti anno 1851 a Celso Petrilli et Mathilde Vetturini, a puella vocationem animadvertit ad vitam consecratam, sed exspectans ut laudandum hoc votum ad effectum adduceret, explendis officiis erga familiam suam se dedidit, apostolatui apud iuventutem et praesertim institutioni catechismi et puellulis pauperibus tutandis, quos tecto recepit. Anno 1868 castitatis votum temporaneum nuncupavit et insequenti anno perpetuum. A nonnullis aequalibus adiuta, quae cum ea inter «Filias Mariae» militabant, et hortante Archiepiscopo Senensi, die 7 mensis Septembris anno 1874, Congregationem condidit Sororum Pauperum a Sancta Catharina Senensi, eo proposito, ut formationi prospiceret puellularum pauperum et derelictarum. Deinde campus navitatis Instituti ita se expandit, ut aegrotis assideret in eorundem domibus, in valetudinariis, in sedibus mente captis curandis, ac senibus.

Mater Sabina familiam suam religiosam gubernavit, uti Antistita Generalis, usque ad extremos vitae dies, munere suo cum peritia, prudentia, fortitudine et materno spiritu fungens. Aptis praeceptionibus, sed magis exemplo vitae suae omnino voluntati Dei obsequentis et continenter operibus deditae caritatis, Sorores suas rexit in via perfectionis, ab eis exigens propriae vocationis et Regularum et disciplinae quam susceperant alacrem observantiam. Egregie suavitatem cum fortitudine temperabat, studium gloriae Dei cum patientia in impedimentis, quae eam adeptu difficilem reddebant. Difficultates ei non defuerunt, falsae interpretationes et inimici tum in Instituto tum extra illud, sed auxilio Providentiae confidere assuefacta, numquam spem perdidit nec animum; namque, multis facultatibus suis naturalibus et supernaturalibus bene usa, feliciter discrimina superavit varia, adeo ut eius Congregatio celeriter et in Italia et in exteris nationibus et gentibus augeretur.

Si severa fuit in filias suas spirituales, in se ipsam severissima fuit. Ardenti sanctitatis appetitione fulta, ferream voluntatem ostendit et miram perseverantiam in Christo sequendo, in indole sua infrenanda, in cruce patienter ferenda. Expeditius et fructuosius eius iter fuit ad perfectionem ab anno 1907, cum in sapientem et prudentem moderatorem spiritus incurrit, qui eam adiuvit ad conciliandam vitam activam vitae contemplativae atque ad se omnino et serene committendam manibus Dei. Exinde omnes viderunt in ea multam pacem interiorern, im­erturbatam mansuetudinem, plenam sui et rerum terrestrium neglectionem. Magna vivaque fide sustenta, coniunctionem cum Domino coluit per assiduam deprecationem, adorationem Eucharistiae, aeternarum veritatum meditationem ipsamque operam quam proximo navabat. Omni in casu, aut laeto aut tristi, Dei praesentiam videbat et eius providentiae signum. Quo hunc animi habitum meliorem faceret precabatur: «Iesu care, fidem auge in me, ut in corde meo sit fides viva, fortis, alta, perfecta et firma, ut Te videam per omnia, videam et in omnibus et aequo animo omnia feram propter amorem Tui, dilecte mi». Egit et passa est pro fidei diffusione proque Christi regni in terra dilatatione. Humilis et simplex spem suam in gratia divina ponebat, cui omnibus viribus respondere nitebatur. Hinc odium habebat peccati et Deum atque proximum ferventer constanterque diligebat; tantoque igne caritatis fiagrabat, ut ceteros exemplo alliceret ad eadem facienda. Tenera pietate Virginem Mariam colebat. Auctoritatibus ecclesiasticis obsequens, similiter ac eius civis clarissima S. Catharina – quam peculiari religione observabat – Ecclesiam et Romanum Pontificem filiae pietate diligebat. Eminuit etiam prudentia, fortitudine, iustitia, temperantia et fidelitate, qua suam est secuta vocationem et Instituti sui Regulas servavit necnon vota religiosa quae nuncupaverat.

Numquam corpore valuit, sed ex anno 1890 morbo correpta est, qui postea ingravescens, eam usque ad mortem afflixit. Etiam in acerbis corporis et animi doloribus, spiritus serenitatem retinuit et claram ac firmam voluntatem se devovendi. Pie e vita decessit die 18 mensis Aprilis anno 1923.

Cum fama sanctitatis perduraret, quam sibi viva comparaverat, Archiepiscopus Senensis Causam iniit Canonizationis anno 1941. Processu Ordinario Informativo variisque Processibus Rogatorialibus actis, die 25 mensis Octobris anno 1981 Causa est introducta. Die 16 mensis Novembris anno 1985, disquisitionibus peractis quae fieri solent apud Congregationem pro Causis Sanctorum, coram Nobis Decretum proditum est, quo agnoscebatur Serva Dei Sabina Petrilli heroum in modum virtutes theologales, cardinales et adnexas exercuisse. Eodem anno Senae processus instructus est de asserto miraculo, quod contigit anno 1933 et deprecationi Servae Dei tributum est. Hocque ex more felici cum exitu a medicis et theologis inspecto, Nostro iussu editum est Decretum de «miro», die 8 mensis Maii anno 1987. Decrevimus deinde ut Beatificationis ritus Romae celebraretur die 24 mensis Aprilis Anno Mariali 1988.

Hodie igitur in Foro Petriano inter sacra hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Antonii Ambrosiano, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, Raimundi Torrella Cascante, Archiepiscopi Tarraconensis, Friderici Wetter, Archiepiscopi Monacensis et Frisingensis, Ismaelis Marii Castellano, Archiepiscopi Senensis-Collensis-Ilcinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Petrus Bonilli, Franciscus a Iesu Maria Ioseph Palau y Quer, Gaspar Stangassinger et Sabina Petrilli, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Petri Bonilli die quinta Ianuarii; Francisci a Iesu Maria Ioseph Palau y Quer die vicesima Martii; Gasparis Stangassinger die vicesima sexta Septembris; Sabinae Petrilli die decima octava Aprilis, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae vero per has Litteras statuimus, ea et nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Aprilis, Anno Mariali MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top