The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI VIS VERAE

SERVO DEI PETRO BONILLI BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Si vis verae caritatis ordinem custodire, fac iustitiam, dilige misericordiam, fuge luxuriam; incipe secundum praeceptum Domini, non solum amicos, sed etiam inimicos diligere. Et haec cum fideliter custodire toto corde contenderis, istis virtutibus quasi quibusdam gradibus poteris ascendere, ut merearis Deum toto animo et tota virtute diligere» (S. Augustinus, Sermones, 368, 5). Hoc salutare iter emensus est etiam Venerabilis Servus Dei Petrus Bonilli qui, magno accensus studio divinum Pastorem imitandi, est culmen adeptus sacerdotalis perfectionis, verbis et operibus singularem erga Dominum et proximum ostendens amorem. A Sabatino Bonilli et Maria Allegretti, humilibus agricolis, die 15 mensis Martii anno 1841 ortus Sancti Laurentii Trebiani in archidioecesi Spoletina, eodem die baptismi sacramentum accepit et anno 1844 sacramentum Confirmationis. Puer pauper et simplex alacriter in studium incubuit et in religiones, moderatione spiritali bonorum sacerdotum fruens. Gratis vocationis sacerdotalis accepta, sedecim annorum tunicam talarem induit; ingressus igitur seminarium dioecesanum, die 19 mensis Decembris anno 1863 est presbyter ordinatus. Triginta quattuor annos continuos parochus fuit vici Trebiani Cannaiola vocati, ubi exemplum dedit plenae erga vocationem suam fidelitatis suisque accurate et indefatigate muniis functus est. In necessitudine vivens cum communitate paroeciali, exspectationes eius, difficultates, infirmitates cognovit; quocirca, dum cum ea gaudia et dolores participabat, multam explicavit apostolicam et socialem navitatem, quae fructuum et consolationum fera fuit, sed etiam adversorum et incommodorum. Dux fuit paternus et fortis gregis sui, cui copiose panem fregit doctrinae christianae per assiduam praedicationem verbi Dei et per institutionem catecheticam variorum populi ordinum. Dei mandatorum observantiam, legum Ecclesiae, et exercitium virtutum humanarum et christianarum inculcavit. Cultum liturgicum provexit, fideles educavit et sollicitavit ut ex fontibus gratiae sitim explerent. Modis opportunis favit Eucharistiae communicationi, quae est culmen et fons totius evangelizationis (ef. Conc. Oec. Vat. II, Decretum de Presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, 5), sacramenti Paenitentiae et sacrorum. Pietatem erga Virginem Mariam fovit et religionem popularem. Mirificam adhibuit curam de vulgando in paroecia et in Italia cultu Sanctae Nazarethanae Familiae, eam proponendo tamquam christianarum familiarum exemplar et efficax subsidium ad vitam socialem renovandam. Eiusmodi apostolatus attulit ei non paucos dolores, quos is mira cum fortitudine et patientia et spiritu docilis erga superiores oboedientiae subiit. Magni fecit sodalicia, pias uniones et consociationes laicales catholicas pro quarum auctu et vigore continenter nisus est, ut fermentum quodammodo essent, quod totam pastam fermentaret. Impense etiam laboravit ut in melius mutaret condiciones culturales, sociales et oeconomicas populi, praesertim pauperum, puerorum et iuvenum. Anno 1887 aperuit Institutum Nazarenum puellis orbatis et egenis educandis et adiuvandis. Insequenti anno condidit Institutum Sororum a Sacra Familia, eo consilio ut caritatem exercerent per opera institutoria, auxiliaries, ad publicam salutem pertinentia, missionalia, praepositis familiae quaestionibus. Anno 1893 auspicatus est Hospitium pro puellis surdis mutisque et caecis, quod regendum tradidit memoratis Sororibus. Ut Opus suum gubernare pergeret, quod interim Spoletium translatum erat, paroeciam reliquit et factus est canonicus poenitentiarius (anno 1898) Ecclesiae Cathedralis. Fuit etiam oeconomus et rector Seminarii dioecesani, magister spiritus plurium communitatum religiosarum, animarum moderator et probatus confessarius. Omne munus explevit sapienter, prudenter et fervida alacritate. Qui aliquid rationis habuerunt cum eo, verum vitae magistrum in eo viderunt et sanctitatis Dei fulgidum repercussum. Quae administrabat imitabatur et quae docebat exsequebatur. Nedum curis apostolicis impediretnr, per has ad maiorem ascendit sanctitatem, suam industriam alens et amplificans multa contemplatione, in oblectamentum totius Ecclesiae (cf. Ib., Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen Gentium, 41). Semper arcte cum Christo coniunctus fuit pia Missae celebratione, longa Eucharistiae adoratione, fervida deprecatione, Sacrarum Litterarum meditatione, religionibus. Etsi navissimus, constanter tamen in rerum caelestium contemplationem erat intentus. Summopere virtutes fidei, spei et caritatis explicavit. Exemplar fuit verae humilitatis et fortitudinis in multis rebus adversis et difficultatibus quas in ministerio subiit. Pauper natus, pauper vixit, liber rerum terrestrium immoderato studio. Se castigabat, quo magis actionis sanctificae gratiae pareret et in Dei manibus instrumentum fieret perfectius. Vehementer dilexit Ecclesiam, Romanum Pontificem, Episcopum suum suosque in sacerdotio fratres, quibuscum sincere et simpliciter operam consociavit. Extremis vitae annis, senectute et caecitate oppressus, longis gravibusque doloribus est affectus, qui eius spiritalem blanditiam auxerunt eumque fecerunt quasi lucernam clariorem et splendiorem in dies. Pie mortuus est die 5 mensis Ianuarii anno 1935. Fama sanctitatis, qua in vita floruit, crevit post eius mortem; quam ob rem Archiepiscopus Spoletiums Causam iniit canonizationis celebratione Processus Ordinarii Informativi (annis 1944-1947); quem secutae sunt Causae Introductio (Calendis Iuliis anno 1964) et celebratio Processus Apostolici (annis 1966-1968). Post Congressum Peculiarem Consultorum Theologorum et Congregationem Ordinariam Patrum Cardinalium et Episcoporum, coram Nobis, die 30 mensis Iunii anno 1986, editum est Decretum quo agnoscebamus Venerabilem Ser­vum Dei heroum more virtutes theologales, cardinales et adnexas exercuisse. Interim, ad beatificationem obtinendam, in dioecesi Aesina actus erat Processus Cognitionalis (annis 1982-1983) super sanatione, mira asserta, Dominae Augustae Abatelli, «shock ipovolemico gravissimo da emorragia post-partum in paziente con gestosi pre-eclamptica» correptae. Instrumentis Processus perspectis, haec sanatio, intercessioni sacerdotis Petri Bonilli tributa, est a Consilio Medicorum agnita subitanea, perfecta, mansura nec ex praesentibus cognitionibus explicabilis. Habitis igitur exitu cum faventi Congressu Peculiari Consultorum Theologorum et Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, die 3 mensis Iulii anno 1987, proditum est Decretum super miro. Denique decrevimus ut ritus Beatificationis fieret Romae die 24 mensis Aprilis anno Mariali 1988. Hodie igitur, in Foro Petriano, inter sacra hanc formulam pronuntiavimus: Nos, vota fratrum nostrorum Antonii Ambrosiano, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, Raimundi Torrella Cascante, Archiepiscopi Tarraconensis, Friderici Wetter, Archiepiscopi Monacensis et Frisingensis, Ismaelis Marii Castellano, Archiepiscopi Senensis-Collensis-Ilcinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Petrus Bonilli, Franciscus a Iesu Maria Ioseph Palau y Quer, Gaspar Stanggassinger et Sabina Petrilli, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Petri Bonilli die quinta Ianuarii; Francisci a Iesu Maria Ioseph Palau y Quer die vicesima Martii; Gasparis Stanggassinger die vicesima sexta Septembris; Sabinae Petrilli die decima octava Aprilis, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quae vero per has Litteras statuimus, et nunc et in posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Aprilis, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top