VENERABILI SERVAE DEI GERTRUDI COMENSOLI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Uti antea, sic hodie, non fit in Ecclesia
sanctitatis progressus, quin prosperi exitus fidem trahat ex eucharistico
mysterio. Item, in provincia vitae socialis, summa pacis et iustitiae,
aequitatis et genuinae libertatis bona, vehementer ab hominibus huius aetatis
optata, non tamen obtenta vel post conatus immanes et acerbas experientias,
plures et efficaciores socios haberent, si crebriores essent proborum
multitudines, qui ex Sacramento Dei-nobiscum viverent» (Discorsi e
Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, vol. XV [1953-1954] 298, Tip. Pol.
Vaticana 1954).
In vita fidelium et Ecclesiae Eucharistiam centrum esse pro certo habuit et
excellenter testificata est etiam Venerabilis Serva Dei Gertrudis Comensoli,
quae ex mysterio eucharistico, sedulo meditato atque adorato, fideliter et
amanter didicit vestigiis insistere divini Magistri et vires hausit, quibus Deo
et animis cum magnanimitate et constantia serviret a iuventute usque ad ultimos
vitae dies.
Venerabilis Serva Dei in pago Bienno orta est, intra fines dioecesis
Brixiensis, die 18 mensis Ianuarii a. 1847 a Carolo Comensoli et Anna Maria
Milesi, qui ei in baptismate nomen indiderunt Catharinam. Puellula, divinae
gratiae respondens et bonae educationi qua est in familia instructa, coepit
ostendere vehemens studium amandi Deum et singularem erga Eucharistiam atque
Virginem Mariam religionem. Iam tum statuit nullum alium sponsum habere nisi
Christum et tempus insumere, potius quam in iocis puerilibus, in proximi
servitio, in deprecatione et in paenitentia. Confessore moderante omni ope nisa
est in via christianae perfectionis progredi, utque hoc obtineret propositum
institit, praeter cetera, in diligenter exercenda oboedientia, humilitate,
abnegatione sui atque perfecta cum divina voluntate consensione, omne vel
veniale peccatum voluntarium fugiens. Solum Iesum amare contendit et efficere ut
amaretur tantumque in hac mente confirmata est, ut putaret se posse illam plene
perficere in sola vita consecrata. Qua re anno 1862 ingressa est Institutum
Filiarum a Caritate in oppido Lovere (in dioecesi Brixiensi), sed paucis post
mensibus propter valetudinis causam domum rediit. Anno 1864 sodalis facta est
Societatis Filiarum Sanctae Angelae Merici. Novitiarum magistra est creata et
apostolatui se dedit apud puellas et puerulos, quos saepe coram Iesu
Eucharistico adducebat. At interea fervor, quo ad illud usque tempus
flagraverat, minui coepit et, quorundam propinquorum familiaritate diducta,
rerum mundi inanium illecebram experta est. Sed amor in Deum superavit et in
eius animo iterum et in perpetuum dominatus est.
Anno 1869, ob difficiles familiae condiciones oeconomicas ad famulatum
migravit praepositi Clariensis et postea nobilis dominae S. Gervasii ad Adduam,
in dioecesi Bergomensi siti. Suis famulae minime neglectis munibus, alacriter in
res Spiritus incubuit et, una cum aliquibus puellis, in apostolatum apud
iuventutem femininam inque misericordiae operas. Eodem tempore inveteratam
appetitionem ad exitum adduxit condendi Institutum Religiosum adorationi
eucharisticae colendae; quod evenit die 15 mensis Decembris anno 1882, cum
approbatione Episcopi Bergomensis et auxilio sacerdotis Servi Dei Francisci
Spinelli, qui primus fuit Superior orientis Congregationis a Sanctissimo
Sacramento. Biennio post Serva Dei cum quinque sociis vestem religiosam induit
nomenque cepit Sororem Gertrudem a Ss.mo Sacramento. Opus, prudenter a
Conditrice gubernatum, initio celeriter crevit et copiose: vocationes
frequentes concurrebant et parentibus orbatae, quibus administrabatur,
continenter numero augebantur. Sed tempus venit, cum durissimum factum est
discrimen, quod Institutum acerbe laceravit et ad patrimonii naufragium adduxit.
In his rebus adversis Venerabilis Serva Dei eminuit eximio spiritu
humilitatis, patientiae et caritatis; ex animo rerum, quae acciderant, noxiis
ignovit et, auxilio fisa Providentiae, carptam viam non dereliquit sed
Congregationem recreavit, quae prudentiae causa ad tempus se contulit in
dioecesim Laudensem, ubi ab illo Episcopo est canonice approbata, die 8 mensis
Septembris anno 1891. Insequenti anno Venerabilis Serva Dei professionem
perpetuam fecit. Bergomum reversa, reliquam vitam egit generose nitens, utpote
Antistita Generalis, pro regimine sui Instituti et pro Sororum formatione, quas
sapientibus institutionibus et magis etiam exempli bonitate ad Dei et pauperum
amorem educavit.
Quod ceteros docebat, ipsa diligentissime explicabat, constanter et cum
spiritus gaudio. Omnibus videbatur nihil aliud appetere, nisi in Christi
imitatione progredi sine intermissione et omnibus viribus agere pro Dei regni
auctu super terram. Magna fide fulta et industria caritate, se familiaritate
Domini delectabat et diligenti eius voluntatis exsecutione. Ut Deo placeret,
continuo se ipsam abnegavit, crucem suam fortiter et laete tulit, paenitentiam
exercuit et voluntariam castigationem, vota religiosa rectissime observavit,
assidua fuit in precatione tum privata tum communi, et praesertim sedula et
fervida in adoratione Ss.mae Eucharistiae, quam appellabat suum in terris
paradisum, inque eius cultu fovendo in Sororibus et in populo. Constans cum
Christo spiritalis coniunctio purum et indefatigatum in ea aluit amorem in
proximum. Namque tamquam vera mater fuit Sororibus et puellis parentibus
orbatis, quas eius Congregatio curabat; sollicita erat de animarum salute ac
de infidelium peccatorumque conversione; maerentes consolabatur et aegrotos;
liberalis in pauperes erat, prompta ad ignoscendum offendentibus; deprecabatur
et ad deprecandum hortabatur pro Purgatorii puenas animis luentibus. Dilectae
Ecclesiae obsequens et grata doctrinam et normas est secuta et sincera
veneratione est Romanum Pontificem prosecuta, Episcopos et sacerdotes, quos suis
cotidianis precibus sustinebat.
Omnia quae gloriae Deo erant et proximo utilitati humiliter faciebat et
prudenter, prompte et gratuito, incommodorum neglegens exinde adversus eam
orientium. Ita se gessit usque ad extremos vitae dies et, cum necopinato morbo
correpta in conspectu mortis fuit, magna cum tranquillitate, uti solebat, ad Dei
voluntatem se conformavit. Priusquam de hoc mundo excederet Sorores est
allocuta: «Regulae observantiam suadeo vobis, silentium, castigationem,
paupertatem, oboedientiam». Aeternitatem intravit, ad quam semper
contenderat, die 18 mensis Februarii anno 1903, postremum ad tabernaculum
respiciens.
Fama sanctitatis, quam sibi viva comparaverat, mansit, quin crevit post
mortem; quocirca Episcopus Bergomensis Causam iniit eius canonizationis
celebratione Processus Ordinarii Informativi, annis 1928-1932. Summus Pontifex
Pius XII eius Causae introductionem decrevit die 4 mensis Iunii anno 1941;
postea actus est Processus Apostolicus. Consuetis expletis inquisitionibus apud
Sacram id temporis Rituum Congregationem, die 26 mensis Aprilis anno 1961, coram
Summo Pontifice Ioanne XXIII, est promulgatum Decretum, quo agnoscebatur
Venerabilem Servam Dei heroum in modum virtutes theologales, cardinales et
adnexas exercuisse. Post haec, apud Curiam episcopalem Tubaraoensem in Brasilia
instructus est Processus canonicus de coniecta sanatione divinitus affecta
pueri Solani Pavarin. Inspecto casu, exitu cum secundo, a Consilio Medicorum et
dein a Consultoribus Theologis atque a Patribus Cardinalibus et Episcopis, per
Decretum die 13 mensis Maii anni 1989 confessi sumus illam sanationem esse vere
miram habendam utque talem deprecationi tribuendam Venerabilis Servae Dei
Gertrudis Comensoli. Postillac statuimus ut beatificationis ritus Romae
celebraretur Calendis Octobribus eodem anno.
Hodie, igitur, in foro ante Vaticanam Basilicam Sancti Petri, inter sacra
hanc formulam ediximus: «Nos, vota Fratrum nostrorum Raphaëlis Torija de la
Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Florini Tagliaferri, Episcopi
Viterbiensis, Iulii Oggioni, Episcopi Bergomensis, et Theodori Ubeba Gramage,
Episcopi Maioricensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles
Servi Dei Nicephorus Díez Tejerina et viginti quinque socii, martyres,
Laurentius Maria Salvi, Gertrudis Catharina Comensoli et Francisca Anna Cirer
Carbonell Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum
natali: Nicephori Díez Tejerina et viginti quinque Sociorum, martyrum, die
vicesima tertia Iulii, Laurentii Mariae Salvi die duodecima Iunii, Gertrudis
Catharinae Comensoli die decima octava Februarii et Franciscae Annae Cirer
Carbonell die vicesima septima Februarii, in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Haec, quae decrevimus, nunc et in posterum firma et rata esse volumus, rebus
quibuslibet contrariis haud obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die primo mensis
Octobris anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri
undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana