VENERABILI DEI SERVAE MARIAE MARGARITAE
CAIANI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Cui adsimilabimus regnum Dei? aut cui
parabolae comparabimus illud? Sicut granum sinapis, quod, cum seminatum fuerit in
terra, minus est omnibus seminibus quae sunt in terra et, cum seminatum fuerit,
ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint
sub umbra eius aves caeli habitare» (Mc 4, 30-32).
Vitae curriculum Mariae Margaritae Caiani cum sinapis grano conferri potest.
Ipsa enim ut uberrimos caperet fructus, parvi nempe seminis instar, aterrimam
experta est noctem et longissimam, cui fait «quotidie mori».
Podii Caiani orta Iacobo et Aloisia Fortini, die nempe II mensis Novembris
anno MDCCCLXIII, proximo die sacro fonte abluta est eique nomen indiderunt
Mariae Annae Rosae, quae tertium ex quinque liberis obtinuerat locum.
In Tuscia adolevit, dum e domo ipsa populoque fidem hauriebat amorisque
sensum atque famulatus in desertissimos disiectissimosque homines.
Ab ineunte aetate laeto sedatoque animo eminuit quo unumquemque conveniebat
enituitque potissimum pueris atque aegrotis sui ipsius oppidi prompta voluntate
succurrendo.
De sui loci necessitatibus sollicita, missionalem consuetudinem colebat
spiritu pariter imbuta famulatus, ut accommodaret se condicionibus maxime
disparibus, cum earundem indicia perscrutaretur quae sub Evangelii lumine
interpretabatur.
Citissime acerbitates luctusque experta est, casibus familiarihus
obvenientibus calamitosis, primum scilicet diuturno morbo fratris Gustavi, qui
ab ea curatus, admodum iuvenis mortuus est, post, parentum obitu.
Anno MDCCCXCIII, die VI mensis Octobris, donationem sui ipsius cupiens
confirmare se Deo devovendo religiosam, domum reliquit suumque pagum, ut
Benedictinarum in monasterio Pistoriensi vocationi suae obsecundaret. Sed
continuo animadvertit ad contemplativam vitam se vocari in mundo atque per
peculiarem eventum animo praecepit quod esset de se consilium divinum.
Quandoquidem enim preces effiagitabantur pro morituri conversione sacraments
respuentis, funditus huic proposito Venerabilis Dei Serva parentem se vehementer
praebuit: «Mater, inquit abbatissae, mitte me eum curaturam ...». Mensis
Novembris idcirco die V eiusdem anni pagum suum patruum repetiit, ad Dei
voluntatem adimplendam parata.
Subsequentibus autem annis res adversas experta est, solitudinem nempe, haud
semel de se iniquum iudicium, quae laboriose pariter Dei voluntatem perquirebat,
dum eiusdem in paupertatis tenuitatisque sensum inclinabat animus.
In familia profecto inque paroecia et opere, quod eam sinebat complures
illius pagi offendere homines, vitam suam terebat, quos quidem saepe ad
ecclesiam perducere valebat et eos ad paenitentiam parare ac Paschali tempore ad
Eucharistiam. Aegrotis assidebat, iis praesertim quos in ipso mortis limine ad
ingrediendam aeternitatem componebat.
Parentes ipsi eidem pueros concredebant, cum educandi facultatibus eam
praeditam agnoscerent.
In schola, inope quidem et saepe mutabili, dum locus grandior exspectabatur
et commodior, legere nempe, scribere, computare, docebantur pueri aliquodve
opus factitare. Pauperrimas autem puellas speciali ratione curari cupiebat, «quia earundem ordo
– aiebat – frequentior est atque indigentior auxilio et
adiumento».
«Levaminis quanto plus pauperibus affertur – asseverabat – tanto maior
gloria et solacium Iesu Cordi datur, qui vero sibi reputat patratum quodcumque
derelictis impertitur, indigentibus et miseris» (cf. Mt 25, 31 s.).
Quo magis profecto sinapis granum moriebatur, sensim se Domino Iesu dedendo,
eo uberior erat fructus. Socias enim in eadem vitae consuetudine seduloque Podii
Caiani gentis famulatu sibi ascivit.
Nam die XV mensis Decembris anno MCMII, una cum quinque sociis vestimentum
religiosum induit, Episcopo comprobante dioecesano, quae porro Institutum
condidit Minimarum Sororum a S. Corde quaeque sibi nomen pariter imposuit Mariam
Margaritam. Dux exstitit eadem recens conditae religiosae familiae, quae S.
Francisci Assisinatis spiritu imbuta, suarum filiarum voluit humilitatem,
tenuitatem, paupertatem laetitiamque esse virtutes peculiares.
Instituto in illo precatio vitaque fraterna maximum obtinebant locum, dum
ipsum novis sodalibus magis magisque locupletatur.
Quas deinde adversitates experiebatur, contumelias et acerbitates, dederunt
hae nimirum copiam cum Christi amore oblationeque se sociandi.
Copiosa recidit Patris indulgentia et misericordia in ipsius operam, levem
quidem subtilemque, quae vel parvas necessitates spectabat aegrotantium, puerorum, matrumfamilias, miserorum blasphematorum,
sacerdotum, qui veluti maternum in eadem inveniebant fulcimentum. Quamvis parum
ingenuas artes coluisset, mater exstitit ipsa prudens blandaque, sciens pariter amabiliter
aeque ac firmiter suas spiritales filias perducere. LVIII dumtaxat annos nata de vita decessit, in illo loco
qui vulgo Montughi appellatur, die videlicet VIII mensis Augusti, anno MCMXXI,
quae autem XVIII religiosas domus reliquit atque CL sorores.
Eiusdem sanctitatis fama cito increbrescente, sacrorum Pistoriensis Antistes
Processum Ordinarium Informativum incohavit (annis MCMLII-MCMLVII), quem eadem
in dioecesi subsecutus est Processus Additionalis.
Theologorum Consultorum Peculiaris Congressus, die nempe XXV mensis Februarii
anno MCMLXXXVI peractus, heroicas esse edixit virtutes, quas Dei Serva
exercuerat.
Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium et Episcoporum
Congregatione Ordinaria coadunata, agnitum est heroum in modum theologales,
cardinales virtutes iisdemque adnexas coluisse Dei Servam. Cuius decretum
deinceps Nobis coram die V mensis Iunii anno MCMLXXXVI est recitatum.
Die VIII mensis Februarii anno MCMLXXXVIII sanationem miram quandam eidem
tributam comprobavimus. Quapropter diem beatificationis praestituimus in diem
XXIII mensis Aprilis anno MCMLXXXIX.
Hodie in Petriano foro igitur inter sacra haec sumus elocuti: «Nos vota
Fratrum nostrorum Eliae Yanes Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, Hugonis
Poletti, Vicarii nostri in Urbe, Simonis Scatizzi, Episcopi Pistoriensis atque
Aloisii Alberti Vachon, Archiepiscopi Quebecensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus,
ut Venerabiles Servi Dei Martinus a Sancto Nicolao, Melchior a Sancto Augustino,
Maria a Iesu Bono Pastore, Maria Margarita Caiani, et Maria Catharina a Sancto
Augustino, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum
natali: Martini a Sancto Nicolao et Melchioris a Sancto Augustino, die undecima
Decembris; Mariae a Iesu Bono Pastore, die vicesima prima Novembris; Mariae
Margaritae Caiani, die octava Augusti; Mariae Catharinae a Sancto Augustino,
die octava Maii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Christi Domini mandato omnino obsequens Beata haec, temporalibus rebus
prorsus abdicatis, peculiari studio humilioris ordinis se dedidit hominibus,
quibus assidue inserviens admirabiles consecuta est virtutes. Exemplum esse
ideirco potest ipsa salubre omnibus qui cotidie rebus nunc humanis implicantur,
quique identidem salutarem Evangelii viam amittunt, immerito terrena iudicia et
argumenta persequentes.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus quibuslibet haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Aprilis, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana