Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UTI ANTEA

VENERABILI SERVAE DEI GERTRUDI COMENSOLI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Uti antea, sic hodie, non fit in Ecclesia sanctitatis progressus, quin prosperi exitus fidem trahat ex eucharistico mysterio. Item, in provincia vitae socialis, summa pacis et iustitiae, aequitatis et genuinae libertatis bona, vehementer ab hominibus huius aetatis optata, non tamen obtenta vel post conatus immanes et acerbas experientias, plures et efficaciores socios haberent, si crebriores essent proborum multitudines, qui ex Sacramento Dei-nobiscum viverent» (Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, vol. XV [1953-1954] 298, Tip. Pol. Vaticana 1954).

In vita fidelium et Ecclesiae Eucharistiam centrum esse pro certo habuit et excellenter testificata est etiam Venerabilis Serva Dei Gertrudis Comensoli, quae ex mysterio eucharistico, sedulo meditato atque adorato, fideliter et amanter didicit vestigiis insistere divini Magistri et vires hausit, quibus Deo et animis cum magnanimitate et constantia serviret a iuventute usque ad ultimos vitae dies.

Venerabilis Serva Dei in pago Bienno orta est, intra fines dioecesis Brixiensis, die 18 mensis Ianuarii a. 1847 a Carolo Comensoli et Anna Maria Milesi, qui ei in baptismate nomen indiderunt Catharinam. Puellula, divinae gratiae respondens et bonae educationi qua est in familia instructa, coepit ostendere vehemens studium amandi Deum et singularem erga Eucharistiam atque Virginem Mariam religionem. Iam tum statuit nullum alium sponsum habere nisi Christum et tempus insumere, potius quam in iocis puerilibus, in proximi servitio, in deprecatione et in paenitentia. Confessore moderante omni ope nisa est in via christianae perfectionis progredi, utque hoc obtineret propositum institit, praeter cetera, in diligenter exercenda oboedientia, humilitate, abnegatione sui atque perfecta cum divina voluntate consensione, omne vel veniale peccatum voluntarium fugiens. Solum Iesum amare contendit et efficere ut amaretur tantumque in hac mente confirmata est, ut putaret se posse illam plene perficere in sola vita consecrata. Qua re anno 1862 ingressa est Institutum Filiarum a Caritate in oppido Lovere (in dioecesi Brixiensi), sed paucis post mensibus propter valetudinis causam domum rediit. Anno 1864 sodalis facta est Societatis Filiarum Sanctae Angelae Merici. Novitiarum magistra est creata et apostolatui se dedit apud puellas et puerulos, quos saepe coram Iesu Eucharistico adducebat. At interea fervor, quo ad illud usque tempus flagraverat, minui coepit et, quorundam propinquorum familiaritate diducta, rerum mundi inanium illecebram experta est. Sed amor in Deum superavit et in eius animo iterum et in perpetuum dominatus est.

Anno 1869, ob difficiles familiae condiciones oeconomicas ad famulatum migravit praepositi Clariensis et postea nobilis dominae S. Gervasii ad Adduam, in dioecesi Bergomensi siti. Suis famulae minime neglectis munibus, alacriter in res Spiritus incubuit et, una cum aliquibus puellis, in apostolatum apud iuventutem femininam inque misericordiae operas. Eodem tempore inveteratam appetitionem ad exitum adduxit condendi Institutum Religiosum adorationi eucharisticae colendae; quod evenit die 15 mensis Decembris anno 1882, cum approbatione Episcopi Bergomensis et auxilio sacerdotis Servi Dei Francisci Spinelli, qui primus fuit Superior orientis Congregationis a Sanctissimo Sacramento. Biennio post Serva Dei cum quinque sociis vestem religiosam induit nomenque cepit Sororem Gertrudem a Ss.mo Sacramento. Opus, prudenter a Conditrice gubernatum, initio celeriter crevit et copiose: vocationes frequentes concurrebant et parentibus orbatae, quibus administrabatur, continenter numero augebantur. Sed tempus venit, cum durissimum factum est discrimen, quod Institutum acerbe laceravit et ad patrimonii naufragium adduxit. In his rebus adversis Venerabilis Serva Dei eminuit eximio spiritu humilitatis, patientiae et caritatis; ex animo rerum, quae acciderant, noxiis ignovit et, auxilio fisa Providentiae, carptam viam non dereliquit sed Congregationem recreavit, quae prudentiae causa ad tempus se contulit in dioecesim Laudensem, ubi ab illo Episcopo est canonice approbata, die 8 mensis Septembris anno 1891. Insequenti anno Venerabilis Serva Dei professionem perpetuam fecit. Bergomum reversa, reliquam vitam egit generose nitens, utpote Antistita Generalis, pro regimine sui Instituti et pro Sororum formatione, quas sapientibus institutionibus et magis etiam exempli bonitate ad Dei et pauperum amorem educavit.

Quod ceteros docebat, ipsa diligentissime explicabat, constanter et cum spiritus gaudio. Omnibus videbatur nihil aliud appetere, nisi in Christi imitatione progredi sine intermissione et omnibus viribus agere pro Dei regni auctu super terram. Magna fide fulta et industria caritate, se familiaritate Domini delectabat et diligenti eius voluntatis exsecutione. Ut Deo placeret, continuo se ipsam abnegavit, crucem suam fortiter et laete tulit, paenitentiam exercuit et voluntariam castigationem, vota religiosa rectissime observavit, assidua fuit in precatione tum privata tum communi, et praesertim sedula et fervida in adoratione Ss.mae Eucharistiae, quam appellabat suum in terris paradisum, inque eius cultu fovendo in Sororibus et in populo. Constans cum Christo spiritalis coniunctio purum et indefatigatum in ea aluit amorem in proximum. Namque tamquam vera mater fuit Sororibus et puellis parentibus orbatis, quas eius Congregatio curabat; sollicita erat de animarum salute ac de infidelium peccatorumque conversione; maerentes consolabatur et aegrotos; liberalis in pauperes erat, prompta ad ignoscendum offendentibus; deprecabatur et ad deprecandum hortabatur pro Purgatorii puenas animis luentibus. Dilectae Ecclesiae obsequens et grata doctrinam et normas est secuta et sincera veneratione est Romanum Pontificem prosecuta, Episcopos et sacerdotes, quos suis cotidianis precibus sustinebat.

Omnia quae gloriae Deo erant et proximo utilitati humiliter faciebat et prudenter, prompte et gratuito, incommodorum neglegens exinde adversus eam orientium. Ita se gessit usque ad extremos vitae dies et, cum necopinato morbo correpta in conspectu mortis fuit, magna cum tranquillitate, uti solebat, ad Dei voluntatem se conformavit. Priusquam de hoc mundo excederet Sorores est allocuta: «Regulae observantiam suadeo vobis, silentium, castigationem, paupertatem, oboedientiam». Aeternitatem intravit, ad quam semper contenderat, die 18 mensis Februarii anno 1903, postremum ad tabernaculum respiciens.

Fama sanctitatis, quam sibi viva comparaverat, mansit, quin crevit post mortem; quocirca Episcopus Bergomensis Causam iniit eius canonizationis celebratione Processus Ordinarii Informativi, annis 1928-1932. Summus Pontifex Pius XII eius Causae introductionem decrevit die 4 mensis Iunii anno 1941; postea actus est Processus Apostolicus. Consuetis expletis inquisitionibus apud Sacram id temporis Rituum Congregationem, die 26 mensis Aprilis anno 1961, coram Summo Pontifice Ioanne XXIII, est promulgatum Decretum, quo agnoscebatur Venerabilem Servam Dei heroum in modum virtutes theologales, cardinales et adnexas exercuisse. Post haec, apud Curiam episcopalem Tubaraoensem in Brasilia instructus est Processus canonicus de coniecta sanatione divinitus affecta pueri Solani Pavarin. Inspecto casu, exitu cum secundo, a Consilio Medicorum et dein a Consultoribus Theologis atque a Patribus Cardinalibus et Episcopis, per Decretum die 13 mensis Maii anni 1989 confessi sumus illam sanationem esse vere miram habendam utque talem deprecationi tribuendam Venerabilis Servae Dei Gertrudis Comensoli. Postillac statuimus ut beatificationis ritus Romae celebraretur Calendis Octobribus eodem anno.

Hodie, igitur, in foro ante Vaticanam Basilicam Sancti Petri, inter sacra hanc formulam ediximus: «Nos, vota Fratrum nostrorum Raphaëlis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Florini Tagliaferri, Episcopi Viterbiensis, Iulii Oggioni, Episcopi Bergomensis, et Theodori Ubeba Gramage, Episcopi Maioricensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Nicephorus Díez Tejerina et viginti quinque socii, martyres, Laurentius Maria Salvi, Gertrudis Catharina Comensoli et Francisca Anna Cirer Carbonell Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Nicephori Díez Tejerina et viginti quinque Sociorum, martyrum, die vicesima tertia Iulii, Laurentii Mariae Salvi die duodecima Iunii, Gertrudis Catharinae Comensoli die decima octava Februarii et Franciscae Annae Cirer Carbonell die vicesima septima Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Haec, quae decrevimus, nunc et in posterum firma et rata esse volumus, rebus quibuslibet contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die primo mensis Octobris anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana