IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SANCTOS RECTE
S. IOANNIS BAPTISTAE TEMPLUM IN OPPIDO LOCATUM QUOD «PAECZEW»
VOCATUR
ET ID AD SIEDLCENSEM SEU PODLACHIENSEM DIOECESIM
PERTINENS AD GRADUM
ATTOLLITUR BASILICAE
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctos recte coli et a populo fideli invocari
omnino comprobat Ecclesia, quandoquidem hi caelestibus gaudiis fruentes veluti
advocati apud Deum habentur. Quam ob causam utpote cum Venerabilis Frater
Ioannes Mazur, Episcopus Siedlcensis seu Podlachiensis, litteris die XI mensis
Octobris anno MCMLXXXVIII datis, multa quidem prece suo nomine pariter ac suorum
fidelium, ut sacra illa aedes S. Ioanni Baptistae dicata, quae in oppido exstat
a Polonis «Parczew» vocitato quaeque in ipsius dioecesi sita est, titulo ac
gradu honestaretur Basilicae minoris, petiisset, Nos profecto, ratione pietatis
habita quae ornamento hoc confirmatur, prompto sane animo Venerabilis Fratris
expostulationibus annuendum esse censuimus. Itaque ea probantes quae
Congregatio pro Cultu Divino decrevit, factis a Nobis quondam facultatibus,
atque hac de re statuit, Apostolica Nostra usi potentate, paroeciale templum de
quo supra est facta mentio idemque S. Ioanni Baptistae dicatum in numerum
adscribimus Basilicarum Minorum, iuribus similiter ac privilegiis concessis huic
condicioni convenientibus, dummodo ea serventur quae Decretum «De titulo
Basilicae Minoris» praescribit, die VI mensis Iunii editum, anno MCMLXVIII.
Contrariis rebus minime obsistentibus. Ceterum haud sumus nescii istic rem
christianam florere atque efficaciter eam hominibus qui circa sunt opitulari.
Attamen, dignitatis evectio haec speramus fore ut studiosius incitet animos ad
perfectiora appetenda atque patranda praestantiora.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Aprilis, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana