BEATA MARIA VIRGO,
TITULO
«NUESTRA SEÑORA DE LOS REMEDIOS» INVOCATA,
PATRONA CAELESTIS
TLALNEPANTLANAE ARCHIDIOECESIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem duos abhinc annos dilectissima
Ecclesia Tlalnepantlana ad metropolitanae Sedis dignitatem maiorem est Nostra
voluntate feliciter provecta atque ipse eius Archiepiscopus Metropolita
Emmanuel Pérez-Gil González iisdem hisce diebus vicesimum quintum episcopatus
sui natalem est fauste commemoratus nihil sane duplici huic communitatis illius
honori deesse visum est nisi ut sollemni tandem ritu caelestis ei apud Deum
Patrona constituatur. Cum igitur quinque iam saecula proprio in sacello fervido
cultu venerationeque cotidiana circumdetur manu facta imago Beatissimae
Virginis Mariae, suavissimo sub titulo honoratae «Dominae Nostrae a Remediis»,
addecere censuit idem Venerabilis Frater eandem Iesu Christi amatissimam Matrem
illo videlicet nomine tot continua invocatam annos edici instituique supernam
metropolitanae illius archidioecesis Advocatam, quo certius confirmetur
saecularis populi fides et quo firmius custodiatur tantae pietatis actionisque
catholicae patrimonium. Nos quoque memores ipsius anniversariae memoriae quinti
saeculi ab illato illuc christiano nomine praevidemus iam hinc non modo marialem
observantiam plurimum auctum iri verum etiam omnis religionis usum et impetum
novas in posterum vires ex tali nominatione publica declarationeque esse
deducturum. Sententiam propterea Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum ratam habentes, qua electionem dicti Ordinarii Tlalnepantlani
primum confirmavit, renuntiamus libentes Virginem Mariam Sanctissimam vulgari
titulo appellatam «Nuestra Señora de los Remedios» nunc ac deinceps caelestem
coram Omnipotenti Deo archidioecesis metropolitanae Tlalnepantlanae patronam,
universis simul concessis liturgicis iuribus et privilegiis secundum regulas «de Patronis constituendis» necnon normas Instructionis «de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30».
Dum saluberrimos huius consilii Nostri effectus eundem inter clerum ac populum
fidelem ominamur, mandamus plane ut hae Litterae Nostrae penitus adserventur
tam in praesentia quam in ventura tempora, quibuslibet rebus minime quidem
obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis
Septembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana