IN «MORBIO INFERIORE», QUOD OPPIDUM AD
DIOECESIM LUGANENSEM
PERTINET, TEMPLUM B.M.V. VULGO «MADONNA DEI
MIRACOLI»
DICATUM TITULO BASILICAE MINORIS EXORNATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Templum Beatae Mariae Virgini «Madonna dei Miracoli» vulgo appellatae dicatum, quod in loco
«Morbio
Inferiore» intra fines dioecesis Luganensis exstat, certa quadam iam laude
honestandum videtur. Mariale enim sanctuarium idem exhibetur ac paroeciale
templum, ubi et necessaria ministeria recte implentur et alia ad christiane
vivendum perutilia foventur incepta.
Hisce aestimatis, quae maxime Nobis probantur, etiam preces audiendae
videntur Apostolicae huic Sedi nuper adhibitae, quibus scilicet Venerabilis
Frater Eugenius Corecco, Episcopus Luganensis, sua sane suique cleri ac populi
expromens vota, petere non dubitavit, ut insigne quod diximus templum ac B.M.V.
sanctuarium claro Basilicae Minoris titulo decoraretur. Nos igitur, qui
confidimus augescentem sacrae aedis dignitatem nonnihil ad Christianam legem
tuendam et ad pietatem erga caelestem portentorum Matrem etiam atque etiam
fovendam conferre posse, hac ipsa die ex sententia Congregationis de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam facimus, Nostraque ex potentate
Apostolica per has Litteras memoratum B.M.V. vulgo «Madonna dei Miracoli» templum ad Basilicae Minoris gradum honoremque
perpetuum in modum evehimus, omnibus iuribus traditis ac privilegiis Basilicarum
eiusdem ordinis propriis, iis tamen servatis, quae Decreto «de titulo
Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX edito, statuta
sunt. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Quas Litteras Nostras religiose
nunc et in posterum exerceri volumus suosque omnes habere effectus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Septembris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana