BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO SANCTI EIUS
NOMINIS
PATRONA INSULARUM SALOMONICARUM CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Concelebrantes cum universa hodie per terras
communitate ecclesiali catholica praeclarum ipsum suaveque semper resonans
Beatissimae Virginis Mariae nomen iuvat Nos eodem prorsus tempore ante oculos
constituere Venerabiles in episcopatu Fratres Ordinarios eorumque dilectissimos
greges apud Insulas Salomonicas quippe qui eandem praecelsam Iesu Christi matrem
eodem videlicet sub titulo Sancti Nominis Mariae appellatam maxima sibi pietate
planaque animorum et voluntatum consensione publicam delegerint coram Deo
Omnipotenti caelestem Patronam. Nuperius enim regionis illius Antistites merita
agnoscentes Societatis Mariae primis in missionariis opificibus inter eas
Insulas atque efficacitatem tum marialis cultus tum memoratae Societatis omni
in ibidem missionali adhuc opere decreverunt in primis decere talem aliquando
institui, talem deinceps excoli ante gratiae thronum Advocatam. Ab hac proinde
Apostolica Sede poposcerunt ut electio illa rite confirmaretur. Accepta igitur
Nos sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam
ratam libenter habemus, de apostolicae potestatis Nostrae plenitudine,
Beatissimam Virginem Mariam sub titulo sancti eius Nominis apud Deum Insularum
Salomonicarum Patronam edicimus statuimusque, cunctis additis iuribus ac
privilegiis liturgicis secundum normas «de Patronis constituendis» ac regulas
pariter Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et
Missarum Propriis recognoscendis, n. 30». Quam optabilem rem decernentes Nos
firma cum spiritalium fructuum inde exspectatione volumus has Litteras Nostras
religiose usque servari suosque in posterum sortiri effectus, contrariis
quibusvis causis haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Septembris, Nominis Mariae festivo, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio
decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana