Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUI ADSIMILABIMUS

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE MARGARITAE CAIANI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Cui adsimilabimus regnum Dei? aut cui parabolae comparabimus illud? Sicut granum sinapis, quod, cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus quae sunt in terra et, cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare» (Mc 4, 30-32).

Vitae curriculum Mariae Margaritae Caiani cum sinapis grano conferri potest. Ipsa enim ut uberrimos caperet fructus, parvi nempe seminis instar, aterrimam experta est noctem et longissimam, cui fait «quotidie mori».

Podii Caiani orta Iacobo et Aloisia Fortini, die nempe II mensis Novembris anno MDCCCLXIII, proximo die sacro fonte abluta est eique nomen indiderunt Mariae Annae Rosae, quae tertium ex quinque liberis obtinuerat locum.

In Tuscia adolevit, dum e domo ipsa populoque fidem hauriebat amorisque sensum atque famulatus in desertissimos disiectissimosque homines.

Ab ineunte aetate laeto sedatoque animo eminuit quo unumquemque conveniebat enituitque potissimum pueris atque aegrotis sui ipsius oppidi prompta voluntate succurrendo.

De sui loci necessitatibus sollicita, missionalem consuetudinem colebat spiritu pariter imbuta famulatus, ut accommodaret se condicionibus maxime disparibus, cum earundem indicia perscrutaretur quae sub Evangelii lumine interpretabatur.

Citissime acerbitates luctusque experta est, casibus familiarihus obvenientibus calamitosis, primum scilicet diuturno morbo fratris Gustavi, qui ab ea curatus, admodum iuvenis mortuus est, post, parentum obitu.

Anno MDCCCXCIII, die VI mensis Octobris, donationem sui ipsius cupiens confirmare se Deo devovendo religiosam, domum reliquit suumque pagum, ut Benedictinarum in monasterio Pistoriensi vocationi suae obsecundaret. Sed continuo animadvertit ad contemplativam vitam se vocari in mundo atque per peculiarem eventum animo praecepit quod esset de se consilium divinum.

Quandoquidem enim preces effiagitabantur pro morituri conversione sacraments respuentis, funditus huic proposito Venerabilis Dei Serva parentem se vehementer praebuit: «Mater, inquit abbatissae, mitte me eum curaturam ...». Mensis Novembris idcirco die V eiusdem anni pagum suum patruum repetiit, ad Dei voluntatem adimplendam parata.

Subsequentibus autem annis res adversas experta est, solitudinem nempe, haud semel de se iniquum iudicium, quae laboriose pariter Dei voluntatem perquirebat, dum eiusdem in paupertatis tenuitatisque sensum inclinabat animus.

In familia profecto inque paroecia et opere, quod eam sinebat complures illius pagi offendere homines, vitam suam terebat, quos quidem saepe ad ecclesiam perducere valebat et eos ad paenitentiam parare ac Paschali tempore ad Eucharistiam. Aegrotis assidebat, iis praesertim quos in ipso mortis limine ad ingrediendam aeternitatem componebat.

Parentes ipsi eidem pueros concredebant, cum educandi facultatibus eam praeditam agnoscerent.

In schola, inope quidem et saepe mutabili, dum locus grandior exspectabatur et commodior, legere nempe, scribere, computare, docebantur pueri aliquodve opus factitare. Pauperrimas autem puellas speciali ratione curari cupiebat, «quia earundem ordo – aiebat – frequentior est atque indigentior auxilio et adiumento».

«Levaminis quanto plus pauperibus affertur – asseverabat – tanto maior gloria et solacium Iesu Cordi datur, qui vero sibi reputat patratum quodcumque derelictis impertitur, indigentibus et miseris» (cf. Mt 25, 31 s.).

Quo magis profecto sinapis granum moriebatur, sensim se Domino Iesu dedendo, eo uberior erat fructus. Socias enim in eadem vitae consuetudine seduloque Podii Caiani gentis famulatu sibi ascivit.

Nam die XV mensis Decembris anno MCMII, una cum quinque sociis vestimentum religiosum induit, Episcopo comprobante dioecesano, quae porro Institutum condidit Minimarum Sororum a S. Corde quaeque sibi nomen pariter imposuit Mariam Margaritam. Dux exstitit eadem recens conditae religiosae familiae, quae S. Francisci Assisinatis spiritu imbuta, suarum filiarum voluit humilitatem, tenuitatem, paupertatem laetitiamque esse virtutes peculiares.

Instituto in illo precatio vitaque fraterna maximum obtinebant locum, dum ipsum novis sodalibus magis magisque locupletatur.

Quas deinde adversitates experiebatur, contumelias et acerbitates, dederunt hae nimirum copiam cum Christi amore oblationeque se sociandi.

Copiosa recidit Patris indulgentia et misericordia in ipsius operam, levem quidem subtilemque, quae vel parvas necessitates spectabat aegrotantium, puerorum, matrumfamilias, miserorum blasphematorum, sacerdotum, qui veluti maternum in eadem inveniebant fulcimentum. Quamvis parum ingenuas artes coluisset, mater exstitit ipsa prudens blandaque, sciens pariter amabiliter aeque ac firmiter suas spiritales filias perducere. LVIII dumtaxat annos nata de vita decessit, in illo loco qui vulgo Montughi appellatur, die videlicet VIII mensis Augusti, anno MCMXXI, quae autem XVIII religiosas domus reliquit atque CL sorores.

Eiusdem sanctitatis fama cito increbrescente, sacrorum Pistoriensis Antistes Processum Ordinarium Informativum incohavit (annis MCMLII-MCMLVII), quem eadem in dioecesi subsecutus est Processus Additionalis.

Theologorum Consultorum Peculiaris Congressus, die nempe XXV mensis Februarii anno MCMLXXXVI peractus, heroicas esse edixit virtutes, quas Dei Serva exercuerat.

Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium et Episcoporum Congregatione Ordinaria coadunata, agnitum est heroum in modum theologales, cardinales virtutes iisdemque adnexas coluisse Dei Servam. Cuius decretum deinceps Nobis coram die V mensis Iunii anno MCMLXXXVI est recitatum.

Die VIII mensis Februarii anno MCMLXXXVIII sanationem miram quandam eidem tributam comprobavimus. Quapropter diem beatificationis praestituimus in diem XXIII mensis Aprilis anno MCMLXXXIX.

Hodie in Petriano foro igitur inter sacra haec sumus elocuti: «Nos vota Fratrum nostrorum Eliae Yanes Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, Hugonis Poletti, Vicarii nostri in Urbe, Simonis Scatizzi, Episcopi Pistoriensis atque Aloisii Alberti Vachon, Archiepiscopi Quebecensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Martinus a Sancto Nicolao, Melchior a Sancto Augustino, Maria a Iesu Bono Pastore, Maria Margarita Caiani, et Maria Catharina a Sancto Augustino, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Martini a Sancto Nicolao et Melchioris a Sancto Augustino, die undecima Decembris; Mariae a Iesu Bono Pastore, die vicesima prima Novembris; Mariae Margaritae Caiani, die octava Augusti; Mariae Catharinae a Sancto Augustino, die octava Maii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Christi Domini mandato omnino obsequens Beata haec, temporalibus rebus prorsus abdicatis, peculiari studio humilioris ordinis se dedidit hominibus, quibus assidue inserviens admirabiles consecuta est virtutes. Exemplum esse ideirco potest ipsa salubre omnibus qui cotidie rebus nunc humanis implicantur, quique identidem salutarem Evangelii viam amittunt, immerito terrena iudicia et argumenta persequentes.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Aprilis, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana