BEATA MAGDALENA DE CANOSSA SANCTA
ESSE
DECERNITUR ET DEFINITUR
«Deus tantum in Crucifixo Iesu» sententiola est, quae breviter astringit
vitam Beatae Magdalenae de Canossa. Caritas enim Christi cruci affixi illuminat
et penetrat spiritum eius a iuventute eamque bifariam dirigit: nempe, ad Deum
et ad proximum. Christum Crucifixum induendo Magdalena quaerit et invenit
unitatem vitae et modum Deum redamandi fratribus pauperioribus et egenis
serviendo.
Maria Sanctissima, quae ab ea vocatur «Mater caritatis apud crucem», alter
est eius amor. Ab ea discit quo modo instar filiorum Dei ametur et vivatur. Duo
condidit Instituta: nempe Filias Caritatis, iam toto terrarum orbe diffusas, et
Filios Caritatis, quos per totam vitam exoptavit, quos nascentes vidit paulo
ante quam mortua est, quique mire numero creverunt post centum fere annos
humilis occultationis.
Magdalena de Canossa Veronae orta est calendis Martiis anno MDCCLXXIV, tertio
loco, a marchione Octavio et Hungarica comitissa Teresia Szluha. Quinquennis
patris mortem et, duobus post annis, matris secundas nuptias est dolenter
experta.
Marchiones de Canossa Gallicae praeceptrici Magdalenam tradiderunt educandam
ad rationem vivendi nobili genere dignam, ad quod pertinebat. Educatio qua
instruebar – scripsit ad Religiosum sibi notum – aptior erat ad alias colendas
cogitationes, quam ad studium religiosum».
Quindecim annorum morbo affecta est, qui eam ad vitae periculum propemodum
adduxit. Post hoc discrimen prudentius et maturius votum revisit quod in
teneris senserat: «monialis fieri».
In suo memoriali libello ita dicit: «... animadverti me esse omnino
confirmatam in consilio manendi in statu virginali».
Septemdecim annos nata bis experiri conata est vitam monasterialem, sed
intellexit clatros impedire impetum se dedendi fratribus egentioribus, erga quos
se peculiariter vocari sentiebat.
Postquam ad palatium Canossa rediit, est ei delegata magni patrimonii
familiaris administratio.
Gravia in familiam officia cum deprecatione temperavit cumque exercitio
operum caritatis statui suo congruentium. Ut Matrona hospitalaria aegros
visebat urbis, catechesim multis domus suae famulis tradebat. Interim cum fide
exspectabat ut clarius Deus ostenderet viam ingrediendam. Et iis quidem annis
exspectationis Magdalena a Domino singularia lumina accepit et mysticos
impulsus, quae eam in suo munere apostolae, conditricis et matris directura
erant et sustentura.
Suprema Dei revelatio fuit ei Iesus Christus Crucifixus, in quo maximam
amoris Patris significationem vidit. Magdalena Deum cognovit in Iesu Christo
Crucifixo.
Locus biblicus, qui animum eius affecit in hebdomada sancta anno MDCCLXXXXV
«Inspice et fac secundum exemplar» (Es 25, 40) eam induxit ad intuendum intus,
in corde Christi, ad contemplanda «latitudinem, longitudinem, sublimitatem et
profundum» eius amoris (Eph 3, 18), et ad accipiendum in se «quod et in Christo
Iesu» (Phil 2, 5). Ex divinae Caritatis plenitudine, quam Deus Magdalenae
iniciebat quamque haec in corde excipiebat, cupiditate arsit eadem Beata se
tradendi adeo, ut non solum se divitiis privaret domus suae, sed etiam
seipsam spoliaret, usque ad vitam consumendam pro Christo, usque ad cupiendum «se pulverem fieri, si, hoc
modo – scripsit –, in toto mundo dividi potuisset,
dum Deus cognosceretur et amaretur».
Numquam corporaliter ex Italia exiit, sed cor eius ad «Polum» evagatum est,
et ad «Regionem ballaenarum».
Anno MDCCCV, in Ecclesiam fidelissima in eiusque legatos, Episcopo Veronensi
Domino Andreae Avogadro, «magnum consilium» suum subiecit, condendi scilicet
Institutum pro viris et Institutum pro mulieribus, ambo ad valetudinarium
spectantia, quae aegris spiritualiter assiderent et simul alterum pueros,
alterum puellas miseriores educandos curarent.
Episcopus Magdalenae suasit ut augeret et meliores redderet «scholar quae
caritatis dicebantur», eamque abstraxit ab aperiendo Instituto, quo aegris
cura adhiberetur.
Anno MDCCCVIII, ultimis familiae vinculis solutis, secessit cum aliquibus
sodalibus in quondam monasterium Sancti Ioseph Veronae in vico situm Sancto
Zenone et muneris serviendi Christo in pauperibus initium fecit.
Paucis annis, a pluribus Episcopis et parochis rogata, domus condidit
Venetiis, Mediolani, Bergomi, Tridenti. Cum mortua est, de aperiendis aliis
domibus in variis Italiae urbibus agebatur.
Cum iam morti proxima esset, Venetiis ad effectum est adductum quod tam
vehementer optaverat, Institutum nempe pro viris, post iteratos et irritos
conatus.
«In Crucis humilitate et obscuritate» pauci fratres plus saeculo facem
divinae caritatis tradiderunt, quam Magdalena in eorum cordibus accendit,
iidemque miro modo his decenniis solum multiplicati sunt.
Historia haec est «grani frumenti» quod, si mortuum fuerit, multum
fructum affert (cf. Io 12, 24).
Regula, quae Magdalena a Canossa scripsit pro Filiis Caritatis, vim haurit ex
Spiritu Christi Crucifixi.
Quinque sunt rationes apostolici laboris quas ea indicat, quarum tres «perennes et continuae»: puellarum educatio humana et christiana, catechesis
cuilibet personarum classi tradenda, adsiduitas aegris et praesertim moribundis
praebenda.
Cetera duo opera caritatis perennia et stabilia, sed intermittentia, sunt
formatio magistrarum ruralium et Exercitationes spiritales uti exitus omnium
apostolicarum congressionum, quibus Filiae Caritatis intersint pro variis earum
ministeriis.
Anno MDCCCXXVIII Regulae approbationem obtinuit a Papa Leone XII, estque
unamquamque filiam adhortata ut «integrum et perfectum Instituti spiritum
proderet post se venturis».
De vita decessit die decimo mensis Aprilis anno MDCCCXXXV, feria sexta in
Passione Domini, quem ipsa erat vaticinata.
Sanctitatis fama, quam sibi viva comparaverat, celeriter per urbem Veronam
manavit perque urbes, ubi filiae eius operabantur.
Corpus eius sepultum est in ecclesia Domus-Principis Veronae, a latere
altaris sinistro, moxque ad illud sunt populi peregrinationes susceptae.
A die XIV mensis Maii anni MDCCCLXVI ad diem III mensis Iulii anni MDCCCLXIX
actus est Veronae Processus Ordinarius super fama sanctitatis, super non cultu
et super scriptis. Sacra id temporis Rituum Congregatio Decretum edidit
Introductionis Causae die XV mensis Februarii anno MDCCCLXXVII.
A die III mensis Februarii anni MDCCCLXXXII ad diem III mensis Augusti anni
MDCCCLXXXXVIII celebratus est Processus Apostolicus de virtutibus heroum more
exercitis, cuius Decretum prodiit die VI mensis Ianuarii anno MCMXXVII.
Die XV mensis Augusti anno MCMXLI Sacra Congregatio foras dedit Decretum «Constare de duobus miraculis (...) de instantanea perfectaque sanatione sororis
Angelae Santambrogio a spondylo-arthrite cervicali tubercolari et sororis
Caeciliae Bettoni a gravissima et chronica viarum respirationis tubercolari
affectione».
Sollemnis beatificatio facta est die VII mensis Decembris anno MCMXXXXI a Pio
XII Summo Pontifice.
Cum esset ad Canonizationem procedendum, Congregationi pro Causis Sanctorum
exhibita est sanatio innuptae feminae Antoniae Sudati a gravi uveae
inflammatione exsudante acuta oculi dextri, quae facta est die XIV mensis
Novembris anno MCMLIII.
Actus est Processus Apostolicus Anconae a die XIII mensis Ianuarii ad diem
VI mensis Martii anno MCMLV.
Die VI mensis Iulii anno MCMLXXXVII Consilium Medicorum, ad quod est casus
relatus, affirmanter respondit.
Die XVI mensis Octobris anno MCMLXXXVII actus est faventi cum exitu
Congressus Peculiaris «super miraculo».
Die XI mensis Decembris coram Nobis proditum est Decretum «super miro».
Dein, post asseverantes Patrum Cardinalium et Praesulum, a Nobis in
Consistorium die III mensis Maii anno MCMLXXXVIII convocatorum, sententias,
statuimus ut Canonizationis ritus Romae fieret die II mensis Octobris anno
MCMLXXXVIII.
Hoc igitur fausto die, maxima cum Nostri animi et universi populi Dei
laetitia, in foro quod est ante Basilicam Sancti Petri in Vaticano, quo multi ex
orbis terrarum partibus advenerant, et ubi plures aderant S.R.E. Cardinales,
Archiepiscopi, Episcopi, Praelati Curiae Romanae, a Praefecto Congregationis pro
Causis Sanctorum, S.R.E. Cardinali Angelo Felici, rogati sumus ut Beatae
Magdalenae de Canossa Sanctorum Caelitum honores decerneremus. Itaque, postquam
auxilium omnium Sanctorum imploravimus ac Divino Spiritui preces adhibuimus,
vi supremi Magisterii quo fungimur et universae Ecclesiae Magistri officii ac
Christi Vicarii in terra, haec inter sacra declaravimus et decrevimus:
«Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita
et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,
Beatam Magdalenam de Canossa Sanctam esse decernimus et definimus, ac Sanctorum
Catalogo adscribimus, statuentes eam in universa Ecclesia inter Sanctos pia
devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quibus
prolatis vocibus praecepimus ut hae conficerentur expedirenturque Litterae
Decretales. Gratias autem et egimus Nos Deo una cum praesentibus atque sermonem
habuimus de novensili Sancta eiusque mirandse virtutibus et operibus, caeleste
eiusdem primi invocavimus patrocinium et augustiore ritu divinum sacrificium ad
eius pariter honorem facere perreximus. Quapropter omnibus, quae investiganda
et ponderanda fuerant, accuratissime peractis, singula ea quae supra
memoravimus, iam nunc toti Ecclesiae patefacimus, mandantes ut harum Litterarum
exemplis et locis, etiam typis editis, manu tamen alicuius tabellionis
subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus fides habeatur, quae his ipsis
tribueretur, si quando deinde exhiberentur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Octobris anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana