Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PAULUS APOSTOLUS

VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO TIMOTHEO GIACCARDO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Paulus Apostolus, «segregatus in Evangelium», discipulo Timotheo scripsit: «Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: praedica verbum, insta opportune, importune» (2 Tim 4, 1-2); scripsitque insuper: «Vae enim mihi est, si non evangelizavero !» (1 Cor 9, 16).

Venerabilis Serves Dei Timotheus Giaccardo, Gentium imitans Apostolum, in mundo difficultates et insidias omne genus fidei obiciente, fideliter ex sua sacerdotali vocatione vivere voluit et omnibus viribus se Evangelio tradere nuntiando, etiam huius temporis communicationis socialis usus instrumentis.

In pago Narzole, intra fines provinciae Cuneensis, ortus a Stephano Giaccardo et Maria Gagna, eodem die quo natus, est etiam baptizatus, nempe 13 mensis Iulii anno 1896, eique nomina indita sunt Iosephus, Dominicus et Vincentius. Pii modestique parentes primi eius educatores fuerunt; mater praeterea ei erga Virginem Mariam pietatem inculcavit. Die 12 mensis Septembris anno 1908 Confirmationis sacramentum accepit. Postquam in sacerdotem dominum Iacobum Alberione inciderat, eodem anno Albae Pompeiensis seminarium est ingresses. Cum novis temporum necessitatibus ac pastoralibus huius aetatis instrumentis pateret, Episcopi sui permissu anno 1917 in incipientem Societatem a Sancto Paulo Apostolo est ingressus, uti primorum pue­rorum magister, et quidem «Magister» est, semper in ilia Pia Societate vocatus. Nomine capto religioso Timotheo, die 19 mensis Octobris anno 1919 est ordinates sacerdos. Mense Ianuario anno 1926, ob suum in Summum Pontificem amorem Romam missus est ut primae domus minoris Congregationis initium faceret. Anno 1936 Albam Pompeiam rediit tamquam Domus Principis Superior. Societatis a Sancto Paulo Vicarius Generalis, fidelissimus Fundatoris adiutor, pro Congregationibus a Sancto Paulo laboribus non pepercit, quas nascentes quodammodo in manibus gestavit, atque ad altam informavit vitam interiorem et ad singulares earundem apostolatus.

Exemplo vitae suae ostendit quo modo coniungi possit maxima perfectio cum impensissima vita apostolica.

Mortuus est Saturni die 24 mensis Ianuarii anno 1948, pridie festum conversionis Sancti Pauli.

Ipse dominus Alberione huius sui filii et fratris imaginem adumbravit, eum describens «fidelissimum inter fideles». «Opinio est communis – is addidit – apud nos sanctum transiisse, virginem, hominem qui ad sepulcrum usque baptismalem stolam intemeratam portavit».

Sanctitatis fama, quam sibi vivus conciliaverat, post eius mortem perrexit; qua re apud Vicariatum Romanum inchoata est canonizationis Causa per Processus Informativi celebrationem. Causa introducta est die 10 mensis Decembris anno 1964; deinde instructus est Processus Apostolicus. Consuetis expletis perscrutationibus quae utique exiguntur apud Congregationem pro Causis Sanctorum, coram Nobis, die 9 mensis Maii anno 1985, editum est Decretum quo Servus Dei virtutes theologales, cardinales et adnexas heroum more exercuisse agnoscebatur. Posthaec Tokii Processus canonicus actus est de asserta mira sanatione deprecationi tributa eiusdem Venerabilis Servi Dei. Casu ex more considerato secundo cum exitu, coram Nobis Decretum proditum est «super miro» die 13 mensis Maii anno 1989.

Decrevimus deinceps ut beatificationis ritus die 22 mensis Octobris eodem anno celebraretur.

Hodie igitur, in Basilica Vaticana Sancti Petri inter sacra hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum nostrorum Laurentii Khai, Archiepiscopi Tharensis et Nonsengensis, Hugonis Poletti, Vicarii Nostri in Urbe, et Roberti Coffy, Archiepiscopi Massiliensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Philippus Siphong, Agnes Phila, Lucia Khambang et quattuor Sociae, Martyres, Iosephus Timotheus Giaccardo et Maria a Iesu Deluil-Martiny Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Philippi Siphong, Agnetis Phila, Luciae Khambang et quattuor Sociarum, Martyrum, die decima sexta Decembris, Iosephi Timothei Giaccardo vicesima quanta Ianuarii et Mariae a Iesu Deluil-Martiny, die vicesima septima Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris statuimus, ea nunc et in posterum tempus rata esse volumus et firma.

Consueta etiam oratione habita de vita deque virtutibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus maximaque cum pietate Ipsi primi invocavimus. Item eosdem, quos in caelitum numerum contulimus, non praetermisimus Christifidelibus omnibus proponere ad imitandum, utpote praeclara christianarum virtutum exemplaria, praesertim fortitudinis, quae peculiaris est Christi militum nota.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Octobris anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana