Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINI

IN «MORBIO INFERIORE», QUOD OPPIDUM AD DIOECESIM LUGANENSEM
 PERTINET, TEMPLUM B.M.V. VULGO «MADONNA DEI MIRACOLI»
DICATUM TITULO BASILICAE MINORIS EXORNATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Templum Beatae Mariae Virgini «Madonna dei Miracoli» vulgo appellatae dicatum, quod in loco «Morbio Inferiore» intra fines dioecesis Luganensis exstat, certa quadam iam laude honestandum videtur. Mariale enim sanctuarium idem exhibetur ac paroeciale templum, ubi et necessaria ministeria recte implentur et alia ad christiane vivendum perutilia foventur incepta.

Hisce aestimatis, quae maxime Nobis probantur, etiam preces audiendae videntur Apostolicae huic Sedi nuper adhibitae, quibus scilicet Venerabilis Frater Eugenius Corecco, Episcopus Luganensis, sua sane suique cleri ac populi expromens vota, petere non dubitavit, ut insigne quod diximus templum ac B.M.V. sanctuarium claro Basilicae Minoris titulo decoraretur. Nos igitur, qui confidimus augescentem sacrae aedis dignitatem nonnihil ad Christianam legem tuendam et ad pietatem erga caelestem portentorum Matrem etiam atque etiam fovendam conferre posse, hac ipsa die ex sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam facimus, Nostraque ex potentate Apostolica per has Litteras memoratum B.M.V. vulgo «Madonna dei Miracoli» templum ad Basilicae Minoris gradum honoremque perpetuum in modum evehimus, omnibus iuribus traditis ac privilegiis Basilicarum eiusdem ordinis propriis, iis tamen servatis, quae Decreto «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX edito, statuta sunt. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Quas Litteras Nostras religiose nunc et in posterum exerceri volumus suosque omnes habere effectus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Septembris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana