The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

CUNCTIS PERSPICUUM

BEATUS MUCIANUS MARIA WIAUX SANCTUS
ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR

 

«Cunctis perspicuum est, omnes christifideles cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocari, qua sanctitate, in societate quoque terrena, humanior vivendi modus promovetur (CONC. OECUM. VAT. II, Const. Dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 40).

Vocationi ad sanctitatem humiliter et alacriter respondit etiam Beatus Mucianus Maria, in saeculo Aloisius Iosephus Wiaux, qui exercitium consiliorum evangelicorum temperando cum studio apostolico, magmas fecit progressus in via perfectionis nec parum meritus est de Ecclesia deque societate civili tum fidei claro testimonio, tum apostolatu pro pueris explicato.

Beatus Mucianus ortus est die 20 mensis Martii anno 1841 Mellet, in parvo Tornacensis dioecesis pago, a Ioanne Wiaux et Elisabetha Badot, qui bona eum educatione religiosa instituerunt. Quindecim annos natus Namurci novitiatum ingressus est Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, ubi statim eminuit cura Christian imitandi et Regulae diligenti observantia. Die 14 mensis Septembris anno 1859 ad vota religiosa trium annorum est admissus, quae in diem 20 mensis Septembris anno 1869 iteravit, cum vota perpetua nuncupavit. Toto vitae consecratae tempore in puerorum educationem incubuit primum in oppido Chimay, deinde Bruxellis et in loco patrio sermone Malonne appellato. Initio suae actionis didacticae in non parvas incurrit difficultates, iuvenili agitate, imperitia effectas necnon inscitia servandae disciplinae. Qua re ei humiliora sunt munia concredita, quale fuit munus docendi picturam linearem et musicam, quamquam ad duas has disciplinas peculiariter aptus non erat. Eodem tempore se dedidit pueris ad catechismum instituendis in schola gratuita cum ephebeo coniuncta. Haec exsecutus est officia plena cum alacritate et accuratione, singularem ostendens spiritum tolerandi asperitates et amabilem in suos alumnos navitatem; qui ex eius opera et magis ex eius exemplo multum perceperunt fructum. Quantum potuit, aliis etiam profuit, praesertim afflictis, aegrotis et ad se adeuntibus ut in consilium eum adhiberent. Quamvis in occultatione viveret, lucernae similes fuit quae, super candelabrum posita, lucet omnibus qui in domo sunt (cf. Mt 5, 15). Non enim ob opera et facta fulsit conspicua, sed ob altam fidem, solidam spem, ardentem caritatem. Animus eius continuo in Deo defixus erat – quem summopere diligebat – in deprecations et in christianarum veritatum contemplatione, ad quas etiam proximum instruere nisus est. Peculiari pietate Eucharistiam coluit, Domini Incarnationem et Passionem, Virginem Mariam, quam frequenter honorabat Rosarii recitatione. Sui ipsius neglegens rerumque terrestrium, cum simplicitate humilitatem exercuit et paupertatem, fortis mansit et serenus in difficultatibus, patiens in acerbitatibus, a mundi aestimatione alienus. Maxime, contra, optabat voluntatem Dei fideliter facere et Antistitum, sine intermissione in via progredi perfectionis et ad ultimum aeternum consequi praemium. Cum sedulitate, gaudio et perseverantia Regulam observavit quam susceperat et vota religiose tamque perfectus evasit, ut «Regula viva» sit habitus. Ad extremum vitae cum pervenisset fas fuit ei grato animo exclamare: «Quam felices ii sunt qui, sicut ego, iamiam morituri, semper multa religione sunt Virginem Mariam venerati». Ita sentiens pie est vita defunctus die 30 mensis Ianuarii anno 1917 in valetudinario Domus in loco Malonne sitae.

Fama sanctitatis, qua vivus floruerat, celeriter post mortem crevit; quam ob rem Episcopus Namurcensis Causam iniit canonizationis. Processibus Ordinario et Apostolico relebratis consuetisque theologicis perfectis inquisitionibus, Decretum editum est super virtutibus, die 4 mensis Maii anno 1970. Duabus sanationibus faventi cum exitu perspectis precibus tributis Fratris Muciani Mariae, Summus Pontifex Paulus VI, Decessor Noster bo. me., die 30 mensis Octobris anno 1977 Servum Dei in Beatorum album adscripsit. Aliquot post annos Namurci Processus canonicus actus est de mira coniecta sanatione eiusdem Beati attributa deprecationi. Postquam autem eandem sanationem medici et theologi, sicut consuetudo postulat, tractaverunt, felici sane cum exitu, coram Nobis Decretum ad illam spectans super miro vulgatum est die 7 mensis Septembris anno 1989. Deinde, post auditas faventes sententias Patrum Cardinalium et Episcoporum a Nobis in Consistorium convocatos die 20 mensis Novembris eodem anno, decrevimus ut Canonizationis ritus die 10 insequentis mensis Decembris celebraretur.

Hodie igitur in Sancti Petri Basilica Vaticana inter Missarum sollemnia hanc sumus formulam elocuti : «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae inerementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum Mucianum Mariam Wiaux Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotions recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Novum deinde Sanctum religiose venerati, ab eo vehementer postulavimus ut per suas preces Domino continenter adhibitas, Christifidelibus auxilium impetraret, quo virtutes imitati ab ipso in terris exercitas, maxime in Deum et in proximum caritatem, ad idem, quod is est assecutus, caeleste Regnum pervenirent.

Datum Romae, aped Sanctum Petrum, die decimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

EGO IOANNES PAULUJS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top