Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONCELEBRANTES CUM

BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO SANCTI EIUS NOMINIS
PATRONA INSULARUM SALOMONICARUM CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Concelebrantes cum universa hodie per terras communitate ecclesiali catholica praeclarum ipsum suaveque semper resonans Beatissimae Virginis Mariae nomen iuvat Nos eodem prorsus tempore ante oculos constituere Venerabiles in episcopatu Fratres Ordinarios eorumque dilectissimos greges apud Insulas Salomonicas quippe qui eandem praecelsam Iesu Christi matrem eodem videlicet sub titulo Sancti Nominis Mariae appellatam maxima sibi pietate planaque animorum et voluntatum consensione publicam delegerint coram Deo Omnipotenti caelestem Patronam. Nuperius enim regionis illius Antistites merita agnoscentes Societatis Mariae primis in missionariis opificibus inter eas Insulas atque efficacitatem tum marialis cultus tum memoratae Societatis omni in ibidem missionali adhuc opere decreverunt in primis decere talem aliquando institui, talem deinceps excoli ante gratiae thronum Advocatam. Ab hac proinde Apostolica Sede poposcerunt ut electio illa rite confirmaretur. Accepta igitur Nos sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam libenter habemus, de apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, Beatissimam Virginem Mariam sub titulo sancti eius Nominis apud Deum Insularum Salomonicarum Patronam edicimus statuimusque, cunctis additis iuribus ac privilegiis liturgicis secundum normas «de Patronis constituendis» ac regulas pariter Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30». Quam optabilem rem decernentes Nos firma cum spiritalium fructuum inde exspectatione volumus has Litteras Nostras religiose usque servari suosque in posterum sortiri effectus, contrariis quibusvis causis haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Septembris, Nominis Mariae festivo, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana