Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

DEUS TANTUM

BEATA MAGDALENA DE CANOSSA SANCTA
ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR

 

«Deus tantum in Crucifixo Iesu» sententiola est, quae breviter astringit vitam Beatae Magdalenae de Canossa. Caritas enim Christi cruci affixi illuminat et penetrat spiritum eius a iuventute eamque bifariam dirigit: nempe, ad Deum et ad proximum. Christum Crucifixum induendo Magdalena quaerit et invenit unitatem vitae et modum Deum redamandi fratribus pauperioribus et egenis serviendo.

Maria Sanctissima, quae ab ea vocatur «Mater caritatis apud crucem», alter est eius amor. Ab ea discit quo modo instar filiorum Dei ametur et vivatur. Duo condidit Instituta: nempe Filias Caritatis, iam toto terrarum orbe diffusas, et Filios Caritatis, quos per totam vitam exoptavit, quos nascentes vidit paulo ante quam mortua est, quique mire numero creverunt post centum fere annos humilis occultationis.

Magdalena de Canossa Veronae orta est calendis Martiis anno MDCCLXXIV, tertio loco, a marchione Octavio et Hungarica comitissa Teresia Szluha. Quinquennis patris mortem et, duobus post annis, matris secundas nuptias est dolenter experta.

Marchiones de Canossa Gallicae praeceptrici Magdalenam tradiderunt educandam ad rationem vivendi nobili genere dignam, ad quod pertinebat. Educatio qua instruebar – scripsit ad Religiosum sibi notum – aptior erat ad alias colendas cogitationes, quam ad studium religiosum».

Quindecim annorum morbo affecta est, qui eam ad vitae periculum propemodum adduxit. Post hoc discrimen prudentius et maturius votum revisit quod in teneris senserat: «monialis fieri».

In suo memoriali libello ita dicit: «... animadverti me esse omnino confirmatam in consilio manendi in statu virginali».

Septemdecim annos nata bis experiri conata est vitam monasterialem, sed intellexit clatros impedire impetum se dedendi fratribus egentioribus, erga quos se peculiariter vocari sentiebat.

Postquam ad palatium Canossa rediit, est ei delegata magni patrimonii familiaris administratio.

Gravia in familiam officia cum deprecatione temperavit cumque exercitio operum caritatis statui suo congruentium. Ut Matrona hospitalaria aegros visebat urbis, catechesim multis domus suae famulis tradebat. Interim cum fide exspectabat ut clarius Deus ostenderet viam ingrediendam. Et iis quidem annis exspectationis Magdalena a Domino singularia lumina accepit et mysticos impulsus, quae eam in suo munere apostolae, conditricis et matris directura erant et sustentura.

Suprema Dei revelatio fuit ei Iesus Christus Crucifixus, in quo maximam amoris Patris significationem vidit. Magdalena Deum cognovit in Iesu Christo Crucifixo.

Locus biblicus, qui animum eius affecit in hebdomada sancta anno MDCCLXXXXV «Inspice et fac secundum exemplar» (Es 25, 40) eam induxit ad intuendum intus, in corde Christi, ad contemplanda «latitudinem, longitudinem, sublimitatem et profundum» eius amoris (Eph 3, 18), et ad accipiendum in se «quod et in Christo Iesu» (Phil 2, 5). Ex divinae Caritatis plenitudine, quam Deus Magdalenae iniciebat quamque haec in corde excipiebat, cupiditate arsit eadem Beata se tradendi adeo, ut non solum se divitiis privaret domus suae, sed etiam seipsam spoliaret, usque ad vitam consumendam pro Christo, usque ad cupiendum «se pulverem fieri, si, hoc modo – scripsit –, in toto mundo dividi potuisset, dum Deus cognosceretur et amaretur».

Numquam corporaliter ex Italia exiit, sed cor eius ad «Polum» evagatum est, et ad «Regionem ballaenarum».

Anno MDCCCV, in Ecclesiam fidelissima in eiusque legatos, Episcopo Veronensi Domino Andreae Avogadro, «magnum consilium» suum subiecit, condendi scilicet Institutum pro viris et Institutum pro mulieribus, ambo ad valetudinarium spectantia, quae aegris spiritualiter assiderent et simul alterum pueros, alterum puellas miseriores educandos curarent.

Episcopus Magdalenae suasit ut augeret et meliores redderet «scholar quae caritatis dicebantur», eamque abstraxit ab aperiendo Instituto, quo aegris cura adhiberetur.

Anno MDCCCVIII, ultimis familiae vinculis solutis, secessit cum aliquibus sodalibus in quondam monasterium Sancti Ioseph Veronae in vico situm Sancto Zenone et muneris serviendi Christo in pauperibus initium fecit.

Paucis annis, a pluribus Episcopis et parochis rogata, domus condidit Venetiis, Mediolani, Bergomi, Tridenti. Cum mortua est, de aperiendis aliis domibus in variis Italiae urbibus agebatur.

Cum iam morti proxima esset, Venetiis ad effectum est adductum quod tam vehementer optaverat, Institutum nempe pro viris, post iteratos et irritos conatus.

«In Crucis humilitate et obscuritate» pauci fratres plus saeculo facem divinae caritatis tradiderunt, quam Magdalena in eorum cordibus accendit, iidemque miro modo his decenniis solum multiplicati sunt.

Historia haec est «grani frumenti» quod, si mortuum fuerit, multum fructum affert (cf. Io 12, 24).

Regula, quae Magdalena a Canossa scripsit pro Filiis Caritatis, vim haurit ex Spiritu Christi Crucifixi.

Quinque sunt rationes apostolici laboris quas ea indicat, quarum tres «perennes et continuae»: puellarum educatio humana et christiana, catechesis cuilibet personarum classi tradenda, adsiduitas aegris et praesertim moribundis praebenda.

Cetera duo opera caritatis perennia et stabilia, sed intermittentia, sunt formatio magistrarum ruralium et Exercitationes spiritales uti exitus omnium apostolicarum congressionum, quibus Filiae Caritatis intersint pro variis earum ministeriis.

Anno MDCCCXXVIII Regulae approbationem obtinuit a Papa Leone XII, estque unamquamque filiam adhortata ut «integrum et perfectum Instituti spiritum proderet post se venturis».

De vita decessit die decimo mensis Aprilis anno MDCCCXXXV, feria sexta in Passione Domini, quem ipsa erat vaticinata.

Sanctitatis fama, quam sibi viva comparaverat, celeriter per urbem Veronam manavit perque urbes, ubi filiae eius operabantur.

Corpus eius sepultum est in ecclesia Domus-Principis Veronae, a latere altaris sinistro, moxque ad illud sunt populi peregrinationes susceptae.

A die XIV mensis Maii anni MDCCCLXVI ad diem III mensis Iulii anni MDCCCLXIX actus est Veronae Processus Ordinarius super fama sanctitatis, super non cultu et super scriptis. Sacra id temporis Rituum Congregatio Decretum edidit Introductionis Causae die XV mensis Februarii anno MDCCCLXXVII.

A die III mensis Februarii anni MDCCCLXXXII ad diem III mensis Augusti anni MDCCCLXXXXVIII celebratus est Processus Apostolicus de virtutibus heroum more exercitis, cuius Decretum prodiit die VI mensis Ianuarii anno MCMXXVII.

Die XV mensis Augusti anno MCMXLI Sacra Congregatio foras dedit Decretum «Constare de duobus miraculis (...) de instantanea perfectaque sanatione sororis Angelae Santambrogio a spondylo-arthrite cervicali tubercolari et sororis Caeciliae Bettoni a gravissima et chronica viarum respirationis tubercolari affectione».

Sollemnis beatificatio facta est die VII mensis Decembris anno MCMXXXXI a Pio XII Summo Pontifice.

Cum esset ad Canonizationem procedendum, Congregationi pro Causis Sanctorum exhibita est sanatio innuptae feminae Antoniae Sudati a gravi uveae inflammatione exsudante acuta oculi dextri, quae facta est die XIV mensis Novembris anno MCMLIII.

Actus est Processus Apostolicus Anconae a die XIII mensis Ianuarii ad diem VI mensis Martii anno MCMLV.

Die VI mensis Iulii anno MCMLXXXVII Consilium Medicorum, ad quod est casus relatus, affirmanter respondit.

Die XVI mensis Octobris anno MCMLXXXVII actus est faventi cum exitu Congressus Peculiaris «super miraculo».

Die XI mensis Decembris coram Nobis proditum est Decretum «super miro». Dein, post asseverantes Patrum Cardinalium et Praesulum, a Nobis in Consistorium die III mensis Maii anno MCMLXXXVIII convocatorum, sententias, statuimus ut Canonizationis ritus Romae fieret die II mensis Octobris anno MCMLXXXVIII.

Hoc igitur fausto die, maxima cum Nostri animi et universi populi Dei laetitia, in foro quod est ante Basilicam Sancti Petri in Vaticano, quo multi ex orbis terrarum partibus advenerant, et ubi plures aderant S.R.E. Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi, Praelati Curiae Romanae, a Praefecto Congregationis pro Causis Sanctorum, S.R.E. Cardinali Angelo Felici, rogati sumus ut Beatae Magdalenae de Canossa Sanctorum Caelitum honores decerneremus. Itaque, postquam auxilium omnium Sanctorum imploravimus ac Divino Spiritui preces adhibuimus, vi supremi Magisterii quo fungimur et universae Ecclesiae Magistri officii ac Christi Vicarii in terra, haec inter sacra declaravimus et decrevimus:

«Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatam Magdalenam de Canossa Sanctam esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eam in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quibus prolatis vocibus praecepimus ut hae conficerentur expedirenturque Litterae Decretales. Gratias autem et egimus Nos Deo una cum praesentibus atque sermonem habuimus de novensili Sancta eiusque mirandse virtutibus et operibus, caeleste eiusdem primi invocavimus patrocinium et augustiore ritu divinum sacrificium ad eius pariter honorem facere perreximus. Quapropter omnibus, quae investiganda et ponderanda fuerant, accuratissime peractis, singula ea quae supra memoravimus, iam nunc toti Ecclesiae patefacimus, mandantes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis editis, manu tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus fides habeatur, quae his ipsis tribueretur, si quando deinde exhiberentur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Octobris anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana