IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUANDOQUIDEM DUOS
BEATA MARIA VIRGO,
TITULO «NUESTRA SEÑORA DE LOS REMEDIOS» INVOCATA,
PATRONA CAELESTIS TLALNEPANTLANAE ARCHIDIOECESIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem duos abhinc annos dilectissima Ecclesia Tlalnepantlana ad metropolitanae Sedis dignitatem maiorem est Nostra voluntate feliciter provecta atque ipse eius Archiepiscopus Metropolita Emmanuel Pérez-Gil González iisdem hisce diebus vicesimum quintum episcopatus sui natalem est fauste commemoratus nihil sane duplici huic communitatis illius honori deesse visum est nisi ut sollemni tandem ritu caelestis ei apud Deum Patrona constituatur. Cum igitur quinque iam saecula proprio in sacello fervido cultu venerationeque cotidiana circumdetur manu facta imago Beatissimae Virginis Mariae, suavissimo sub titulo honoratae «Dominae Nostrae a Remediis», addecere censuit idem Venerabilis Frater eandem Iesu Christi amatissimam Matrem illo videlicet nomine tot continua invocatam annos edici instituique supernam metropolitanae illius archidioecesis Advocatam, quo certius confirmetur saecularis populi fides et quo firmius custodiatur tantae pietatis actionisque catholicae patrimonium. Nos quoque memores ipsius anniversariae memoriae quinti saeculi ab illato illuc christiano nomine praevidemus iam hinc non modo marialem observantiam plurimum auctum iri verum etiam omnis religionis usum et impetum novas in posterum vires ex tali nominatione publica declarationeque esse deducturum. Sententiam propterea Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum ratam habentes, qua electionem dicti Ordinarii Tlalnepantlani primum confirmavit, renuntiamus libentes Virginem Mariam Sanctissimam vulgari titulo appellatam «Nuestra Señora de los Remedios» nunc ac deinceps caelestem coram Omnipotenti Deo archidioecesis metropolitanae Tlalnepantlanae patronam, universis simul concessis liturgicis iuribus et privilegiis secundum regulas «de Patronis constituendis» necnon normas Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30». Dum saluberrimos huius consilii Nostri effectus eundem inter clerum ac populum fidelem ominamur, mandamus plane ut hae Litterae Nostrae penitus adserventur tam in praesentia quam in ventura tempora, quibuslibet rebus minime quidem obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Septembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana