Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

IN VITA EORUM

RAPHAELI A SANCTO IOSEPH KALINOWSKI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

«In vita eorum qui, humanitatis nostrae consortes, ad imaginem tamen Christi perfectius transformantur (cf. 2 Cor. 3, 18), Deus praesentiam vultumque suum hominibus vivide manifestat (CONC. OECUM. VAT. II, Const. Dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, 50).

Dei praesentiae in ipsius populo admodum nitens signum fuit beatus Raphael a S. Ioseph (qui saeculari nomine Ioseph Kalinowski vocabatur), qui humiliter et fideliter divini Magistri semitas est persecutus, quique cum eodem in caritate coniunctus, gloriam caelesti Patri reddidit atque Ecclesiae mirabiliter per vitae sanctitatem inserviit, regulas normasque sectans Ordinis Carmelitarum Discalceatorum.

Hic Christi discipulus Glarus Vilnae ortus est die I mensis Septembris anno MDCCCXXXV ex Polonica familia, a qua christianam disciplinam solide doctus est. In urbe sua natali tiro fuit Nobilium Collegii; in oppido quod Hory-Horki vocant agronomiae scholam frequentavit et deinde Militarem Scholam doctrinae machinalis Sancti Petroburgi, machinarii subcenturionis consequens gradum pariter ac adiutoris ipsius Academiae. Postquam autem illam urbem reliquit, ubi amiserat simul fidei firmitatem interioremque pacem, in ferriviam delineandam quae est Kursk-Kiev-Odessa operam contulit. Anno MDCCCLXII Brivatibus in summorum ducum coetum exercitus Russici est ascitus. Interea eius assidua de veritate inquisitio compensata est: religiosas angustias evicit atque Dei amore in homines pellectus, fidem posuit veluti suae vitae fundamentum et vitam proximi bono dedere decrevit. Parvo igitur contentus, reliqua pauperibus destinabat. Illo tempore scholam condidit iuvenibus nullo dato pretio diebus dominicis erudiendis quam per se ipse curavit.

Polonica exorta secessione anno MDCCCLXIII adversus dominum Russorum imperatorum, Beatus ne contra populum suum bellum gereret, ab exercitu Russorum decessit atque, petentibus secessionis fautoribus, in Lituania praefecti rei bellicae officium suscepit patriae affectu permotus, hac tamen condicione ne ullum capitis damnaret. Cum inceptum irritum fuisset, in vincula ipse est coniectus die XXV mensis Martii, anno MDCCCLXIV. Pro capitali supplicio quo erat damnatus in ergastulum decem annis in Siberia est datus. Omnia aequo ammo pertulit, quin immo iuvit concaptivos eosque est solatus, qui eundem habentes sanctum diligebant. His obvenientibus difficultatibus multum in spiritali vita est progressus, et claustrum quoddam ingredi decrevit, Deum solum culturus eiusdemque laudes. Libertate repetita anno MDCCCLXXIV, adiit Varsaviam, deinde Lutetiam Parisiorum, Venerabilem Dei Servum persequens Augustum Czartoryski, quem tres annos docuit. Dum hic de Societate S. Francisci Salesii cogitabat, Beatus Raphael, Dei amore pervictus rerumque terrestrium vinculis solutus, Ordinem Carmelitarum Discalceatorum ingressus est. In Austria noviciatum peregit; anno MDCCCLXXXI, in Hungaria vota sollemnia nuncupavit et anno insequenti Czernae apud Cracoviam, presbyteratus ordine est auctus. Domini populique permotus studio, vitam exemplo et verbo in presbyterale ministerium explendum impendit, omnes ad sanctitatem concitans. Suo quoque Ordini complura beneficia praestitit, in quo a superioribus ac fratribus sodalibus magni existimatus nonnulla officia sustinuit. Compluries fuit Czernae prior. Iterum claustrum Wesolae composuit, quo frequentes advenerant religiosae monasteriorum deletorum. Ipso auctore claustra Premisliae et Leopoli orta sunt. Veluti inspector et Vicarius provincialis, maxime de monialibus sui Ordinis curavit, ut excubiae essent in Ecclesia precantes pro bono totius populi Dei. Ut suae provinciae vocationes praestaret, in oppido quod Wadowice appellant undeque olim feliciter sumus orti ephebeum condidit illis iuvenibus qui se Deo consecrare cupiebant. Quod institutum paucis annis adolevit et effloruit.

Hic novissimos annos partes prioris prudenter sustinens duxit. Silens nempe ac deprecans, omnino a rebus extrariis seiunctus ac plene hilariterque vocationi respondens, cum Deo ambulavit cuius voluntati omnimodis paruit. Sincera fide sustentatus aeque ac ferventi caritate firmaque spe, in vinea Domini prompta voluntate adlaboravit, contemplativam vitam commiscens cum apostolica actione, recessum assidua frugiferaque cum industria in hominum salutem versa, qui eius pellecti virtutibus ad ipsius ministerium decurrebant. Exquisitus fuit confessarius ac spirituum moderator. Ex eo novum vigorem cepit Carmelitarum Discalceatorum Ordo in Polonia. Cunctis qui eundem offendebant consilio vitaque ipsa magister fuit, qui claram Dei amoris, Eucharistiae, Virginis Mariae, Ecclesiae et proximi disciplinam docuit. Peculiari dilectione fratres Ecclesiarun non catholicarum prosequens, precatus est et operatus pro Christi gregis unitate, spectata praesertim Russia Orthodoxa. Laboribus absumptus et aerumnis, a populo cultus et fratribus sodalibus, pie de vita die XV mensis Novembris anno MCMXXXIV in oppido Wadowice discessit.

Sanctitatis fama manente, Cracoviae Archiepiscopus anno MCMXXXIV canonizationis causam incohavit. Celebratis deinde ad iuris normam canonicis processibus et inquisitis primum virtutibus deinde miraculo vestigato quod eius deprecationi evenisse dicebatur, die XXII mensis Iunii anno MCMLXXXIII Nos Ipsi, Cracoviae eum renuntiavimus Beatum una cum Dei Servo Venerabili Alberto Chimielowski.

Processus porro ad canonizationem obtinendam constitutus est ad Cracoviensem Curiam de mira quadam sanatione Beato adscripta. Eventu hoc inquisito et comprobato Nobis coram decretum super miro die X mensis Iulii anno MCMXC emissum est.

Consentientibus Fratribus Cardinalibus et Episcopis, in Consistorio coadunatis in urbe Vaticana die XXVI mensis Novembris anno MCMXC, decrevimus canonizationis ritus ut die XVII mensis Novembris anno MCMXCI celebraretur, obveniente scilicet IV saeculari memoria S. Ioannis a Cruce ab obitu, Carmelitarum una cum S. Teresia a Iesu reformatore.

Hodie igitur hanc inter sacra ediximus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum fratrum Nostrorum consilio, beatum Raphaelem a Sancto Ioseph Kalinowski Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim sortiri, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die decimo septimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri quarto decimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana