VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO TIMOTHEO
GIACCARDO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Paulus Apostolus, «segregatus in Evangelium»,
discipulo Timotheo scripsit: «Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui
iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: praedica
verbum, insta opportune, importune» (2 Tim 4, 1-2); scripsitque insuper:
«Vae enim mihi est, si non evangelizavero !» (1 Cor 9, 16).
Venerabilis Serves Dei Timotheus Giaccardo, Gentium imitans Apostolum, in
mundo difficultates et insidias omne genus fidei obiciente, fideliter ex sua
sacerdotali vocatione vivere voluit et omnibus viribus se Evangelio tradere
nuntiando, etiam huius temporis communicationis socialis usus instrumentis.
In pago Narzole, intra fines provinciae Cuneensis, ortus a Stephano Giaccardo
et Maria Gagna, eodem die quo natus, est etiam baptizatus, nempe 13 mensis Iulii
anno 1896, eique nomina indita sunt Iosephus, Dominicus et Vincentius. Pii
modestique parentes primi eius educatores fuerunt; mater praeterea ei erga
Virginem Mariam pietatem inculcavit. Die 12 mensis Septembris anno 1908
Confirmationis sacramentum accepit. Postquam in sacerdotem dominum Iacobum
Alberione inciderat, eodem anno Albae Pompeiensis seminarium est ingresses. Cum
novis temporum necessitatibus ac pastoralibus huius aetatis instrumentis
pateret, Episcopi sui permissu anno 1917 in incipientem Societatem a Sancto
Paulo Apostolo est ingressus, uti primorum puerorum magister, et quidem «Magister» est, semper in ilia Pia Societate vocatus. Nomine capto religioso
Timotheo, die 19 mensis Octobris anno 1919 est ordinates sacerdos. Mense
Ianuario anno 1926, ob suum in Summum Pontificem amorem Romam missus est ut
primae domus minoris Congregationis initium faceret. Anno 1936 Albam Pompeiam
rediit tamquam Domus Principis Superior. Societatis a Sancto Paulo Vicarius
Generalis, fidelissimus Fundatoris adiutor, pro Congregationibus a Sancto Paulo
laboribus non pepercit, quas nascentes quodammodo in manibus gestavit, atque ad
altam informavit vitam interiorem et ad singulares earundem apostolatus.
Exemplo vitae suae ostendit quo modo coniungi possit maxima perfectio cum
impensissima vita apostolica.
Mortuus est Saturni die 24 mensis Ianuarii anno 1948, pridie festum
conversionis Sancti Pauli.
Ipse dominus Alberione huius sui filii et fratris imaginem adumbravit, eum
describens «fidelissimum inter fideles». «Opinio est communis – is addidit –
apud nos sanctum transiisse, virginem, hominem qui ad sepulcrum usque
baptismalem stolam intemeratam portavit».
Sanctitatis fama, quam sibi vivus conciliaverat, post eius mortem perrexit;
qua re apud Vicariatum Romanum inchoata est canonizationis Causa per Processus
Informativi celebrationem. Causa introducta est die 10 mensis Decembris anno
1964; deinde instructus est Processus Apostolicus. Consuetis expletis
perscrutationibus quae utique exiguntur apud Congregationem pro Causis
Sanctorum, coram Nobis, die 9 mensis Maii anno 1985, editum est Decretum quo
Servus Dei virtutes theologales, cardinales et adnexas heroum more exercuisse
agnoscebatur. Posthaec Tokii Processus canonicus actus est de asserta mira
sanatione deprecationi tributa eiusdem Venerabilis Servi Dei. Casu ex more
considerato secundo cum exitu, coram Nobis Decretum proditum est «super miro»
die 13 mensis Maii anno 1989.
Decrevimus deinceps ut beatificationis ritus die 22 mensis Octobris eodem
anno celebraretur.
Hodie igitur, in Basilica Vaticana Sancti Petri inter sacra hanc sumus
formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum nostrorum Laurentii Khai, Archiepiscopi
Tharensis et Nonsengensis, Hugonis Poletti, Vicarii Nostri in Urbe, et Roberti
Coffy, Archiepiscopi Massiliensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut
Venerabiles Servi Dei Philippus Siphong, Agnes Phila, Lucia Khambang et quattuor
Sociae, Martyres, Iosephus Timotheus Giaccardo et Maria a Iesu Deluil-Martiny
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali:
Philippi Siphong, Agnetis Phila, Luciae Khambang et quattuor Sociarum, Martyrum,
die decima sexta Decembris, Iosephi Timothei Giaccardo vicesima quanta Ianuarii
et Mariae a Iesu Deluil-Martiny, die vicesima septima Februarii in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris statuimus, ea nunc et in posterum
tempus rata esse volumus et firma.
Consueta etiam oratione habita de vita deque virtutibus Beatorum, quos modo
publice diximus, eos venerati sumus maximaque cum pietate Ipsi primi
invocavimus. Item eosdem, quos in caelitum numerum contulimus, non
praetermisimus Christifidelibus omnibus proponere ad imitandum, utpote praeclara
christianarum virtutum exemplaria, praesertim fortitudinis, quae peculiaris est
Christi militum nota.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Octobris anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana